Obrazy na stronie
PDF
ePub

14

est enim, quod Dominus ait (1): Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu Sancto. Ecce aqua, ecce Spiritus. In Baptismatis igitur Sacramento nec aqua sine Spiritu,nec Spiritus sine aqua. Quod idem (2) ipse Spiritus significabat, qui in prima mundi creatione ferebatur fuper aquas. Hac igitur aqua, et Spiritu Altare, et totum interius templum aspergitur .

De sale autem, quod ei additur, superius dictum est; diximus enim, quod prima fidei rudimenta significet.

Poterant ista sola sufficere ad Baptismi Sacramentum, et Ecclesiæ Consecrationem, sed Sancti Patres nostri, qui Spiritu Dei ista constituerant, voluerunt nobis satisfacere, non solum in his, quæ pertinent ad virtutem Sacramenti, verum etiam in illis (3), quæ pertinent ad significationem . Sufficit enim aqua, & Spiritus ad Baptismi perfectionem; cetera vero, quæ his adduntur, ad significationem pertinent. Non enim oleum, vel chrisma habuit Philippus Apostolus qui (4) Eunuchum (5) baptizavit. Hæc tamen jam nunc prætermittenda non sunt, quæ ad significandum aliquid, Sanctorum diligenti dispositione, addita sunt (6).

(1) Joan. 11. 5. (2) Editt. qui quidem etc. (3) Ita Editt. Cod. intelligere. (4) Editt. quando.

(5) Act. Apost. cap.viil. ver.36. seqq.

(6) Concil. Trid.Sess. VII. de Sacramentis Can. xIII.,,

Dicamus igitur, quid vinum significet. Vinum enim in hoc loco majorem, et spiritualem divinæ legis intelligentiam designat. Unde ad nuptias (1) vocatus Salvator noster in vinum aquas convertit, quatenus majori intelligentia eos (2) erudiret, & spiritualis, novæque doctrinæ nectare satiaret. Divina namque Scriptura ad literam intellecta aqua est sine sapore, & jucunditate; quæ, si spiritualiter intelligatur, vinum fit, et quidem (3) miri saporis, magnæque suavitatis, quod enim interest inter aquam, & vinum, hoc interest inter literam, et Spiritum. Unde Apostolus (4): Littera autem occidit, Spiritus autem vivificat. Hoc autem vinum Psalmista nobis promittens, ait (5): Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Itemque (6): Et calix tuus (7) inebrians quam præclarus,

,, Si quis dixerit, receptos, ,, et approbatos Ecclesiæ Catholica Ritus, in so

., lemni Sacramentorum ,, administratione adhiberi ", consuetos, aut contemni, ,, aut sine peccato a mini,, stris pro libito omitti,aut ,, in novos alios per quem», cumque Ecclesiæ Pasto,, rem mutari posse, ana>> thema sit

(1) Joan. cap.II. vers. 2.

seqq.
(2) Editt. nos
(3) Sic Editt.Cod. et quam
miri saporis.

(4) II. Ad Corint.11. 6.
ubi Littera enim occidit etc.
(5) Psal.xxxv. 9.
(6) Psal. xxII. 5.

(7) Sic legit Augustinus in Psal. xxxv. num. 14.

est. Et iterum (1): Hunc humiliat, & hunc exaltat, quia calix Domini (2) vini meri plenus mixto. Humiliat (3) Dominus Judæum, exaltat Gentilem. Quare? Quia ille literam sequitur (4), quæ occidit; hic merum vinum, & spiritualem intelligentiam bibit (5). Unde Psalmista (6): Fiat, inquit, menfa corum coram ipsis in laqueum, & a retributione (7) in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant, & dorsum eorum semper incurva. Hæc etenim mensa Divina Scriptura est, de cujus deliciis animæ nutriuntur de quibus quodcumque animal comederit, vel biberit, nisi ruminaverit, non vivet.

Bonum est igitur hoc vinum, sed illis bonum qui bene, et fideliter eo utuntur . Ad hoc enim bibendum in Canticis Canticorum ipse Dominus nos invitat, dicens (8): Comedite amici mei, & bibite, & inebriamini charissimi. Ego dormio, & cor meum vigilat . Nunc(9)igitur, nos inebriari, Dominus jubet, cum alibi de ebrietate fugienda dicat (10):

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Videte, ne corda veftra graventur in crapula, & ebrietate. Est igitur bona, & mala cbrietas; neque enim potest esse non bonum (1), quod Dominus jubet; iterum (2) non potest esse non malum, quod Dominus prohibet. Bona enim est ebrietas mentis, mala est ebrietas (3) ventris. Et de vino quidem, quid significet, sufficienter dictum est; restat nunc, ut de cinere dicamus.

Sed quid cinis, nisi poenitentia? Sedere namque in cinere, & cilicio indui, poenitentium est. Hinc est enim, quod de Ninivitis poenitentibus dicitur (4), quia rex ipse surrexit de solio suo, indutus est sacco,

sedit in cinere. Hinc & David (5): Quia cinerem, tamquam panem manducabam, & potum (6) cum fletu miscebam. Hinc & Abraham (7): Loquar, inquit (8) ad Dominum cum (9) sim cinis, & pulvis. Hinc &

meum ?

(1) Edit. Ven. et Lugd. neque potest esse, nisi bo

num.

(2) Ita Editt. Cod. alterum. Deinde Editt. non potest esse, nisi malum . (3) Hæc ab Edit. Venet. et Lugd. absunt.

(4) Jonæ l. 6. Et pervenit verbum ad Regem Ninive, et surrexit de so

B

lio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indu

tus etc.

(5) Psal. CI. IO.

(6) Vulg. et potum me

um etc.

(7) Genes.xvIII. 27. (8) Edit. Ven., et Lugd. demunt inquit. (9) Vulg. dum.

peccanti homini dicitur (1): Quid superbis (2)? Babyloniæ quoque per Prophetam Dominus loquitur (3): Descende, inquit, in pulvere sede, Virgo, filia Babylonis, non eft solium ultra tibi. Unde et consuetudo in Ecclesia inolevit, ut per singulos annos in initio Quadragesima (4) capita nobis cinere aspergamus. His autem, & similibus facile ostenditur, quia per cinerem poenitentia designatur.

Quia igitur dictum est, quid aqua, quid sal, quid vinum, & quid cinis significet, dicamus modo, quare simul misceantur, ut eorum aspersione Ecclesia consecretur. Puto enim, quod sine his, si vel unum defuerit (5), populus Dei (6), quod est Ecclesia, neque sanctificatur, neque solvitur a peccatis. Et de aqua quidem (7) manifestum est, quia Nisi (8) quis renatus fuerit ex aqua, Spiritu Sancto,non intrabit in regnum Dei (9)· De sale quoque nullum (10) dubium est, quia

(1) Eccli. x. 9. Quid superbit terra, et cinis? (2) Edit. Ven. et Lugd. addunt terra, et cinis. (3) Isa. LVII. 1. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filia Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis, et tenera .

[ocr errors]

(4) Vide infra Num.cxII. de Capite Jejunii .

(5) Ach. defecerit. (6) Edit. Ven. et Lugd. Domini .

(7) Editt. quidem. Cod. quid. (8) Vide pag.3.not.4. (9) Edit.Ven. et Lugd. ca lorum.

(10) Editt. non dubium,

« PoprzedniaDalej »