Obrazy na stronie
PDF
ePub

A Nonymi librum singularem, cui titulus: Sacro

rum Ecclesia Rituum, Divinorumque Officiorum Explicatio ex Vaticano Codice 5046. nunc primum erutum, notisque auctum a Philippo Zazzera Sac.Theologia Doctore Rmi P. Thomæ Mariæ Mamachii S. Palatii Apostolici Magistri jussu semel, atque iterum, ac attente legi, nec quid uspiam locorum offendi, quod sanæ et fidei, et morum doctrinæ adversetur. Opus autem egregium est; nam in ritibus, cæremoniisque explicandis eam rationem adhibet Auctor, qua veteres divinorum Officiorum Scriptores, quos præ manibus habemus, ad Ecclesiæ spiritum internoscendum, usi sunt: nos etiam monet interdum de quibusdam consuetudinibus, quæ vel in peculiaribus Ecclesiis vigebant,vel tandem servari desierunt. Nonnulla librariorum oscitantia, ut res ipsa de se loquitur, depravata, vel quæ ab Codicibus plane apocryphis Anonymus Auctor excerpsit, novus hicce Scholiastes in doctis lemmatibus, ac notis animadvertit; duplicem ille quidem commendationem promeritus, et quod opus e tenebris avulserit, et quod nulli pepercerit labori, atque industriæ, quo luce publica, ut dignum omnino esse sentio donaretur. Romæ ex meis ædibus xvI. kal. Jul. MDCCLXXXIII.

Advocatus Augustinus Mariottus.

[ocr errors]

IMPRIMATUR

Si videbitur Rmo P. Mag. Sac. Pal. Apost.

F.A. Marcucci ab I. C. Patr.Const,
Ep. Montis-Alti, ac Vicesg.

IMPRIMATUR

Fr. Thomas Maria Mamachius Ord. Prædicar,

Sac. Pal. Apost. Mag.

EXPLICATIO

NUM. I.

DE CONSECRATIONE ECCLESIÆ.

De Sacramentis (1) Ecclesiæ locuturi (2),

prius Sacramenta ipsa ponamus; postea vero, quid significent, prout Dominus dede

rit,

exponamus.

(1) Quæ integro hoc Numero, extremo §. dempto, leguntur, Anonymus noster mutuatus est ex Opusculo S. Brunonis Astensis, Signiensium Episcopi, inscripto De Sacramentis Ecclesia, Mysteriis, atque Ecclesiasticis Ritibus: quod quidem Opusculum extat Tom. II. Opp. ejusdem S. Brunonis Edit.Ven.мDCLI. pag.141. seqq., et Bibliothecæ Maxima Vet. PP. Edit. Lugdun. MDCLXXVII. Tom.xx. pag.1725. seqq., ac Spicilegii Lucæ Acherii T.XII. Edit.Paris. MDLXXV. pag.79. seqq., ubi inscribitur: Expositio de Conse

A

cratione Ecclesia. Ex his Editt. nonnulla loca, mendose a Codicis nostri Amanuensi exscripta,emendavi, mus, et varias lectiones quæ alicujus momenti visæ sunt, excerpsimus. Epistolam tamen ad Magalonensem Episcopum,Opusculo eidem præmissam, hic iterum edendam minime duximus.

(2) Ita in Edit. Opp. S. Brunonis,et inBiblioth.PP. In Spicilegio Acherii pag. ,, 79.Collocuturi prius ipsa ,, Sacramenta ponamus, » postea vero, quid signifi » cent, prout Dominus des derit exponemus » •

99.

Quando enim Ecclesia consecratur, solus Diaconus eam ingreditur, januas claudit (1); ibidem expectat, Episcopo responsurus. Tunc Episcopus deforis aquas benedicit, non sine sale; acceptoque hyssopi fasciculo, ex aquis, quas modo sanctificaverat, Ecclesiæ parietes, ter circumeundo, aspergit. Ter quoque cum virga pastorali januas percutiens, dicit: Tollite (2) portas,principes, vestras, & elevamini portæ æternales, & introibit Rex glorie. Cui Diaconus deintus respondet, dicens: Quis (3) est iste Rex glorie? Et ille: Dominus (4) fortis, & potens, Dominus potens in prælio.

Post tertiam itaque percussionem, pau-. cos ex ministris secum ducens, Ecclesiam ingreditur, cetera multitudine foris expectante. Tunc Episcopus totum Alphabetum in modum crucis bis in pavimento describit; ac deinde, sicut prius, alias aquas sanctificat, quibus non tantum sal, sed cinerem quoque miscet, & vinum: His autem Altare, & Ecclesia interius aspergitur, & consecratur. Postea vero, super Altare oleo, & chrismate fusis, lapidem ipsum Episcopus ungit. Et tunc (5) tandem ibidem reliquias ponit, at

(1) Edit. Venet. et Lugd. januas claudens. Ach. januas claudit, et ibidem etc. (2) Psal.xxIII. 8.

(3) Psal. eod. ver.9.
(4) Ibidem.

(5) Hæc periocha deest in Edit. Ven. et Lugd.

que (1) componit. His autem (2) expeditis, significationem videamus .

Sed primum quærendum est, cur aqua benedicatur, qua lapides, & parietes aspergantur: Cur etiam potius lapides, & parietes ipsi per se non benedicuntur; cur sine aqua non sanctificantur;cur eadem ipsa benedictio, quæ aquæ datur, lapidibus non (3) datur ? Hoc totum significatio est . Audi igitur, quid Dominus dicat (4): Nisi quis renatus fuerit

(1) Consulito veteres Ordines a Martenio productos de antiquis Ecclesia Ritibus lib. II. cap. xIII. Confer Pontificale Romanum, Prolegomenis, et Commentariis illustratum a Josepho Catalano Presbytero Congregationis Oratorii S. Hieronymi Charitatis Rom. an. 1739. Par.II. Tit. II. Tom. II. pag. 32. seqq.

(2) Editt. his igitur : (3) Edit. Ven. et Lugdun. Sed prius quærendum ,, est. Cur aqua benedica,, tur? Quare lapides, et ,, parietes aspergantur,cur ,, etiam potius lapides, et ,, ipsi parietes per se non benedicantur? cur sine

[ocr errors]
[ocr errors]

A 2

», aqua non sanctificantur? », cur eadem ipsa benedictio, quæ aquæ datur, lapidibus non datur ? Hoc totum habet significationem,,. Apud Ach. pag.80. " Sed prius quæ

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

وو

[ocr errors]

cur aqua

rendum est, benedicatur, qua lapides, et parietes asper» guntur? Cur enim potius lapides ipsi, et parietes prece non benedicuntur ? cur sine aqua non sanctificantur? Cur ,, eadem ipsa benedictio, », quæ aquæ datur, lapidibus non datur? Hoc ,, totum significatio est,, • In Cod. mendose : que aqua datur.

[ocr errors]

وو

(4) Joan. II.5.

« PoprzedniaDalej »