Obrazy na stronie
PDF
ePub

Aqua, panis, et vinum per consecrationem dicimus fieri Sacramenta; et secundum hoc manent (1), quæ erant, et esse incipiunt, quæ non erant ; unde est illud (2) : Verbum caro factum est, non amittens,quod erat; sed assumens, quod non erat.

In Altare a Sacerdote preces funduntur, ut panis, et vinum non absumantur, sed accepta habeantur, et benedicantur; et Corpus, et Sanguis nobis fiant Domini nostri Jesu Christi. Ad fontes ; Descendat (3), inquit Sacerdos, in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui: totamque hujus aquæ substantiam, non ait: absumat, aut evertat; sed ait: Sui luminis admixtione fecundet, fæcundet,inquam,ait ; non corruptione absumat. Sit fons vivus, aqua regenerans, unda purificans; quod ad regenerationem (4) pertinet: Nisi (5) quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei. Confitetur Ecclesia toto orbe terrarum diffusa

(1) Manent scilicet, quod attinet ad species panis, et vini, esse autem incipiunt, quæ non erant, quia substantia panis, et vini in Christi corpus, et sanguinem convertitur, quæ conversio transubstantiatio dicitur. Vide Concil. Trid. Sess. x111. de Sacrosan

cto Eucharistiæ Sacramento Can.II., et S. Thomam 111. Part. Qu. LXXV. art.8. (2) Joan. I. 14.

(3) Hæc verba dicuntur Sabbato Sancto in benedictione fontis. Sed Spiritus Sancti pro Spiritus tui. (4) Cod. generationem . (5) Joan. 111. 5.

panem, et vinum ad sacrandum proponi in Altari, sed incomprehensibiliter, et ineffabiliter in substantiam (1) Carnis, et Sangui nis commutari : et hoc, quod conficitur Corpus, ex Virgine est: Carne, et Sanguine utroque invisibili, intelligibili, spirituali significatur Redemptoris Corpus visibile, palpabile, manifeste plenum gratia omnium virtutum, et Divina Majestate. Quorum alterum quidem dum frangitur, et in populi salutem dividitur, alterum vero effusum de calice ab ore fidelium sumitur, mors ejus in cruce, et sanguinis ejus de latere emanatio figuratur. Utrumque Beatus Gregorius in quarto Dialogorum libro (2) exponit, dicens:,, Ejus quippe caro ibi sumitur, et sanguis non in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.,, Christus enim Panis dicitur, sed tropice. Porro tropicus panis in mentem, non in ventrem vadit. Et illud: In ista Carne, ac Sanguine nil cruentum, nil corruptibile mens humana concipiat, sed vivificatricem substantiam, atque salvatricem, Mysterium, ut ait Augustinus in libro De ca

[ocr errors]

(1) Cod. in substantia. ,, corpus sumitur, ejus ca(2) S. Gregorius Magnus,, ro in populi salutem parDialogor.lib.iv. cap.LVIII. titur, ejus sanguis, non De virtute, ac mysterio Vi- jam in manus infidelium, ctima salutaris Tom. II. sed in ora fidelium funcol.472.,, Ejus quippe ibi

دو

[ocr errors]

ditur,, •

[ocr errors]
[ocr errors]

techizandis rudibus (1) a secreto nomen accepit. Quid enim secretius, quam panis, vinique speciem conspicere, saporem gustare, tactum sentire et tamen mirabiliter operante Deo, veram Carnem, verumque Sanguinem credere, comedere, bibere? Ait enim Augustinus in libro ad Neophitos:,, Hoc accipe in pane, quod pependit in cru,,ce; hoc bibe in calice, quod manavit ex ,, latere.,, Corporali siquidem ore corporaliter manducamus, et bibimus, quoties de Altari Dominico ipsum Dominicum Corpus per manum Sacerdotis accipimus; spirituali vero ore cordis fpiritualiter comeditur, et hauritur, quando suaviter, et utiliter, sicut Beatus Augustinus dicit, in memoria reconditur, quod Unigenitus Dei Filius pro salute mundi carnem accepit, in cruce pependit, resurrexit, apparuit, ascendit, venturus in die judicii dignas singulis mercedes pro suis operibus rependere. Credimus igitur, terrenas substantias, quæ in mensa Dominica per sacerdotale ministerium Divinitus sacrificantur, ineffabiliter, incomprehensibiliter, mirabiliter, operante superna potentia, converti in essentiam (2) Dominici Corporis,

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) S. Augustinus in lib. litate secreti, unde etiam De catechizandis rudibus mysteria vocantur,,. cap.ix. num.13. Tom.vi. (2) Cod. in essentia. col.372. Deque ipsa uti

reservatis ipsarum rerum speciebus, et quibusdam aliis qualitatibus; ne percipientes cruda, et cruenta horrerent; et ut credentes fidei præmia ampliora perciperent; ipso tamen Dominico Corpore existente in cælestibus ad dexteram Patris immortali, inviolato, integro, incontaminato, illæso, ut vere dici possit et ipsum Corpus, quod de Virgine sumptum est, nos sumere, et non ipsum: ipsum quidem, quantum ad essentiam, veræque naturæ proprietatem, atque virtutem: non ipsum autem, si spectes panis, vinique speciem, ceteraque superius comprehensa. Hanc fidem tenuit a priscis temporibus, et nunc tenet Ecclefia, quæ per totum. diffusa orbem Catholica nominatur: unde Dominus ait (1): Accipite, et manducate: Hoc est Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Et hic est Calix Sanguinis mei, mysterium fidei, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remiffionem peccatorum. Nam (2) dicente Do

[ocr errors]

(1) Matth.xxv1.26. seqq. (2) Proxima verba usque Accipite, et comedite:Hoc ad disputatur sumpta sunt est corpus meum; et acci- ex S. Leonis Serm. xcI. de piens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Jejunio septimi mensis vi Cap.11I. Tom.I. Edit. Ballerin. col.356.seq. ubi nihil prorsus a veritate corporis Christi, et sanguinis ambi gatis.

mino (1): Nisi manducaveritis carnem Filii hominis ,& biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis ; sic sacræ mensæ communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate Corporis Christi, et Sanguinis (2) ambigatis. Hoc enim ore sumitur, quod fide creditur; et frustra ab illis Amen respondetur, a quibus contra id, quod accipitur disputatur ; aliter enim in Ecclesia Dei, quæ Corpus Christi est, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostræ proprietate naturæ verus nos Pontifex reconciliet, versus immaculati agni Sanguis emundet; qui licet in Patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne, quam sumpfit ex Virgine, Sacramentum propitiationis exequitur. Ut ergo in nobis Sacramentum Dominicæ passionis non sit otiosum, debemus imitari, quod sumimus, et prædicare ceteris, quod veneramur.

LXXXVII.

DE CONFIRMATIONE AB EPISCOPO FACIENDA

Nunc (3) autem sola Confirmatio restat, quæ ab Episcopis fieri jubetur, in qua totius

(1) Joan.VI. 54. (2) Cod.a dubitatione ambigatis.

(3) Quæ integro hoc Numero continentur usque ad

illa verba Hæc autem Confirmatio ad literam accepta sunt ex Opusculo S. Brunonis alias indicato T... pag.144.

« PoprzedniaDalej »