Obrazy na stronie
PDF
ePub

vit) remotis, patriae potius periclitanti consulere et iam iam pereunti opem ferre, quam tantas agere rixas instituant.

Neque tamen prius hic sententiarum fervens conflictus deferbuit, donec a meridie die Veneris ) eorum authoritas praevalere coepit, qui neutros ad suum consessum admittendos censuerunt; quod enim in iu diciis tribunalis Regni facere iudices consueverunt, ut semper deputatos eius Palatinatus, qui debitum excedunt numerum, a suo consortio suisque subsellis arceant atque excludant, idem illis in hac pluralitate nuntiorum consultissimum esse factu visum est. In hanc sententiam omnibus tandem euntibus unanimique acclamatione urgente, Marsalcus utrosque Visnicienses nuntios loco in suo consessu collegioque carere pronuntiavit: ita de lana plane caprina lis aliquot diebus agitata, vix quintae diei occasu sopiri potuit.

Post altercationem Visniciensem die sequenti 2) ad osculum Regiae manus nuntii terrarum accedunt, quorum nomine Marsalcus eorum Petrus Miskowski tali primum salutatione in frequenti senatorum consessu Regem excepit3):

Salutatio Re

wski Marsal

Quod erat optandum maxime, Ser. Rex, et quod etiam semper ardentibus in votis habuimus, ut aliquando felicibus auspiciis gis per Pe- hoc tempus illuxisset, quo contra imminentia pericula quam trum Misko fortissimis patriae salutem praesidiis muniremus, hoc quoniam cum facta. primum ineffabili Dei clementia, deinde singulari Tuae R. Mtis studio nunc iam plane manu tenemus, simul et immortali Deo immortales gratias referre, ut quanta ex Tuo felici conspectu Tuaque integra et salva incolumitate in animis nostris laetitia exoriatur, Tuae R. Mti declarare opere pretium esse duximus.

non

Quis enim subditorum de tanti Regis prospera valetudine omnibus laetitiis efferatur, cuius inceptis omnes effectus ex animi sententia respondent. cuius conatibus pro hac Rpca susceptis universa mundi elementa favent, cuius res gestas Supremus mundi Gubernator divina gratia secundat? Quis tam alienae mentis, qui licet non penitius et facietenus saltem Tuarum seriem virtutum percurrat, non tot illas in Te florere experiatur, quot fidelis aureaque libertate gaudens subditus. liberae gentis Principi inesse debere intelligit? Quis tam aspectus obtusi atque non bene perspicacis, qui sive ad internam sive ad externam Rpcae pacem oculorum radios convertat, omnia pacis ornamenta, et in pristino conservata splendore et multis neque mediocribus incre

1) 14 lutego; por. dyaryusz pierwszy str, 15. *) dnia 15 lutego; por. dyar, pierwszy str. 15.) dyar. pierwszy str. 16-18.

