Obrazy na stronie
PDF
ePub

quaerenda cognoscendaque aliqua nobis sunt. Non mirum autem Ill. D. V. aut cuiquam videri debet, quod diligentius in haec inquiramus, cum et ita agatur, ut in omnibus magnis rebus diligentissime circumspicienda omnia sint. Primum igitur nobis sciendum est, ex propriisne ditionibus S. Caes. Mtis, an etiam ex foederatis, et qua ratione numerus iste conficiatur; deinde, quantum et cuius generis gentisque in exercitu eo equitum, quantum ordinum futurum sit, ac si quidem ex foederatis etiam provinciis, quomodo conficiantur. Deinde vero, sive ex sociis, sive ex Caes. Mtis Regnis ac provinciis vires istae coguntur, sciendum nobis est, caverene possint, perpetuo quoad bellum duret, exercitum quoque eum duraturum; tum si forte hostis in hoc Regnum arma convertat, ad id defendendum omnes hasce vires atque exercitum huc conversum iri; quaeque exercitus eius alendi ratio sit et in posterum futura, stipendiisve ipsius Caes. Mtis, an alienis etiam. De hisce igitur ut certi et diserti aliquid nobis respondeant, omnino necessarium est.

Instrumenti bellici nomine machinas, tormenta, pulveres, globos, arma, ligones, spathas, vecturas, tum alias omnes res, tam ad castra metanda promovendaque, quam ad oppugnationes necessarias comprendimus; hac autem ratione caput hoc a R. Mte atque ordinibus propositum fuit, non quod R. etiam Mtis exercitus plane inermis, aut ab huiuscemodi rebus omnino imparatus futurus sit, sed quod in communi omnium confoederatorum expeditione, qua una hostem hunc debellari posse R. Mtas atque ordines semper statuerunt, bellici istius instrumenti curam atque onus ad Caes. Mtem caeterosque confoederatos pertinere debere equidem iudicent, ut qui et magis rebus hisce omnibus abundent et facilius fortassis ea parare et vicioniribus ex locis conducere possint, peditatuque in instrumento bellico conducendo tractandoque maiorem copiam habeant.

Reliquum ex iis, quae proposita sunt, est de subsidio pecuniario: de quo utrum certi aliquid etiam, an non definiant, quid, quantumque, quo tempore et quibus pensionibus a Caes. Mte caeterisve confoederatis R. Mti atque ordinibus ad eo maiorem exercitum instruendum expectandum sit, non minus necessarium est.

Postquam ) ad scriptum dominorum delegatorum Caesareorum respondimus, ex Ill. D. V. scripto, ad quod in hoc tempus responsionem distulimus, de duabus maxime rebus agendum nobis videtur: Una, generaiatu Ser. Archiducis Maximiliani, altera, Bendzinensis transactionis per

1) Calego tego ustępu, od Postquam ad scriptum... aż do końca, niema w akcie znajdującym się w archiwum dworu i państwa we Wiedniu. Widocznie legat nie dal poslom cesarskim calego pisma, wypuścił ustęp tyczący się Maksymiliana, Moldawii i Multan.

fectione; qua utraque in re quod satisfactum R. Mti atque ordinibus iri, ut antea et D. Nuntii Apostolici et legati Caesarei, ita inde Ill. D. V. offerat polliceaturque, dignam adeo rem Suae Ser. Domus, suae constantiae atque dignitatis Caes. Mtem praestare libenter agnoscimus praedicamusque. Atque ad generalatum quidem quod attinet, cum re ipsa satisfieri R. Mti atque ordinibus debere, ut iam antea etiam promissum fuit, Ill. D. V. non abigat, modum eius rei institutum, qui honestior Ill. D. V. videbitur, nobis proponet; speramus R. Mtem atque ordines non invitos se ei accommodaturos. De iuramento, an id in transactionem Bendzinensem tam a Ser. Archiduce Maximiliano, quam ordinibus Ungariae praestandum, ut iam certi aliquid definiatur, quo nimirum in loco et quando praestare debeant, si quicquam, hoc certe huius ratio negotii postulat. Ut enim dicamus, quod res est: et si alia etiam non pauca intercesserint, quatuor tamen maxime sunt, quae non modo retardare R. Mtis atque ordinum studium in negotio hoc, verum in dubitationem etiam aliquam de Caes. Mte adducere poterant, an cordi Caes. Mti negotium hoc foederis sit:

Unum, quod cum et Caes. Mtas ipsa pro sua prudentia facile perspicere posset, quam in hac aemulatione minime integrum sit, magistra tus exercitusve suos potestati Ser. Archiducis Maximiliani permittere, et in prima tractatione mox Caes. Mti denuntiasset, si Ser. Suae imperium militare committeretur, nullo modo ad foedus se accedere posse: at sub ipsam tamen denuntiationem eius prius viciniori huic parti Ungariae Ser. Archiducem Maximilianum praefecerit, inde vero generalatum etiam illi

commiserit.

