Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tantum in doctissimam hanc commentationem criticam Grieshachii de historia textus epistolarum Paullinarum! At oblitus sane consilii posterioris, quod in praefatione ad Vol. I. cepissem, soli brevitati in praefando studendi, neque in res ipsas a Griesbachio tractatas latius excurrendi, redii quasi ad prius proh dolor adversa valetudine interceptum consilium, praefando mihi aperiendi campum, quo in singula argumenta rerum a Griesbachio pertractatarum excurrere possem. Sed vela nunc sunt contrahenda, atque ad consilium posterius mihi redeundum: id quod et temporis et spatii et valetudinis, etsi paulum firmatae, ratio postulat, imo acriter efflagitat.

Altera commentatio (IX. p. 136. sqq.) continet specimen exegeticum in locum Ephes. cap. I. comm. 19. sqq.-Primum recte demonstrat Griesbachius, hoc loco non agi de vita morali Iesum Christum nobis parta, eaque per cum (WOTOLσEL I. C. comparata, quae quidem est plerorumque antiquiorum interpretum sententia; sed de felicitate ((w) spirituali per I. C. hominibus a Deo donata; id quod adparet ex

[ocr errors]

cohaerentia textus cum antecedente commate

18., ubi Apostolus laudat

την κληρονομίαν ἐν τοις

ἅγιοις. Atque in constituendo hoc verborum sensu optimos quosque recentiores interpretes secum habet consentientes.

Deinde deleri

iubet comma post orεvovтas plerumque posi

arcte potius coniungi hoc vocabulum στευοντας cum proxime sequentibus κατα την ένα Egyε X. T. λ. Speciosis quidem argumentis εργειαν κ. evincere studet hanc verborum construendorum et explicandorum rationem tum ex alia vi particulae xatα, ut sit i. q. dia, ideoque xaтa την ενεργειαν positum pro δια της ενέργειας, tum collato inprimis loco παραλληλῳ Coloss II, 12. 13., ut sensus inde emergat hic: in convertendis nobis ad religionem Christi opus aliquod insigne perfecit deus, simile ei, quo e mortuis resuscitavit Christum. Sed non deerunt, qui, quum non tam de conversione ipsa ad religionem, quam de felicitate per eam Christianis parata locus omnis agere videatur, Koppio et Moro in hanc ad Ephesios epistolam egregie commentantibus accedere, atque τους πιστεύοντας interposito commate a seqq. seiungere malint, ut sensus resultet hic:,, ut vim insignem il,,lam intelligatis, quam ad Christianos bean

,,dos impendit Deus, non minorem ea ipsa, ,,qua Christum e mortuis resuscitavit. " Tum enim, quod Koppius ad h. 1. recte mihi monere videtur, xaтa ex vulgari particulae significatione similitudinem utriusque operis divini, et Christi resuscitati, et Christianorum hominum per religionem christianam beandorum, exprimit, Proximus enim verborum nexus soli parallelisino praeferendus esse videtur. Sed iudicium sit penes ipsos lectores!

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Tertia commentatio (X. p. 151. sqq.) agit de potentiore ecclesiae romanae principalitate ad locum Irenaei 1. III. c. 3., qui ex latino interprete ita habet: Ad hanc enim ecclesiam (ro,,manam) propter potiorem principalitatem ne,,cesse est omnem convenire ecclesiam, h. e. ,,eos, qui sunt undique fideles, in qua sem,,per ab his, qui sunt undique, conservata est ,,ea, quae est ab Apostolis, traditio."Constat inter omnes, quam studiose utantur hoc loco scriptores Romano-catholici, quamque cupide eum exornent, tanquam firmissimum demonstrandi primatus Pontificis romani praesidium. Etiamsi autem cum plerisque huius loci interpretibus sumatur, potentiorem principalitatem h. 1. esse i. q. potiorem auctorita

[ocr errors]

tem, tamen inde nil effici posse ad vindicanda iura in omnem ecclesiam christianam a sede romana temere usurpata, dudum docuere nostrates, inprimis Moshemius ad h. 1. (in libro: de rebus Christianorum ante Constantinum M. p. 261. sqq.). Primum enim (ut nonnulla modo attingam) Irenaeus de antiquiori tantum et prima ecclesia Romana loquitur, minime autem de ecclesia Romana omnium aetatum et temporum, Deinde dedecet profecto, inquit Moshemius 1. c., viros eruditos et sapientes ex verbis obscuris et incertis [habemus enim modo verba latini interpretis, non Irenaei ipsius] privati hominis et unius pusillae ac pauperis ecclesiae [quae consilii et auxilii romanae ecclesiae, magnae illius et opulentae, eiusque antistitis maximopere indigeret] episcopi, boni quidem et pii, verum mediocri acumine ac ingenio praediti [quique Eleutherio, tum temporis episcopo romano magna beneficia deberet] ius publicum totius ecclesiae christianae atque formam gubernationis eius a Christo praescriptam elicere. Denique Tertullianus, etsi strenuus caeteroquin Irenaei sectator, in libro de praescript. adv. haeretic. c. 36. haud maiorem ecclesiae romanae auctoritatem tribuit, quam

reliquis ecclesiis apostolicis. Itaque si rem ex auctoritate Patrum iudicare licet, idem, quod romanae sedis clientes ex auctoritate Irenaei adfirmant, aequo iure ex auctoritate Tertulliani nostrates negant.

[ocr errors]

Verum enim vero Griesbachius, missis iis, quae hactenus, duce potissimum Moshemio, contra argumentationes a Romano - catholicis ex hoc Irenaei loco structas monuimus, quo lectores rem de qua disputatur, rectius intelligant, aliam viam in hoc programmate ad destruenda argumenta contraria ingreditur, tum declarando vero nexu sententiarum Irenaei, tum corrigenda inepta versione latini interpretis. Nimirum Gnostici negabant, veritatem posse scripturis inveniri ab iis, qui nesciant traditionem. Catholici ne hanc quidem conditionem recusantes ad veram provocabant traditionem apostolicam, quae per successiones episcoporum custodiatur. Primos enim doctores ecclesiarum apostolicarum plenissime ab Apostolis fuisse instructos, atque hanc ipsam doctrinam apostolicam pure fuisse conservatam per successionem episcoporum nunquam interruptam. Ita et argumentatur Irenaeus. Quoniam autem valde longum esset, in

« PoprzedniaDalej »