mentis locupletata, primo etiam intuitu non tantum agnoscat, sed etiam in his temporum angustiis tantam utriusque pacis ornamentorum accessionem admiretur: domi germen iustitiae concordiaeque in dies elegantius Tua industria efflorescit, foris Tua eadem opera et fines Regni proferuntur et hostiles catervae in sua latibula sese referre saepius compulsae. Casu fortuito, non autem singulari Tuae R. Mtis providentia atque felicitate ista confici aliquis invidus garriet; vel fortuito evenit, quod Tauricanus Princeps 1) acerrime suum fastum Tuae R. Mtis milite depressum attritumque sentiens, invictissimo Zamoiscio Duci exercituum, quibusvis 2) pacis conditionibus se stringendum subiecerit? Fortuito et illud, quod confluens ex tota Polonia perditorum quorumvis colluvies in perniciemque patriae acerbe intumescens atque insurgens, praeter omnium spem Tuorum fortitudine exhausta annihilitaque est? Spectabant haec viri rerum ante actarum periti, atque in memoriam sibi revocando, tales praedonum confluxus in magna saepe imperia crevisse, ne hoc monstrum, ex variis sceleribus latrociniisque conflatum, esset patriae exitiale, vehementer extimescebant. Fortuito ergo praedonum acinaces avidissime non hostium, sed dominorum, quorum subditi erant, sanguinem sitientes, in iugulum non externi alicuius tyranni, sed in iugulum nostrae patriae vibrati, non tantum ex manibus caedem, incendia, interitumque Regni minantibus fortiter erepti, sed idem etiam in signiferos huius luctuosae coniurationis atque in eorum perfida colla optimo iure fortuito inquam conversi? O delirum et toto errantem coelo, qui de tam praeclaris Tuae R. Mtis tropheis tantam animo insaniam concipere auderet, quasi illa casu, non autem singulari studio atque industria constiterint! Verum enimvero valeant malevoli et depravati iudicii susurrones: nos hoc recens bonum, universa patriae Regnique huius intima penetrans et ultra fines etiam redundans, inexhausto primum fonti omnium rerum, unde ab aeterno rivuli bonorum scaturiunt, deinde Tuae R. Mtis virtuti, studio atque felicitati ex hoc utroque promananti acceptum referimus. Non immerito itaque de prospera Tuae R. Mtis incolumitate nos laetari praedicamus, dum felix faustumque eiusdem gubernaculum uberes fructus patriae germinare aperte intuemur; quod dum agimus, faciemque hanc Rpcae hoc Regale solium cingentem laeto aspectu Tuam R. Mtem contemplari sensu oculorum consequimur, in eam nos descendere sententiam aequum nobis visum est, ut existimemus, qui horum omnium Regni ordinum coram Tua R. Mte nunc comparentium adiuvandos exequendosque suos conatus omnium studia certatim plane concurrentia Tua Mtas R. experta est, quod eadem optimo quoque iure laetitiae nostrae colletari congaudereque de

[blocks in formation]

beat. Cuius enim ordinis hic est, qui per hoc tempus ad nutum etiam Tuae Mtis rebellis extiterat? Spirituales, iique universi, qui sua castitati nomina dederunt, partim obsecrationibus apud Deum, partim consiliis, quando Tuae Mti R. praesto non adfuerant? Senatorum et consilia et auxilia nonne semper ex re et dignitate Tuae Mtis R. disposita fuisse cernebantur? Aula Tuae R. Mtis officiis servitiisque suis bonisque propriis ad tuendam Regiam dignitatem nonne libenter liberaliterque usa est? Equester ordo quando ad arbitrium Tuum, pro Tua salute et gloria, vel facultates suas, vel vitam, vel sanguinem fortiter profundere exhorruit? Plebeius vero in oppidis residens, quid unquam, quod vel in mercimoniis pretiosum, vel in vita charum reperiret, Tuae laudi renuebat? singuli denique omnium aetatum, omnis sexus et conditionis Tuae R. Mtis subditi qua in re unquam non verbo saltem Regio obtemperantes extiterunt?

Hi sunt, Ser. Rex, fomites, haec incitamenta, hae causae laetitiae, quae Tuam R. Mtem ad communem nobiscum laetitiam in hoc primo conspectu debeant accendere: turmatim etiam reliquas causas huc posem congerere, nisi huius temporis caritas ad parcimoniam eiusdem me traheret. Attamen, quis ille Regum est, qui suam Tuae in hoc Regno felicitati adaequare non erubescet? quis ille est, qui supra Te plus eminentiae atque dignitatis arroganter sibi usurpet atque vendicet? Si tumet atque superbit ille numerosis annus reditibus, superant eius expensae reditus; si insignia et sumptuosa ex varioque fastu coagmentata pompa, illi cristas erigunt, miserrimus iste splendor, qui tot curis, tot taediis, tot angustiis scrupulisque animi constat, quod aut cogitatione vix aut oratione nunquam complecti possim; quod maius, externorum Regum primaria sollicitudo est, varia arte chamos et retia confingere atque contexere, quibus ex subditorum crumenis pecuniam expiscari, nec non illos auro et argento possint emulgere: Tuae vero R. Mtis nullum prius nullumque antiquius cognovimus esse studium, nisi ut praemiis honoribusque, quibus liberalitatem Regiam abunde Rpca locupletavit, virtutes atque me rita Tuorum subditorum ceu optimo foveas nutrimento, illisque virentes Rpcae palmites ceu praestantissimo rore irriges atque recrees: irriges. ne arescant, recrees, ne vilescant. Istae sunt argenteae compedes libertatis, ista vincula virtutis aurea, istae catenae, quibus se liberi homines libere vinciendos subjiciunt.

