Obrazy na stronie
PDF

lachia cum Tartaris decertantem, munus legationis Turcicae in perniciem Christianorum instructae obierit.

4. Quod occasiones Regnorum Poloniae in Turcicam potestatem redigendi, intercaptis a Chrząstovio litteris, Turcis describere ausus sit.

5. Quod Ducem exercituum veneno e vita tollere conaretur.

Propter haec crimina et Nicophorus et Jani in carceres deputati sunt; quia vero illorum iudicium multum temporis in conventu sumebat, certos senatores ad Marsalcum Rex adiunxit, ut per interrogata illorum examen faciant.

Reliquum tempus huius septimanae in iudiciis et postulatorum decisionibus consumptum est; tria postulata digna sunt notati:

Postulatorum

decisio 1. De Estonia, de qua nihil se adhuc Rex statuere posse turbatis rebus Sueticis respondit.

2. De Episcopatu Vilnensi, quem cui Rex conferre debeat etsi sedulo cogitet, tamen nondum propter multorum candidatorum excellentiam sibi ea in re constare declaravit.

3. De evocatione nobilium post curiam, quorum iudicia in sanciendam ea de re constitutionem Rex limitavit.

Ultima iam comitiorum septimana restat '), in cuius initio speraret aliquis, serio rem ipsam Regni ordines esse aggressuros, cum hucusque praeambulis inhaererent. Sed is multum haluci. naretur: nam usque sub occasum die Lunae praecipui sex arti. culi statuuntur, in quorum decisione summa totius praesentis negotii consistit:

1. De patriae defensione.
2. De militari disciplina.
3. De unione Graecae Ecclesiae cum Latina.
4. De processu confoederationis.
5. De non evocatione nobilium post curiam.
6. De modo electionis nuntiorum ad comitia.

Ad quorum articulorum decisionem et sedulam de iisdem consultationem summa rerum experientia praestantes viri tam ex senatoribus, quam ex nuntiis electi sunt, iamque officium deputationis suae ipso vespere die Lunae ?) inchoarunt. Ex se. Deputatio

CW ad articulos natoribus isti sunt deputati: Episcopi: Luceoriensis 3) et Chel. minensis), Palatini: Cracoviensis 5), Vilnensis 6), Novogrodensis),

[ocr errors]

Bathori

Braclaviensis 1), Cancellarii 2) uterque, uterque itidem Thesaurarii 3), Castellanus Leopoliensis Zolkiewski 4). Eadem die octo senatores apud consessum nuntiorum terrestrium

nomine R. Mtis et Cardinalis Bathori intercessionem sumIntercessio mam pro Stephano Bathori interponebant 5). ut de Stephano

" propter beneficia Regis Stephani, quorum gratitudo eius co

gnatis praestari debet, indigenatus concessione, quo multae externae familiae in hoc Regnum insitae conspiciuntur, eidem cognato Regis gratificari velint.

Sequenti die 6) Lithuani impatientes morae nominationis Episcopi Vilnensis communique rumore perculsi, quasi Rex Polonum in

Episcopatum Vilnensem cooptare decreverit, in faciem R. Lithuanorum Mtis senatorum consessu frequenti cinctae prodeunt atque refutatur partim in R. Mtem conqueruntur, quod iuxta privilegia sui

Ducatus Episcopum Vilnensem Lithuanum renuntiare differat, partim accussant quoque senatorum diligentiam, qui, cum pro side et conscientia legum et privilegiorum tutelam patrociniumque debeant sustinere, unde et nomophilaces appellantur, tamen R. Mti suadeant, ut contra Lithuaniae immunitates et iura propositum institutumque suum, Polono Episcopatum Vilnensem conferendi, audacter persequatur.

Ad hanc duplicem querelam duplex quoque responsum, aliud a Rege, aliud a senatu retulerunt, utroque iniquae suspitionis tam de R. Mte quam de senatu (qui nihil prius apud se habent, quam omnes suos conatus ad normam iustitiae iuriumque referre) asperiori oratione arguebantur.

