Obrazy na stronie
PDF
ePub

plena de iis mandata se habere negarent, nunc potius ab illis responsum ad eas reportamus, quam quicquam ipsi proponere debeamus. Ut tamen Ill. D. Eorum sciant, de quibus maxime declarationem eorum seu S. Caes. Mtis requiramus, aliquas commemorare non praetermittimus, non omnes nimirum, sed eas tantum, quae vel graviores nobis videntur quibusque maxime negotium hoc contineri existimemus, vel ad quas plenius responsum R. Mtas atque ordines adhuc expectent; ad quas cum diserte legati Caes. Mtis responderint, ut nostram etiam sententiam de iis quam primum ostendamus, non inviti faciemus.

Prima in hoc genere 1) conditio est de sociis belli, in quibus ultra S. D. N., S. Cardinalium Collegium, Ser. Hispaniarum Regem Principesque Italiae, Romani etiam Imperii ac Mosci societatem ultro nomine Caes. Mtis oblatam propositamque ordinibus fuisse, cum ipsos memoria tenere arbitramur, tum vel orationes ipsae lippis editae testantur; de iis igitur quid solidi certique nunc afferant, imprimis requirendum sibi ordines putant.

Alterum caput ad vires belli contra tam potentem hostem pertinet; cuius capitis aliquot, quemadmodum meminerint, partes sunt: nam et de numero militum et apparatu belli et subsidio pecuniario, utque perpetua ea sint, quoad bellum duret, et comeatu, similibus rebus aliis in superiorum comitiorum tractatione plerisque iam fore promissis, in eo definiendum certique aliquid ostendendum nunc est.

Proximum huic de ratione belli gerendi est: in qua de sede potissimum belli et an inferendum, an propulsandum sit, maximeque, si in hoc Regnum hostis arma converteret, de exercitu viribusque omnibus ad huius defensionem huc non offerendis, tum eius generis rebus statuendum.

Non minoris etiam momenti conditio est, quae ad Ser. Archiducem Maximilianum pertinet; de hac duo potissimum in superioribus tractationibus promissa recordari Ill. D. Eorum arbitramur conditionum: transactioni Bendzinensi per omnia satisfacturum, quemadmodum et Hungariae ordines, alterum exercitui pro generali non praefectum eum iri. De horum igitur non tam praestatione, ut quae ante promissa sit, sed loco, tempore non modo ac certitudine praestandorum certine aliquid iam determinandum.

Reliquae eae potioribus conditionibus sunt de premiis belli, de pace absque R. Mte atque ordinibus non facienda, sed cautione denique ac certitudine omnium rerum harum sunt quidem praeter hasce aliae etiam nonnullae conditiones, sed quemadmodum ostendimus, praecipuas tantum et eas, in quibus maxime negotium versari existimaremus, commemoran

1) W archiwum dworu i państwa we Wiedniu (Polonica 1596), gdzie znajduje się odpis tego memoryalu w urywku, zaczyna się dopiero od tego ustępu.

Dyaryusz ejmu warsz. r. 1597

18

das existimamus, partim etiam, quod cum de hisce conveniet, de reliquis facilius deinde conventurum speremus.

Non modo autem iniqui nihil, sed ne difficilis quidem rei quicquam illis urgendis postulare se ordines existimant, cum non modo in tanti periculi communione nemo reprehendi posset, si securitati publicae quam maxime prospectum velit, sed nomine S. D. N. ac Caes. Mtis pleraque ultro etiam iis iam ante partim proposita, partim promissa ipsorum Caesareorum legatorum, tum maxime etiam Dominorum Nuntiorum Apostolicorum et orationibus et sermonibus et scripto responsis descriptis 1). Quod si tamen Ill. D. V. aliquae ex hisce conditionibus difficiliores viderentur, Ill. D. V. arbitrio atque prudentiae non inviti permittimus, quacunque conditione visum illi fuerit: tractandi initium fiat; pro nostro omni candore atque sinceritate, quam testatam Ill. D. V. per omnia in negotio hoc cupimus, non tam externam speciem aut nomina, quam rem ipsam spectabimus; S. R. Mti etiam atque ordinibus, quod in tanto periculo adeundo communicandoque cum dignitatis aliqua, tum imprimis securitatis publicae ratio proposita sit, neque S. D. N. neque Ill. Dnem V., neque quemquam vitio versum speramus. Ita omne Regnum hoc in acie quasi contra tot barbarorum gentium inundationem pro reliqua Christianitate expositum et meritum de Christianitate et adhuc mereri posse existimant, ut neque periculo alicui temere id obiici S. D. N. in ipsum velle existiment et cum S. D. N., tum Ill. D. V. favore non indignum putent. Cui quidem utrique et R. Mtem universumque Regnum, tum nos quoque iterum atque iterum commendamus.

8.

(Alegat do nru 6).

Illustrissimi Cardinalis Caietani rescriptum 2).

