Obrazy na stronie
PDF
ePub

ante transactionem privatim habitis, tum de tractatus ipsius exordio diligenter et accurate certiores facitis. In quibus quod responsionem primum requiret, mentio sese cautionis pro Transsylvano offert, quam Cardinalis Legatus in familiari sermone iniecerit, et formularum, quas a Rege Poloniae subscriptas signatasque Malacrida Pragam tulisse dicatur. Ad quod vobis hoc respondemus, nulla de re sive nobiscum, sive cum consiliariis nostris Malacridam seorsim egisse, cuius tu Hornsteini conscius non fueris, tantum abesse, ut formulas illas Pragam allatas intellexerimus, ut cuius praecipue mandatu missus esset, ex obscuris Episcopi S. Severi literulis, quod ne verbum quidem ab ipsomet Rege auferret et authorem profectionis suae solum Malaspinam obtenderet, vixdum colligere potuerimus, id quod Cardinali Legato nostris verbis, si opus sit, affirmetis.

Alterum est, quod de Palatini Cracoviensis Firlej sententia indicatis, qui nos non tantum ad Turcicum bellum conficiendum, verum etiam ad Tartaricum obligari velit; ad quod mentis nostrae sensum sic accipietis, haud alienos nos esse, si de iis Tartaris agatur, qui Turcis obstricti ad infestandas ditiones nostras integris exercitibus educi solent, non autem de iis, qui Polonis vicini stipendiisque nonnunquam obstricti sint, cum quibus in proclivi dissidia si quae sibi deberi existiment, denegentur, aut non suo tempore solvantur, aut alia offensae occasio praebeatur, quod in ipso distinguere tractatu scietis.

Porro ad quatuor illa, quibus securitati suae Poloni cautum velint, capita quod attinet, nihil nos promittere nomine Imperii possimus, quod ut magis perspiciatis, responsum Principum Electorum de hoc ipso foedere hic additum mittimus 1), in quo si aliqua vobis ad tractatum istum

1) W archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1590) znajdujemy ten wyżej wspomniany memory al elektorów. Obszerny, pełen pięknych zwrotów, zawiera podziękowania dla cesarza za jego zabiegliwość i starania i wyraża swe zapatrywanie na sprawę proponowanego przymierza rzeszy niemieckiej z Polską. Konkluzyą ostateczną jest, że... die sachen vast zweifenlich sich ansehen lassen, ob und wie solche confoederation nutzbarlich und ohne sondere hohe gefahr sich practiciren lassen. Najpierw w stosunku do rzeszy, należy pamiętać: wie Polen hiebeuor dem heiligen Reich etliche nit geringe landtschafften entzogen und bis daher noch de facto vorenthalte, an welcher recuperation man noch nit all hoffnung hingeworffen und fahren lassen; zawarcie przymierza rzeszy z Polską byłoby rezygnacyą tych nadziei. Nadto, należy rozważyć ...was für weittleufige und hochbedenckliche, auch vast ohndweiliche conditiones von Polen zu einer confoederation... fürgeschlagen i jakiej straty czasu i trudów trzeba, nim się z nimi coś do końca doprowadzi. W dodatku kto wie, jaką będzie ich pomoc, Polska jest pełną stronnictw... der gemain mann desselben ortts sich grossen freyheit anneme, deren sy sich vilfeltig missbrauchen und dahero wenig gehorsams zu gewartten; nadto wchodząc w sojusz z Polską narazilo by się sobie Moskwę, z którą teraz tak dobre stosunki. Polska ma z Moskwą z powodu Szwecyi wieczne spory, prócz wojny z Tur kiem możnaby ściągnąć na siebie jeszcze wojnę z Moskwą.

opportuna videbuntur, pro vestra iis discretione utamini, nequaquam autem scriptum integrum ostendatis; de Regnis nostris haereditariis sincere praestare nos paratos esse ostendetis.

De pace nulla cum Turcis facienda, quae mens nostra sit, in mandatis prioribus habetis.

Fideiussionem praecipuorum Imperii ordinum neque promittere, neque satis cum dignitate procurare, multo minus praestare possumus; confirmationem vero nostram, cum plenam a Regnorum nostrorum et provinciarum ordinibus potestatem acceperimus, sufficere posse ac debere Polonis, qui sola nos ipsorum confirmatione contentos esse velint, existi

mamus.

Quid nobis Transilvaniae Princeps de cautione ab ipso postulata, ne quid in Polonos hostile tentetur, respondeat, ex Dilectionis Ipsius literis iam iam allatis hic addi iussimus 1), id istic ostendere, ubi opus fuerit, poteritis.... Pragae 20 Augusti 1596.

14.

(Rudolphi II epistola secunda ad legatos suos scripta 2)).

Pragae 24 Augusti 1596.