Alterum, quod cum non modo Caes. Mtas, sed quivis facile perspi cere possit, nisi transactioni Bendzinensi satisfieret, nihil sibi de confoederatione ista R. Mtem atque ordines polliceri posse, ad hunc tamen usque diem nondum ei satisfactum sit.

Tertium, cum R. Mtas atque ordines inter conditiones, quas ab initio proposuerunt, Valachiam Moldaviamque, ut quae antiquo etiam iure ad Regnum hoc pertinerent, vicinamque oram Ponti Euxini, si Deus fortunasset, potissima quasi societatis ac belli huius praemia expetiisset, tractatione tamen hac maxime in manibus adhuc versante, interim Valachiam ab alio invadi iusque ac titulum eius usurpari Mtas Caes. permisisset ac vel ipsa etiam titulum eius aliis tribueret, quae omnia non tam ad foedus incitantis, sed deterrentis potius videri necesse sit.

Quo nunc quarto etiam loco accidit, ut ne de induciis quidem inter Valachiam et Transylvaniam, quamvis ultro propositis et expetitis, quicquam adhuc R. Mti atque ordinibus responderetur. Ut igitur, antequam amplius de negotio hoc cum ordinibus S. R. Mtas quicquam agat, et trans actioni Bendzinensi satisfiat, cum praesertim tamquam conditio aliqua

societatis huius ea petatur, sed etiam sine confoederatione hac iure ipso debeatur, imprimis necessarium erit; tum vero etiam de induciis Valachicis certi aliquid nobis respondeatur, quod ad R. Mtem referamus; haec enim nisi fiant, quam spem de futura confoederatione habere R. Mtas atque ordines possunt, cum quae tam multo ante praestari debuerint, non praestentur, facile quivis iudicare potest.

Extremum hoc est, tractationem hanc certo tempore ab ordinibus circumscriptam Ill. D. V. esse scit, ex quo vix duodecem atque undecem dies utiles quidem reliqui sunt; ne frustra id elabatur, cum brevitas ista temporis, tum res ipsa nos monet, ut rogemus, Ill. D. V. efficere apud D. Legatos Caesareos velit, ut et ad superiora capita certi ac diserti aliquid quamprimum respondeant et simul iam ad alias etiam conditiones propositas accedant. Quod quidem etiam atque etiam ab Ill. D. Vra petimus.

12.

(Alegat do nru 10).

Secundum rescriptum commissariorum Caes. Mtis ').

Cracoviae 18 Augusti.

Ill. Rev. D. Legate... Etsi persuaseramus nobis in proximo scripto nostro, quo mentem S. Caes. Mtis ad articulos nobis propositos cum sincere, tum plenissime aperimus, ita nos et Ill. D. V. et consequenter etiam dominis deputatis Polonis satisfacturos, ut causam replicandi plane nullam habituri, sed mentem potius suam in declarandis conditionibus, quas ipsi vellent, diserte tandem essent explicaturi: tamen, quia aliter ipsis visum est et quia D. V. Ill. a nobis petiit, ut ad scriptum illorum novum hesterna die nobis oblatum denuo respondeamus, etiam ea in parte non illubenter satisfaciemus voluntati Ill. D. V., ut hoc modo nihil in nobis desideretur, quod ad finem Rpcae Christianae consequendum utilem pertinere videatur.

De sociis belli candide diximus sententiam Caes. Mtis, cum inter veros socios, hoc est inter eos, qui hodie socii esse et certis foederis legibus comprehendi possunt, et eos, qui auxiliaria dumtaxat arma hactenus praestiterunt, sed ad societatem aliquando accedere possent, distinximus; neque aliter putamus decuisse nos, quam ut et sincerissime de veris sociis animum Mtis Caes. explicaremus et praesente Ill. D. V. de S. D. N. Pontificis Maximi voluntate pluribus dicere supersederemus. In qua sententia adhuc persistimus, quodque de veris ac iam tum certis so

1) Według RP. Czartor. nr. 332 str. 17-21, oraz alegatu VII. do listu z dnia 19 sier pnia (por. powyżej nr. 10) w archiwum dworu i państwa we Wiedniu.

ciis diximus, id etiam nunc repetitum volumus, non abiecta tamen spe, quin plures etiam ex illis ipsis, qui in scripto dominorum Polonorum sunt nominati et de quorum auxiliis superiori tempore non semel a nostris dictum est, paulatim sese queant adiungere: ad quam rem pro viribus consequendam iam ante ostendimus, nulli omnino vel operi vel labori Mtem Suam Caes. parcituram. Ac si maxime vel unus illorum aliquis, vel duo aut tres satis habeant virium ad potentiam Turcicam vel sustinendam, vel etiam infringendam, quo plures tamen sese ad hoc sacrum bellum coniungent, eo formidabiliores illos existimamus hosti futuros, eoque citius ac facilius eum debellaturos, qui singulos hactenus vel simulata pacis specie, vel fractis per iniuriam induciis atterere non intermisit.

Secundo de nervo belli, sive de viribus Mtis Suae Caes., quas ipsa Mtas Sua ad hoc foedus adferre possit, ita respondimus, ut diserte affirmaremus: Mtem Suam Caes. Regnis atque provinciis suis, non alienis, computatis tamen etiam copiis Transilvanicis, ad hanc societatem ac bellum. exercitum armare atque alere posse sexaginta millia hominum, qui ex equitatu scilicet ac peditatu constet; neque vero ignotum est, in exercitibus eiusmodi maiorem hactenus numerum peditatus, minorem equitatus fuisse, ac tertiam fere exercitus partem vel supra equitibus constitisse. Praecise vero ac speciatim asserere, cuius generis, immo etiam cuius gentis, cum equites illi, tum etiam pedites futuri sint, id vero ut ingenue cum Ill. D. V. agamus, nostrarum non est facultatum scire, ut qui specialia illa singulis pene annis pro usu rerum variantia non modo satis cognita nobis habeamus, sed ne perspicere quidem possumus, quomodo vel utile vel necessarium sit hoc tempore de particularibus illis tam enucleate disceptare. Nam qualem superioribus proximis annis exercitum Mtas Caes. habuerit, Ill. D. V. non potest esse ignotum, ut nec illud, quod Mtas Sua Caes. magis magisque elaborat, ut si quicquam superiori tempore fuisset desideratum, id futuris temporibus quam diligentissime re

sarciatur.

Tanto vero minus ad haec particularia hoc loco descendendum videtur, quod diserte D. V. Ill. exposuimus, neque per commeatus rationes, neque per locorum distantiam, neque per alias gravissimas rationes fieri posse, ut coniunctis agminibus atque congregato in unum locum omni sociali exercitu res geratur, sed omnino faciundum, ut exercitus separatim ducantur, et Mtas quidem Caes. hostem in Ungaria ubique oportunissime quamque maximo cum illius detrimento poterit, eundem adoriatur; Polonicus vero exercitus iis in locis eundem insistet, a quibus aditus in Poloniam Turcis quam maxime pateat. Qua ratione belli gerendi utpote commodissima et multis de causis etiam necessaria hoc pacto instituta

utraque pars ita sibi rebusque suis prospiciet, ut omni armorum genere quam instructissimum habeat exercitum, ita etiam comparatum, ut sine detrimento rerum suarum parti alteri ob hostium ingruentem multitudinem laboranti valida copiarum suarum parte in hac tractatione definienda confestim possit opitulari. Quod ipsum sicut de militibus, ita de instrumento etiam bellico ad cuiusvis exercitus ducem ostendimus superiore scripto spectaturum. In quo etiam de summa pecuniaria quotannis eroganda sententiam Mtis Suae explicuimus; de qua summa si prius nobis cum Ill. D. V. vel cum deputatis dominis Polonis convenerit, tum vero defensionum terminis statuere non magnae foret difficultatis, sic, ut neque de cautionum in foedere formulis, quas nuper scripto nostro diximus, necessariis stipulationum solitarum vinculis stabiliri debere.

Reliquum est, ut Ill. D. V., quae candorem ac sinceritatem Mtis Caes. coniunctam cum singulari studio ferendum huius foederis iam toties perspexit, ut de ea dubitare plane non possit, nunc tandem cum dominis deputatis Polonis serio ac diligenter agere dignetur, ut ipsi quoque reiectis aut suppositis illis perpetuis interrogationibus suis, quae negotium in dies magis grave reddere videntur, vel nobis vel saltim Ill. D. V. disertim et cathegorice quod dicitur explicent, quas tandem auditis nostris responsionibus conditiones illi positas, quasque non querendo, sed asserendo et agendo foederi assertas velimus, ut hoc pacto nos intellecta illorum mente certo tandem et liquido respondere queamus, quid Mtis S. Caes. nomine ex praescripto mandatorum nostrorum de iis statuere, quidque prae ratione virium Mtis Suae Caes. in nos recipere queamus; quod eo etiam accuratius Ill. D. V. urgendum videtur, quia decursus huius temporis, quod huic tractationi in Varsaviensibus comitiis praefinitum est, propediem imminet, quo decursu S. D. N. Pontifici Maximo atque ipsi Caes. Mtis tam optabilem tamque universo Christiano orbi utilem atque salutarem finem excludi omnino nollemus. Cracoviae duodevicesima Augusti. A. d. 1596.

13.

(Rudolphi II epistola prima ad legatos suos scripta 1) ).

Pragae 20 Augusti 1596.

Rudolphus..... Redditae sunt nobis literae vestrae, nono die Augusti datae, quibus nos tum de itineris vestri successu deque primis salutationis ac visitationis officiis ultro citroque Cracoviae impletis et de colloquiis

') Archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1596). Minuta, z adresem: Rev... Consiliariis atque oratoribus nostris.

« PoprzedniaDalej »