13 Augusti.

Circa primam conditionem de sociis belli: Pontifex eo modo, quo actum fuit in foedere tempore Pii V cum Rege Hispaniarum et Dominio Venetorum, se obligabit.

De S. Rege Hispaniarum: iam multa tribuit et tribuet auxilia Caes. Mti et ex subsidiis, quae singulis annis percipit ex concessione Apostolica ex clero Hispaniarum, solet et tenet classem maritimam comparare contra Turcas, prout hoc anno et superiori fecit, quod distrahet maxime Turcicas vires; quoad alios Principes Italiae exceptis Venetis, non solent in confoederatione nominari, sed fere semper cum summo Pontifice vires coniungunt.

1) W RP.: descripsit.

2) RP. Bibl, Czartoryskich nr. 332 str. 8. Data wypisana na marginesie.

Quod pertinet ad Imperium, D. oratores Caesaris clare explicabunt, quid possit praestare Caes. Mtas, et ideo licet voce aliqua explicaverim, remitto tamen me scripto, quod ipsi tradent; nihil etiam de nervo belli et neque de genere militum attingere visum est, cum omnia haec reserventur explicanda Caesaris oratoribus.

De sede belli et de ratione belli administrandi nihil potest certi statui, nisi prius observentur consilia et conatus hostium et consulentur imperatores exercituum et audiantur eorum sententiae; si tamen aliquid habent D. V. Ill., quod cupiant, illud proponere poterunt, auditis etiam Caesareis oratoribus omnia plene examinabuntur, ut certa aliqua determinatio iniri possit. Subsidium pecuniarium tam Caesar quam Pontifex praestabunt et quod attinet ad Pontificem, est iam paratum; satisfiet tractationi Będzinensi, cautiones possibiles et honestae dabuntur et possunt excogitare et proponere, quae magis ipsis expedire videbuntur. Quod ad generalatum Maximiliani, rogo D. V. Ill., ut honestiorem modum excogitent, quo possit eorum voluntati satisfieri et animi non magis exul

cerentur.

9.
(Alegat do nru 6).

Dominorum Commissariorum Caes. Mtis rescriptum 1).

13 Augusti.

Ill. atque Rev. D. Legate.... Ex illa subnotatione, quae hesterna die Ill. D. V. ad nos misit, excerpta ex uberiore scripto D. Deputatorum Polonorum, cuius nobis scripti non est copia facta, intellexerimus, cupere D. V. Ill., ut de potioribus quibusdam ineundi foederis conditionibus, quae S. Caes. Mtis sententia sit, quaeque conditionum illarum ineundarum certitudo esse possit, breviter ac dilucide explicemus. Qua in re lubenter ac merito Ill. D. V. desiderio ac voluntati morem gerimus, cum hac sola de causa a S. Caes. Mte huc missi simus, ut de conditionibus illius pressius et exactius dispiciatur ac tandem adspirante divina clementia certi in iis aliquid, si qua ratione fieri possit, conveniat. Itaque mentem Suae Mtis Caes. D. V. pro candore nostro lubenter aperiemus, nihil ambigentes, eodem candore scriptum hoc nostrum, quod Ill. D. V. offerimus, ab ea acceptum ac, si quod Deus omen avertat, de re tota inter partes convenire fortasse non potest, in nullum Caes. Mtis praeiudicium vel incommodum interpretatum iri.

1) Według RP. Czartor. No 332 str. 9-12 i alegatu IV do listu powyżej pod nr. 6 wydrukowanego, w archiwum dworu i państwa we Wiedniu; w pierwszym ma datę 14, w dru gim 13 sierpnia.

Primum igitur caput de sociis belli fuerat; ad quod ex praescripto mandatorum nostrorum respondemus: si de sociorum, qui proprie socii atque confoederati appellentur, numero ac certitudine queratur, in hanc societatem ac foedus convenire posse ac debere: Primum S. D. N. Clementem Octavum Pontificem Maximum cum sacro Cardinalium Collegio, qua omni de re nemo melius atque rectius quam ipsa D. V. Ill. potest significare. Accedet deinde S. Caes. Mtas cum Regnis atque dominiis suis: Hungaria, Bohemia, Austria, Moravia et Silesia, a quibus Regnis et dominiis suis Mtas Sua Caes. iam tunc ad hoc foedus ferendum atque conficiendum amplissima mandata accepit, superioribus proximis Varsaviensibus comitiis edita atque ostensa. Et quia Ill. Transilvaniae Princeps iam ante cum Mte Sua Caes. in hoc sociali bello coniunctus est, cupit et omnino vult Mtas Sua Caes., ut ipse quoque Transilvanus Princeps comprehensus hoc foedere intelligatur; Styria vero, Carinthia et Tyroliensis provinciae, tametsi immediate Mti Suae Caes. non sunt subditae, quotiescunque tamen sive de bello, sive de induciis Turcicis agitur, una cum provinciis Suae Caes. Mtis ipsae quoque comprehendantur; quamobrem illarum ratione nulla posset difficultas oboriri. Porro de S. Romani Imperii Principibus atque ordinibus huic etiam foederi peculiariter adiun. gendis S. Caes. Mtas apud Electores Imperii diligenter hactenus constitit, sed nihil certi responsi impetrare potuit; quocirca eadem de re, utpote quae in manu Suae Caes. Mtis non sit, nihil etiam certi ac definiti spondere Mtas Sua Caes. potest. Urgere tamen negotium ne nunc quidem cessat, atque hoc interea tacendum non est, Imperii status atque ordines, quamquam foedere antiturcico proprie sic dicto comprehensi non sunt, tamen auxilia anteturcica et hactenus largissime promisisse et re ipsa praestitisse et etiam nunc praestare et Caes. Mti dispositionem auxiliorum illorum praestitorum atque praestandorum, dummodo contra Turcam adhibeantur, liberam plane relinquere, neque vero ulli dubium esse debet, quin durante periculoso hoc bello eadem etiam deinceps sint ac fortassis etiam maiora auxilia praestituri. Quod etiam, quoad auxilia praestita ac praestanda, de potentissimo Hispaniarum Rege, cuius eadem fere ratio est, dici recte potest; nam et ille quantumvis peculiari foedere antitur cico Mti Suae Caes. non sit coniunctus, valida tamen cum primis auxilia Mti Suae hactenus praestitit, cum superioribus annis et magnam pecuniae vim Suae Mti Caes. repraesentavit et classem etiam in mari Mediteraneo aluerit, per quam gravia Turcis damna intulit et hoc ipso anno classem armatam in eodem mari Mediteraneo paratam et instructam habeat ad Turcarum conatus ibi locorum pro viribus reprimendos, ipsasque Turcae ditiones hostiliter invadendas. Ad Moscoviae Ducem, qui superiori anno non contemnendo, sed liberali plane munere Mti Suae Caes. subvenit,

nunc vicissim solennis legatio Caesariana mittitur in hunc unicum ac praecipuum finem, ut per Caes. Mtem contra Turcas et Tartaros animetur atque incitetur et ad foedus hoc commune amplectendum quam diligentissime invitetur. Italiae Principes potiores quoque, excepta Rpca Veneta, praeclaram hactenus in auxiliis praestandis operam collocarunt, quam etiam deinceps procul dubio praestabunt; de peculiari autem ad foedus hoc accessione quid de ipsis promitti queat, nemo forte melius, quam ipsa D. V. Ill. dixerit. Superest, ut Domini Poloni, quod iam saepenumero factum est, iterum iterumque rogentur, ut certis hoc pacto foederis sociis, deinde vero etiam auxiliaribus copiis perspectis atque intellectis, ipsi quoque suam mentem aperiant et cum sociis, non sine spe plurium quotidie accessurorum, amice sese coniungant; qua in re efficienda atque impetranda plurimuin poterit Ill. D. V. et auctoritas et industria; et haec de primo capite.

Alterum caput circa vires belli socialis versatur, quod in pluria minora capita rursum distinctum est. Ad primum quidem, ad Mtis Suae Caes. vires atque facultates in hoc bello sustinendo quod attinet, non est necesse ea repetere, quae superiore hoc quadriennio Suae Caes. Mtis auspiciis gesta sunt, cum in oculis et memoria omnia versentur. Sic tamen Mtem Suam vires suas exploratas habere, ut e Regnis et provinciis suis, computatis Transilvanicis copiis, ad hanc societatem et bellum exercitum tum equitum, tum peditum armare atque alere possit 60 millia hominum. De instrumento deinde bellico aliisque ad castra necessariis rebus, cum diversi debeant esse sociorum exercitus, quivis sibi suisque posset prospicere. Porro ad subsidium pecuniarium quod attinet, nemo quidem non videt, facultates Mtis Suae Caesareae, quae myriadas aliquot in singulos cogitur annos in hoc bellum expendere, non leviter sane exhauriri. Verumtamen ut hac etiam in parte voluntatem suam plene pronam ad hoc foedus faciundum ostendat, si de tempore exercitus Polonici educendi et habendi, deque pecunia eroganda cum termino, tum modis conveniret 1), adduci sese ab Ill. D. V. pateretur, ut annuatim centum aureorum scutatorum sive centum quinquaginta florenorum Rhenensium millia Polonico exercitui persolvenda in sese acciperet.

Postremo de tempore foederis continuandi sic agi posset, ut nunc quiden in biennium vel triennium foedus ad bellum contra Turcas ge

1) W RP. Czartor. 332 po conveniret» są tylko słowa: paratissimam esse aliquod subsidium pecuniarium praestare. Quibus duabus conditionibus discussis, aliis dabitur rursum i na tem urywa się caly skrypt. Widocznie legat nie dal polskim komisarzom calego pisma, którego koniec podajemy według aktu znajdującego się w archiwum dworu i państwa we Wiedniu (alegat IV do nru 6).

« PoprzedniaDalej »