Rudolphus.... Quod in ista tractatione ad 15 Augusti diem actum sit, ex literis vestris eodem die datis 3) et ex iis, quae in eundem fasciculum addita erant accepimus, fidemque vestram, qua intra mandatorum limites vos continuistis, benigne agnovimus. Quando autem apertiorem mentis nostrae declarationem super aliquibus capitibus postulante id ita Cardinale Legato desideratis, eam paucis accipite.

Et quidem ad exercitus nostri numerum 50.000 vel 60.000 quod attinet, nihil de eo magis speciatim aut distincte promittere, quam priora mandata prae se ferant, vosque eorum sensum secuti responderitis, possumus. Ut vero tantus a nobis exercitus continuata tam aestiva quam hyemali expeditione alatur ac sustenteretur, id neque harum partium status aut ratio, neque nostratium hominum aut etiam aliarum nationum, quae aliunde conducantur, constitutio permittat, neque si permitteret, pabulum aut annona quanta satis sit, suppetat.

Quod ad eam transactionis Bendzinensis partem, quae iuramentum Ser. fratris nostri Maximiliani requirit, attinet, iam ante mentis nostrae

1) Brak tego dodatku.

2) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1590) oryginal; adres jak w poprzednim.

Wydrukowano powyżej jako nr. 6.

Dyaryusz sejmu warsz. r. 1597.

19

sensum tenetis et sincere Cardinali Legato explicastis: nullam scilicet in illo capite difficultatem futuram, de caeteris si convenerit; ad illud autem hoc magis addimus, Ser. fratrem nostrum, si nullum foedus istud alium nodum habuerit, aliquem ad Regni comitia proxime habenda missurum esse, qui iuramentum scripto comprehensum et ad quae Dil. Ipsius teneatur, adferat, non tamen ante tradenda, quam nostra et Ser. Regis confirmatio ultro citroque tradatur.

De generalatu Ser. Maximiliani respondere poteritis, cur Dil. Ipsius generalem exercitus nostri ducem designaverimus, respectumque nos haud solum ad Regna ditionesque nostras, sed ad universum etiam Imperium habuisse, cuius auxilio bellum geramus. In hac autem designatione non magis nobis modum alios perscribere posse, quam nos aliis possimus aut etiam velimus.

Regni Hungarici ratificationem difficulter a nobis, nisi conventum coram agamus, praestari posse dicetis. De pecuniario subsidio quantum promitti permiserimus, ex praescriptis nostris meministis; ut maiora promitti sinamus, nequaquam nobis faciendum ducimus, ne si quae praestare non possimus, polliceamur, minus sincere aut mala fide in haec pacta descendisse videamur. De Tartarico bello quid sentiamus et nos polliceri posse existimemus, ex proximo responso nostro intellexeritis. Si res eo Christiana venerit, ut Hungaria uti innuitur recuperata fuerit, et impedimentis omnibus sublatis eo tendere liceat, nos non tantum pro foederis lege, sed etiam vicinitatis iure ac necessitudine ita paratos futuros testemini, ut zelum et sincerae vicinitatis studium quivis facile perspecturus sit.

Haec graviter Polonis, prout sermonis occasio requisierit, ob oculos ponetis, solitaque in iis prudentia vestra utemini, qua benigne confidimus. Datum in arce nostra Regia Pragensi die 24 Augusti 1596. Rudolph. Ad mandatum S. Caes. Mtis I. Barvitius.

15.

(Epistola quinta legatorum Caesareorum ad Imperatorem scripta 1)).

Cracoviae 31 Augusti.

Sacra Caes. Mtas.... Undevicesima huius mensis Augusti tertias *) ad Mtem V. C. literas dedimus, in quibus Mtem V. de iis rebus certiorem fecimus, quae in eum usque diem contingerant.

1) Archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1596). Oryginal.

2) Właściwie list czwarty, wydrukowany powyżej pod nr. 10.

Postridie eius diei, cum Legatus Pontificius tam nos, quam Polonos delegatos satis audivisse sibi videretur, ipse scriptum quoddam composuit, quod eo die ad Polonos commissarios misit, eius tenoris, qui infra N. XI subnotatus est 1); in quo scripto quamquam a Polonis petebat, ut scriptionibus istic hactenus usurpatis utrinque finis imponeretur et ipsi Poloni diserte tandem in colloquio futuro significarent, quibus conditionibus conceptum atque constitutum foedus cuperent, putarunt. tamen sibi faciundum Poloni, ut priusquam ad colloquium accederetur, uno adhuc scripto ad Legati illius sibi traditum scriptum responderent: quod ea forma conceperunt, quae inferius N° XII notata est 2). Id cum ad nos a Legato Pontificio, sicut et prius illud suum transmissum esset, nos quoque officii nostri putavimus, ad utrumque paucis, quod res desiderare videbatur respondere, quare Legato responsiunculam illam obtulimus, quae No XIII signata est 3). Ac tametsi perinviti vidimus, rem a scriptionibus ad colloquium publicum transferri, quod metueremus, ne quid in colloquiis talibus alterutri parti excideret, quod in offensionem vel minimam abire posset, tamen, quia modus ille et Legato probabatur et a Polonis acceptabatur, non recte potuimus eundem nos soli detrectare, veriti, ne vel studiose negotium ducere, vel candidam et sinceram collocutionem subterfugere videremur.