Superest conclusio et finis comitiorum, quae cum certam patriae contra hostium incursus defensionem complecti deberet, omni penitus proch dolor est destituta, ut verendum graviterque extimescendum sit, ne tam periculoso tempore suscepta incassum magnae spei comitia exitiale aliquid Rpcae portendant. Dum autem multi nullitatis conventus causam investigare volunt, nodum procul dubio in scirpo quaerunt. Verum iam ad luctuosum hunc portum, cum laeto frui non licuit, nostri operis cursum dirigamus. Cum ergo illa deputatio, aliquot ante diebus ex re et salute

Rpcae instituta, quorundam male contentorum nuntiorum Deputationis temeritate infringement, convulsio

is temeritate infringeretur, in qua potuisset et desensio scutum

que nudo patriae corpori provideri et intestinarum tinearum

1) Janusz Zbaraski. 3) Jan Zamoyski i Lew Sapieha. 3) Jan Firlej i Dymitr Chalecki. 4) Stanisław. 5) por. dyaryusz pierwszy str. 110. ) 18 marca; tego epizodu niema w dyaryuszu pierwszym.

moles maxima in parte diminui, res universae pessum iam ruere labique coeperunt.

Nam die Veneris 1) corona nuntiorum diversis aliisque conservandae patriae, aliis perdendae studiis in duas partes ceu quibusdam contrariis turbinibus distracta discerpta que est. Quare alia pars in senatum venit tristis et maesta, per Marsal. Divisio

nuntiorum cumque suum Regem atque senatores obsecrat, ut illi, qui et experientia et concordia et iudicii dexteritate maturoque consilio in huc Regno pollent, turbulentis sui ordinis sententiis aliqua ratione moderentur, neque iam tutam sub patrocinio status equestris patriam fore sibi promittant, quibus alacer animus quidvis pro Rpca subeundi adest, modus ratioque id praestandi deest. Altera vero pars se non iam in senatu praesentem statuit, sed per unum internuntium Palatinatus Cracoviensis 2) significat, ad nullas consultationes de patriae defensione se progressuram, donec prius exorbitantiae sublatae fuerint. Perculit hoc ita multorum animos, ut non unus auditorum ad istorum supremorum Regni consiliariorum novam sapientiam ingemuerit, qui neglecto incendio scintillam extinguere potius esse ducant.

Tandem Vicecancellarius 3) nomine R. Mtis totiusque senatus loco responsi multa conquestus est, multa super iacturam temporis frustra consumpti et super consultationum Regis

Vicecancellarii congeriem immensamque molem in arctissimos non iam die. 'querimonia rum, sed horarum atque momentorum augustias opera nuntiorum redactam; multa super inordinatum comitiorum usum, quae cum propter constitutionem defensionis publicae indicta sint, illis tamen ad privatarum rerum curam et inutiles rixas sunt abusi; multa et in deploratum casum hunc patriae, quae tantum abest, ut omni orbata praesidio ab Othomanica servitute fortiter cervicem suum declinare tuerique possit, ut etiam saltim discretioni clementiaeque Turcarum exposita esse videatur; multa et in ignominiam dedecusque non ferendum, quod hic oratorum ex variis Regnis concursus suis scriptis atque rumoribus per totum orbem sparsis celebri gentis Polonae nomini atque gloriae advocabunt; multa et in eorum, qui domi relicti sunt, securam nimis de suis nuntiis confidentiam, a quibus cum vita et bonis suis omnibus extremo discrimini expofiuntur; multa denique in ferum et plusquam crudelem nuntiorum animum, quod voluntariam sibi suisque mortem consciscant et ab ea nec precibus, nec orationibus ullis possunt recusari. Tam multa tamque gra

") dnia 21 marca. Por. dyaryusz pierwszy str. 111-112. 2) Silnicki; por. dyaryusz prerwszy str. 112. 3) Jan Tarnowski; por, dyar. pierwszy str. 112, gdzie mowa ta bardzo pobienie zaregestrowana.

via Vicecancellarius dum contra nuntios conquestus esset, demum retulit, huius partis nuntiorum dimidiae submissa auxilii consiliique senatorii invocatione tam R. Mtem, quam senatum vehementer recreari; caeterum per omnia divina atque humana illos obsecrare obtestarique, ut ad pristinam, qua res Polona crevit, redeant concordiam, et qui nunc animis corporibusque disiuncti sunt, cras responsum atque consilium accepturi ad R. Mtem una conveniant.

Postero ergo die Saturni 1) omnes iam nuntii se coram R. Mte praesentes sistunt, et cum in hanc sententiam tota die frustra tentatis persuasionibus pertrahi non possent, ut prius mortem quam naevos leviaque stigmata a corpore patriae amovere satius esse ducerent, iuxta illorum sententiam R. Mtas naevis primum medicam se manum adhibituram promisit.

