Obrazy na stronie
PDF
ePub

IV et V. De quarto et quinto capite, hoc est de modo auxiliorum, si vis hostilis maior in unam aliquam partem incumberet, deque sub sidio pecuniario, iam ante sub finem capitis primi et capite secundo dictum est.

VI. De rationibus cautionum ea in medium attulimus, quae inter Principes Christianos sufficere debere arbitrati sumus, ut nimirum illae stipulationum formulae adhibeantur, quae solennes atque in talibus conventionibus usitatae sunt, quaeque iurisiurandi vim et efficatiam apud cordatos ac pios Principes semper habuerunt; quodsi tamen etiam iusiu randum forte adhibendum videretur, posset id quoque per mandatarios atque delegatos solennes praestari. Ut autem praeter has cautionum formas etiam fideiussio quasi quaedam pro Sua Mte Caes., vel a Summo Pontifice, vel aliquibus Imperii Principibus interponatur, id neque satis cum dignitate Mtis Suae Caes. posset procurari et aequitati etiam minus consentaneum videretur praeter infirmationem Suae Mtis Caes., quae suorum Regnorum mandata atque plenipotentias habet, aliquid amplius per illos postulari, qui ipsi sola sua pollicitatione atque confirmatione Caes. Mtem contentam esse desiderant.

VII et VIII. De septimo articulo, quae gens in prioribus agminibus versari, item de octavo, quomodo discordiae inter duces dissentientes componi debeant, non est necesse pluribus dicere, cum supra demonstratum sit, exercitus coniungi non debere.

IX. De belli praemiis, si quos successus divina clementia largietur, ita statuendum putaverit Sua Caes. Mtas, ut in eo, quod Turcarum modo in potestate est ac nullius antea partis fuit, dividendo iudicio Pontificis Maximi stetur; id vero, quod unius vel alterius partis antea fuit, eodem postliminis iure revertatur.

X. De Valachia vero et Moldavia, tam viciniore illa Poloniae, quam altera, auctoritate eiusdem Pontificis Maximi amice transigi posset, neutrius interim partis quicquam praeiudicando.

XI. Ac in libera quidem etiam navigatione per Pontum Euxinum et per ea, quae recuperari possent, loca (si tanta nos felicitas respiceret) Polonis concedenda Mtas Sua Caes. pro vicinitate etiam ac necessitudine mutua quam benevolentissimam sese esset praebitura.

XII. De Ungaricis quibusdam legibus, quae huic Regno graves videri possent, in specie Mtas Sua Caes. hactenus non est edocta; si tamen id in posterum fieret, non intermitteret Mtas Sua Caes., quin ea de re in comitiis Ungaricis ampliorem deliberationem benigne et clementer susceperet.

XIII, XIV, XV, XVI et XVII. Postrema quinque capita de veteri bus pactis ac foederibus observandis, de finibus ex aequo et bono vel

ex praescripto pactorum regundis, de rebellibus, item de fugitivis non fovendis, sed ad suos magistratus remittendis, deque iustitia utrinque vel in foro legitimo, vel secundum pacta incunctanter administranda, facile inter nos convenimus; nullum enim istorum capitum est, quod Mtas Sua Caes. non per sese iustum atque observatione dignum existimet.

Reliquum igitur est, quandoquidem D. V. Ill. atque Ill. domini deputati Poloni clarissime perspiciunt, in omnibus capitibus, quaecunque proposita sunt, nos Mtis Suae mentem libere atque candidissime aperuisse eamque ita comparatam esse, ut Mtas Sua Caes. nihil plane eorum in sese desiderari pateatur, quaecunque vel honesta et aequa sunt, vel in iuribus et facultate Mtis Suae Caes. consistunt, ut vicissim domini deputati Poloni libere quoque atque candide nobis significent, in quibus tandem capitibus ipsi quoque omnino videantur acquieturi, ut pari ratione, qua ipsi nostra responsa ad Ser. Poloniae Regem relaturi sunt, nos quoque ipsorum ad S. Mtem Caes. referre queamus; cui Mti, siquidem alteri quoque parti ita contestari visum est, nos interea nostris hisce transactionibus nihil volumus praeiudicatum. Optamus autem a Deo O. M., ut foederis huius, quod ad gloriam ipsius institutum est, tractationem ad felicissimum finem perducere dignetur. Cracoviae undetrigesima AugustiA. 1596.

20.

Protestatio dominorum commissariorum Regni 1).

Ill. ac Rev. Domine... Quam multis gravibus de causis postulaverimus, ut antequam ad ullas alias conditiones societatis huius tractandas accederemus, ante omnia de tempore et loco, quo transactioni Bendzinensi per omnia satisfieret, certi aliquid definiretur, id solum non possumus praeterire, cum etiam extra conditiones hasce iure ipso perfectio ista transactionis Bendzinensis debeatur; neque tamen tractatione hac eam nos coniungere, neque tamen ulla ratione ordines adduci posse nos existi

1) W archiwum dworu i państwa we Wiedniu znajduje się jeszcze jeden list posłów cesarskich z dnia 2 września, którego nie drukujemy, ponieważ nie zawiera nic uwagi godnego. Natomiast do listu tego dołączone są jako alegaty dwa ważne akty, które poslom wręczył Kajetan w czasie pożegnania. Pierwszy z nich »Protestatio dominorum commissariorum Regni (bez daty, w RP. Czartor. z datą 26 sierpnia, która nam się wydaje fałszywą), który tu dajemy pod nr. 20, nosi numer alegatu XVI; drugi, z numerem alegatu XVIII: Capita reliqua atque responsum et declaratio legatorum S. Caes. Mtis expectandum, wydrukowany poniżej pod nr. 21. Oba te pisma są też w RP. Czartor, nr. 332; pierwsze na str. 27-28, drugie na str. 34-36. Z listu wyż wspomnianego uwagi godnym jest chyba jeszcze tylko końcowy ustęp: >Palatinus Brestensis Andreas Leszczinsky, ratione bonorum in Silesia sitorum subditus Mtis V. Caes., et Stanislaus Sandivogius Czarnkovius, qui bonam nobis in hoc conventu operam praestiterunt, petierunt sese Mti V. Caes. quam humillime quamque diligentissime commendari«.

mare, ut ad tractationem ulteriorem accedant, nisi prius transactioni illi satisfactum sit, ut qui vix persuaderi sibi passuri sint futura rata fore. nisi ea, quae tanto ante debeantur, prius praestita fuerint. Omnino igitur ita sentimus, si ulterius rem hanc ordinibus proponere R. Mtas debeat, ut ante comitia per omnia transactioni illi satisfiat, necesse esse. Cum tamen legati Caes. Mtis rem ipsam promittant, de tempore praestationis eius nulla mandata se habere dicant, ad certum ullum tempus vel Caes. Mtem, vel Ser. Archiducem Maximilianum, vel ordines Ungariae alligari se posse profiteantur, tum publico Christianitatis commodo, quod in causa hac agitur, tum S. D. N. atque Ill. D. V. authoritate adducti hisce conditionibus, ut negotium hoc interim suspendatur, assentimur: Primum, ut, nisi ante comitia satisfactum transactioni illi fuerit, excusati R. Mtas atque ordines sint, si ad ulteriores tractatus non descenderint, neque a quoquam illis imputetur, si tam salutare negotium effectum suum eam ob causam sortitum non fuerit. An autem ante comitia cum Ser. Archidux Maximilianus, tum ordines Hungariae satisfacturi illi sint, ad summum ad festum S. Martini 1) Caes. Mtas R. Mti significet, simulque tempus et locum utrique parti commodum ei rei praefiniat; si ante comitia perfecta omnia ista fuerint, in potestate nihilominus R. Mtis atque ordinum sit, quod visum eis fuerit de negotio hoc societatis statuere, neque praestitione ista ad societatem hanc ullo modo obligentur; sive etiam intra id tempus satisfactum ei fuerit, sive non, nil tamen vel transactioni Bendzinensi, vel iuri R. Mtis atque praeiudicatum eo sit, sed integra nihilominus omnia ea maneant, illaque posthac etiam persequi R. Mti atque Regno liberum sit. Quae ita nos postulasse, ut Ill. etiam D. V. sub manu et sigillo suo edere nobis velit, rogamus.

21.

Capita reliqua atque responsum et declaratio legatorum S. Caes. Mtis

expectandum 1).

Ad rationem belli gerendi quod attinet, ea semper mens R. Mtis atque ordinum fuit, ut coniunctis viribus bellum administraretur; sententiae eius multae rationes sunt, diversae rationes non difficulter fortassis refutari possint: Ill. domini deputati, quemadmodum saepius ostensum est, nulla certa mandata habent, de ratione ista separatim belli gerendi ne

1) Dnia II. listopada.

2) Por. uwagę do nru 20. Memoryal ten dal legat poslom cesarskim z uwagą, że są to warunki »quibus Poloni, si foedus coire debeat, consistere velle videntur«. W archiwum wiedeńskiem memoryal ten niema daty; w RP. Czartor. data zamazana; najpierw zdaje się było 26, później poprawione na 30 Augusti.

mentem quidem R. Mtis atque ordinum perspectam habent, negotii tamen huius promovendi desiderio, privato consilio, si bellum gerendum esset, hasce eius rationes requiri posse ac debere putant:

Ut maior exercitus ab ipsis conficiatur, si separatim bellum administrandum sit, quam in commune conferendus esset, et ad minimum sexaginta millium: rationes eius plurimae et gravissimae sunt, quae unicuique etiam sua sponte in mentem venire possunt; ut deinde non modo tertia parte stipendiorum, sed numero etiam sclopetariorum iuventur, si non decem millium, tamen quanto maximo, et in reliquum, quod de decem millibus abesset, stipendio, instrumento etiam bellico omnis generis ut iuventur, necessarium putant.

Ut ratio separatim belli istius administrandi biennium aut triennium solum, aut tamdiu duret, quoad unaquaeque pars impedimenta sua removeret, ut Regnum Poloniae Tartaros, Ungaria arces seu praesidia Turcica: deinde vero ut nihilominus coniunctis viribus hostis vel sedes eius petatur. Sive separatim, sive bellum coniunctim gerendum sit, caveri postulant vires istas, quae foederis istius futurae dicuntur, perpetuo quoad bellum duret duraturas, ut si hostis vires suas in hoc Regnum convertat, omnes totius societatis vires ad eiusdem defensionem transferantur. Cum diserte iam dictum sit, quantum nimirum, sive coniunctim, sive separatim bellum administrandum sit, confecturum Regnum hoc sit, vel quanto opus iam habeant, in quo tanquam partes stipendio ut de subsidio pecuniario certi etiam aliquid iam declarare.

Ut si coniunctim bellum gerendum sit, quod iam ante etiam promissum fuit, Caes. Mte forte absente R. Mtas, si adsit ipsa, universo exercitu praesit, si generalis Regni tamen adsit, authoritas potestasque eius aeque integra atque aliorum generalium sit, eademque tam in consiliis negotiisque bellicis expediendis, quam iustitia administranda tantum valeat, quantum aliorum generalium.

Si per Caes. Mtis ditiones transeundum forte exercitui Polonico sit, ut comeatus sufficienter et iusto pretio 1) curetur.

In communi expeditione ut primus locus Polonico et Ungarico milit in agmine detur, sclopetariis tot, quot generalis Regni opus iudicaverit, eis adiunctis.

Si successum Deus dederit, ut hunc eventum Valachia, Moldavia seu Transalpina provinciae et loca Ponto Euxino vicina Regiae Mti atque Regno cedantur, navigatio item libera et ab omni vectigali immunis ex partibus Russiae) Constantinopolim indeque in Italiam atque ultro citroque. Ut leges in Ungaria in nomen Polonorum latae abrogentur.

1) W RP.: portio. 2) W RP.: Prussiae. Dyaryusz sejmu warsz. r. 1597.

21

Ad iniurias finitimas deferendas commissio secundum pacta mox designetur, rustici fugitivi utrinque reddantur, iniuriae cessent.

De pace cum hoste alter sine altero non tractet constituatque. Inter confoederatos ipsorumque socios et adherentes pax amicitiaque integra bona fide conservetur, pristina pacta et foedera, transactiones conventionesque ratae firmaeque sint, neque societate hac quidquam illis derogetur.

Ut spondeat 1) S. D. N. cum S. Cardinalium Collegio, Caes. autem Mtas cum ditionibus suis, tum ceteri Ser. Archiduces, Principes Imperii et status etiam iuramento confirment.

Caput de sociis belli, itidem de generalatu Ser. Maximiliani, in suspenso adhuc relinquitur.

III.

AKTA SEJMIKOWE.

1.

(Instrukcya Królewska na sejmiki 1)).

Jest pewien tego J. K. Mć Pan nasz Mciwy, że to baczyć W. Mć dobrze raczycie, iż jeśli kiedy który czas byl, teraz jest ten takowy, którego ta zacna Rzplta, ojczyzna miła nasza, naprzód Panu Bogu Wszechmogącemu za tak wiele a zacnych dobrodziejstw, które za błogosławieństwem jego tak gęsto, hojnie i nieprzestajnie po te wszystkie lata uznawała, które i teraz świeżo i dotąd z pociechą swą odnosi, wielce i uniżenie dziękować jest powinna. Nie wątpi i w tym namniej J. K. Mć, że i podziękowawszy a wielbiąc święte imię jego i obeźrawszy się też na to, co się tych czasów u sąsiad naszych Chrześcian dzieje, a jako plot i zasłona dotąd niemala nasza nam zwątlona, jako też już prawie i na ściany nasze też niebezpieczeństwa nalegają, że nietylko baczycie to, ale i uważać sami WMć raczycie, jako tym usilniej i goręciej tejże Boskiej a łaskawej i zwykłej opatrzności i obronej jego wzywać i szukać, że też W. Mciom i tym więcej poczuwać się i radzić tych czasów takowych potrzeba, aby się całość i bezpieczeństwo Rzpltej opatrzyć potrzebnie moglo, aby pokąd i czasów do tego wolniejszych WMciom staje, pokąd i ten

1) Calego tego ustępu od »>Ut spondeat« aż do końca niema w RP. Czartor.; znaj duje się tylko w archiwum dworu i państwa we Wiedniu.

2) Archiwum państwowe w Gdańsku. Acta internuntiorum roku 1596 (IX. vol. 51) k. 382-389. Napis na okładce aktu tego: Instruction ad conventus particulares, sam zaś akt bez tytułu i daty.

« PoprzedniaDalej »