Itaque colloquio locum dedimus, quod in diem 22 Augusti in aedibus Cardinalis Legati instructum est; quod autem nos subveriti eramus, id fere usu venit. Nam cum Legatus Cardinalis paucis verbis significasset, se iccirco colloquium hoc instituisse, quod temporis angustia premeremur, quodque cuperet, sincere ac placide nos inter nos utrinque sententias nostras communicare, quibus tandem conditionibus ad foedus accedi posset, eaque de causa Polonos rogasset, ut ipsi primi suam mentem aperirent et relicto capite de sociis belli, quod seponi placuerat, de altero capite, nempe de viribus sociorum sive de nervo belli verba facerent,

quod tamen ita proponebat, ut liberum illis relinqueret, si de aliquo alio articulo vellent initium sumere:

Poloni captata ex hac propositione occasione, per Goslicium Praemisliensem Episcopum prolixa oratione de transactione Bendzinensi dicere ceperunt in hunc fere modum: Quae sententia ipsorum fuerit de hoc foederis negotio recte constituendo, eam se quidem iam ante scriptis suis explicasse; sed cum illa scripta fortassis eiusmodi fuerint, ut mens ipsorum satis ex illis capi et cognosci non potuerit, li

1) Zob. poniżej nr. 16.
2) Zob. poniżej nr. 17.
3) Zob. poniżej nr. 18.

benter sese facturos, ut eadem planius et uberius et clarius et coram exponant, testificati Deum O. M., quod sincere et candide in hoc toto negotio hactenus versati sint et adhuc versentur. Duo esse, quae in foederibus potissimum spectanda sint: primum, ut quae constituuntur, clara et ab omni ambiguitate et obscuritate aliena sint, alterum, ut ante foedus initum obices et impedimenta, quae sinceram amicitiam turbare vel laedere videantur, pro viribus ex toto removeantur; quibus etiam tertium adiici possit, ut paciscentes hoc velint, quod possint, ne vel ad plane impossibilia sese obligent, vel saltem non sine maxima difficultate, quae in sese reciperint, praestare queant. Magnum hactenus ad hanc confoederationem stabiliendam impedimentum attulisse, quod transactioni Bendzinensi ex integro non fuerit satisfactum; sic enim nec securitati Regni sui satis consultum fuisse et multa adhuc in animis hominum relicta esse, quae ad exulcerationem aliquam pertinere videantur. Factam esse illam infelicem et infaustam pugnam ad Bitschinum, ac per eam fracta ac debilitata fuisse vetera inter haec Regna pacta, quae etiam aliis pluribus modis, ac praesertim, quod Ser. Maximilianus hoc Regnum appetiverit, fuerint violata. Postea tamen Pontificis Maximi auctoritate et ductu foedera illa rupta iterum cosarcinata atque renovata fuisse, eamque in rem transactionem illam solennem Bendzini et Bythomiae factam, quae monumentis literarum publicis consignata, sigillis roborata et Regis atque omnium ordinum huius Regni iureiurando publico sancita atque confir mata fuerit; idem iusiurandum Sacram quoque Caes. Mtem Vram ac Regnum Bohemiae provinciasque Austriae, Moraviae, Silesiae praestitisse, Sed deesse adhuc transactioni iuramentum Regni Hungariae et Regis Hispaniarum Catholici confirmationem, debuisse vero etiam, ac praecipue quidem, Ser. Maximilianum iusiurandum praestare, de quo conventum et cuius forma solenniter scripto concepta fuerit, ac meminisse sese, cum spes esset facta, non gravate id ipsum praestiturum: ventum autem fuisse Bendzinum, ibique factum omnino nihil, ac sese delusos videri, qui tamen omnia patienter tulerint et animas suas in patientia (ut ipse loquebatur) possederint. Iam si ea facta atque praestita non fuerint, quae in pactorum fidem praestari iam pridem debuerant, ipsique ad nova pacta et foedera accedere debeant: quomodo illud fratribus suis et nobilitati huius Regni persuadere queant? Agi de foederibus cum antiquis observandis, tum novis constituendis; si antiqua abrogentur, vel non implentur, qua ratione de novis tractari possit? Agi de dignitate ipsius Caes. Mtis V., quae iureiurando suo transactionem illam confirmaverit; agi de dignitate sui Regis et ordinum huius Regni, qui omnes idem iuramentum praestiterint, pro cuius etiam observatione studium atque operam omnem debeant collocare, neque rem tam magnam atque arduam quasi flocci facere et, ut

« PoprzedniaDalej »