Tandem die dominico 2) nuntii Regni Poloniae exorbitantias et postulata iuxta ordinem Palatinatuum in senatu, ubi Rex tunc

non erat, ad terminandum notandumque Marsalco suo recenExorbitan sebant, quae tandem idem Marsalcus una cum toto senatu tiarum postu- Regi in cubiculo existenti denuntiavit. Diversae a fide Catholatorumque enumeratio lica religionis processum confoederationis ad futura comitia

reiecerunt; nuntii autem Ducatus Lithuaniae licet ad propositionem Regiam, quam hucusque ne primis quidem labris attigerant, in hospitio Palatini Vilnensis aegre pertracti fuerant, tamen cum ea cautela, quod praeter Lithuanum in Episcopatu Vilnensi neminem alium passuri sint; demum ex communi consilio exorbitantias postulataque sui Ducatus R. Mti quoque denuntiant. Die Luna e 3), ut omnia iam ad constituendam Patriae defensionem

impedimenta et quasi remoras amoveret, ad hesterna Regni Eorundem Poloniae Ducatusque Lithuaniae nuntiorum postulata singulaper R. Mtem isio que illorum puncta sic ex votis omnium S. R. Mtas per Vice

cancellarium respondit 4): 1. Generalis omnium Regni Palatinatuum in territoriis praesentatio, vulgo dicta monstratio pro eo tempore, in quod nuntii consenserint, conceditur paceque Tribunalis Regni assecuratur. Omnes in illa praesentatione consultationes irritae et prohibitae.

2. Teloneatores iuxta antiqua instructaria vectigal exigent.
3. Litterae primae restium pro binis mittentur.
4. Mansio senatorum iuxta iura antiqua in integrum restituitur.

1) dnia 22 marca. *) dnia 23 marca; dyaryusz pierwszy str. 113. 3) dnia 24 marca. 4) Dyar. pierwszy: Responsa na petita koronne, str. 113–117.

5. Monetae revisio censurae Tesaurariorum Regni eorumque officio committitur.

6. Ad Vartam navigabilem reddendam commissarii assignantur.

7. Mercenario militi ad rapinas singulari disciplina via praecluditur, modo illis comeatus libere venum exponant.

8. Lustratio quinquennalis bonorum Regalium et commensuratio fundi terrestris ad arbitrium et concordiam nuntiorum permittitur. Lustratores una deputantur.

9. Inscriptiones in Sądecz, Biecz et Oszwieczim, coram officio castrensi recognitae, perpetuitatis vim obtinebunt.

10. De servis et tumultibus superioris conventus binae constitutiones abrogantur.

11. Miles armatus sub vexillo stipendium merens in conventiculo caret loco, quem recuperat idem togatus.

12. Tempus conventiculorum iuxta antiquam consuetudinem praefigetur.

13. Deputationes Tribunalis Regni tolluntur, nec aliquod memoriale ab interlocutoriis, sed tantum a definitiva sententia solvetur.

14. Commissiones ordinata juris via factae in dubium nunquam vocabuntur, citationes autem post curiam pro bonis nobilium abrogantur.

15. Granities Regni a Silesia et Hungaria iuxta constitutionem Augusti procurabuntur.

16. Census a cerevisia Cracoviensi revisioni Capitanei Cracoviensis demandatur.

17. Ad bona in Hungaria sita conventus Miechoviensis, dicta Lennak revidenda commissarii assignantur.

18. De bonis et successionibus post eos, qui vitam coniugalem extra sacramentum matrimonii duxerunt, constitutio ad arbitrium nuntiorum datur.

19. Ad violentias tam ratione religionis, quam aliarum iniuriarum revidendas, quarum Princeps Prussiae a nobilibus inculpatur accusaturque, commissarii deputantur.

20. Surrogatores tantum ') in casibus lege descriptis concedentur.

21. Coarctatio processus in executione rei iudicatae, nuntiorum iudicio permittitur.

22. Pretia rerum vendibilium iuxta mutationem temporum a Palatinis revocabitur, executio pretii constitutioni nuntiorum concessa.

23. Scholae, quas monasteria ex bonis conventualibus nobilibus aperire debent, in provisionem et tutelam Episcoporum acceptae.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »