Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum primitus puriorem et minus temeratum mansisse in Syria, Asia minori et Graecia, quam in Aegypto, atque codices Constantinopolitanos antiquiores ortos fuisse ex editione N. T. Asiatica usque ad Constantini aetatem, ubi Alexandrini etiam codices cum textu vulgari collati fuissent. Unde tamen non necessario cogitur, quod Scholzius inde colligere videtur, primas partes nunc deberi hodiernae recensioni Constantinopolitanae, seu, quod idem fere est, textui recepto. Tantum igitur favere videtur Scholzius recensioni Constantinopolitanae, quantum Griesbachius Alexandrinae. Sed aliter classes codicum Scholzius constituit ipsosque codices collocat, quam Griesbachius. - Ille enim omnes codices N. T. dispescit (p. 164. sqq.) in Constantinopolitanos et Alexandrinos; illos magis secum ipsis et cum textu recepto consentire putat, hos autem non modo ab illis, sed haud raro a se ipsis dissonare, pro ratione propioris aut remotioris nexus cum antiquiori more ac modulo Alexandrino, aut Aegyptiaco omnino. Quare (p. 168.) ad recensionem Constantinopolitanam refert in Evangeliis codd. Griesbach. E. F. G. H. S., in Actis Apost. et epist. catholicis cod. Griesb. G., et in

[ocr errors]

1

epistolis Paullinis codd. Griesb. H. I.: sed ad recensionem Alexandrinam in Evangeliis codd. Griesb. A. B. C. D. L., in Actis App. A. B. C. D. E. F., in epp. Paullinis codd. Griesb. A. B. C. D. E. F. G., et in Apocalypsi codd. A. C. Itaque intelligimus, Scholzii iudicia critica aeque differre a Griesbachio ac ab Hugio, nec levibus premi difficultatibus. Primum enim Scholzius recensionem occidentalem Griesbachii refert ad Alexandrinam, saltem ex hac derivat, quamvis indolis sit ab Alexandrina plane diversae, quod e permultis N. T. locis clare doceri potest. Deinde codices dispescens in Alexandrinos et Constantinopolitanos, hos illis longe praefert; nec tamen diffitetur, im.perantibus Constantino et Constante ad refingendum textum collatos fuisse codices Alexandrinos; comparabantur enim hi codices per Eusebium Caesareensem, magnum illum admiratorem Origenis. Quo ergo iure recensio Constantinopolitana recentior praeferri, imo opponi potest Alexandrinae, cum ipsa sit mixta?, Quaerendus potius est et investigandus textus Asiaticus et Byzantinus antiquior, dignior ille quidem, qui praeferatur. Res omnis igitur redit ad universum adparatum criticum Scholzii,

b

viri doctissimi, quem in nova editione N. T. critica exspectare nos iubet. Tum demum licebit totam hanc lectionum farraginem in novas redigere classes et familias, atque, collatis praecipue versionibus antiquis et allegationibus Patrum, in textum antiquissimum inquirere, adhibitis simul, quae bene observavit et egregie exposuit Griesbachius, argumentis internis. Tum demum et hoc certius constabit, utrum proprie retinenda sit ex consuetudine Griesbachiana recensionis Alexandrinae denominatio, an cum Scholzio (pag. 184.) de sola editione et recognitione Alexandrina cogitandum sit. Sed valde falleretur, qui sibi persuaderet, novis his curis criticis purum ac integrum textum N. T. restitui posse, novamque parari recensionem omnibus numeris absolutam. Novus modo advehitur adparatus criticus; existet forsan opportunior occasio, libros antiquos manu exaratos in alias digerendi classes, easque rectius distinguendi, historiam textus graeci melius cognoscendi et illustrandi; sed textus graecus ipse parum proficiet. Vindicabitur quidem, si recte video, in nonnullis locis textus receptus, qui dicitur, sed, si summam rei spectes, non erit quod Critici a textu a

Griesbachio exhibito longe recedant. Sed exspectemus noviter reperta. Interim contenti simus magno illo adparatu critico a Millio, Bengelio, Wetstenio, Griesbachio, Matthaeio, aliisque ingenti studio iam congesto, sollicite separemus testes antiquissimos, tam codices manuscriptos, quam versiones veteres, et allegationes doctorum ecclesiasticorum, a iunioribus, hosque testes antiquissimos, si a se invicem dissentiant, tum inter se accurate comparemus pro ratione temporum et provinciarum, tum argumentis internis singulos pensitemus et diiudicemus. Quam rationem si caute ineamus atque argumenta externa pariter ac interna diligenter ponderemus, in quam plurimis N. T. locis haud difficulter, nisi veram ac genuinam lectionem ipsam, probabilem tamen, reliquisque praeferendam eruere licet. Neque, in tanta licet et copia variarum lectionum et dissensione Criticorum de numero ac mutua ratione recensionum et editionum codi cum ad se invicem, desperandum est de constituendo probabiliter vero textu N. T. — Haec sufficiant praefamini in primam huius voluminis secundi commentationem Griesbachii, inprimis si coniungantur cum iis, quae Knappius, vir

'summe venerabilis, in praefatione ed. 2dae N. T. graec. (1813.) ad crisin N. T. egregie monuit. Neque huic praefamini quasi infixus tam diu haesissem, nisi hodierna criseos sacrae facies atque opinionum varietas a me, qui ipse e primis disciplinae Griesbachianae alumnis fuissem, in hac loci opportunitate postulare videretur, ut meam qualemcunque sententiam, a Griesbachiana paululum diversam latius hic exponerem, caveremque, quantum possem, ne res critica ad veterem morem soporemve rediret.

Restat, ut ad nonnulla primae huius commentationis loca in hocce volumine paucas observationes ad promovendam rem criticam ac literariam omnino addam. Primum hic se offert locus pag. 63. sqq. obvius, quo Griesbachius causas reddit, quibus permotus versus epistolae Pauli ad Romanos e textu recepto c. XVI. ad finem c. XIV. retraxerit; habet enim cum Semlero aliisque hoc ipsum caput XIV. pro ultimo huius epistolae primitus conscriptae, atque sequentia capita pro duabus eiusdem epistolae appendicibus. Nolo quidem hoc loco altius descendere in sententiam de duplici appendice epistolae ad Romanos a Semlero iam a. 1767. in peculiari dissertatione defen

« PoprzedniaDalej »