Restat, ut indulgeam tempori, magna in parte in levibus tricis per nostros consumpti, ne hoc, quod prolixae salutationi do, saluti Rpcae adimam; restat, ut duo saltem a Tua R. Mte nomine omnium terrarum obnixe petam. Primum est, ne huius laboris pro nostra Rpca suscepti Tua Mtas sit pertaesa, cum Dii omnia nobis laboribus vendant, neque is, qui inceperit, sed qui opus inchoatum persecutus fuerit, verum laudem

et coronam mereatur. Alterum est, Tua Mtas R. quorundam sive intempestivo patriae amore, sive inordinato bene merendi de patria mutuo certamine, sive diversis mediis propter unum finem, videlicet patriae conservationem susceptis, ne dignetur commoveri. Nam, si palpebra oculi, manus capitis periculum avertens, in se illud ipsum accersit, ita, dum isti de libertate suaque religione anxii, iisdem succurrere volunt, non videtur conveniens, ut pari modo sicut palpebra et manus adversum quidpiam incurrant. Neque omnino, ut ad illud primum revertar, in animum nostrum id inducere possumus, ut nobis persuadeamus, Tuam R. Mtem in hac extrema huius Regni necessitate nos deserturam, qui in dificillimis Tuae Mtis R. casibus nunquam eidem defuimus. Inde enim multum emolumenti in nos, plurimum vero in Tuam R. Mtem redundat, inde et Tua gloria apud posteros et anima apud superos immortalitatem meretur, inde scriptorum in Tuis laudibus in dies magis magisque elegantius delineandis indefessa aemulatio, inde Tuae proli Regiae apud omnes huius Regni ordines nulla vetustate obliterandi amoris, quod etiam optabilius, liberae subiectionis conciliatio. Quae una res pondus quantum habeat, ex uno recenti exemplo, ne alia longe petam, Tua Mtas conjiciat: Tu Ser. Rex, ab electione Tuae Mtis neque tam aetas iuvenilis, neque locorum marisque inter nos intercapedo, neque competitorum dignitas atque vis nos obsterrere potuit: plus apud nos valuere Tuorum beneficia maiorum abunde nobis collata, plus Tuae domus atque sanguinis explorata probitas atque virtus, quam universa alia, quae nostras voces mille modis aliorum torquebant. Monet posteros maiorum virtus, monet gratitudo filium beneficiorum a parenteacceptorum.

Quod superest in hac nostrae salutationis peroratione, ad praeces consuetas recurrimus, Deumque omnipotentem precamur, ut qui hoc studium Tuae Mti R. inspiravit, quo nos et Rpcam ex naufragio in portum educendam in hoc celeberrimum consiliorum emporium convocaret, idem et Tuae R. Mti inceptos conatus fortunet et nobis talem spiritum ex sua clementi gratia largiatur, cuius munere contra imminentia pericula diu iam optatum Rpcae munimentum provideamus; iamque nihil aliud nostris precibus a Tua Mte R. implorandum venit, nisi, ut ad osculum Regiae manus benigne admittamur.

Responsum Regis ad sa

Tandem ad salutandum Regem nuntiis terrarum progressis, consuctaque salutatione caeremonia perfunctis, a Rege Vicecancellarius) tale responsum dedit: Conspectu illorum iucundissimo R. Mtem multis nomi- lutationem nibus recreari, tum, quod nihil iucundius ducat, quam hunc

Jan Tarnowski. Tej odpowiedzi w pierwszym dyaryuszu niema.

nuntiorum.

totius Poloniae elegantissimum florem omnibus virtutum odoribus flagrantem aspicere, tum, quod nihil habuerit optabilius, quam ex omnibus Regni partibus ad hoc luctuosum incendium, ex vicinia in aras et focos Poloniae erumpens, fortiter restinguendum, tali animorum alacritate currentes intueri; caeterum partim hortari eosdem, ut posthabitis privatarum rerum studiis, de Rpcae salute ab imminenti conflagratione atque funesto occasu immuni reddenda, in hoc conventu prudenter consulant, partim, ut sua et illorum consilia optato fine Deus ter Maximus laetificet, Divinam eiusdem clementiam Regem praecari.

Petri Goraiski

Eodem die Petrus Goraiski), in quem illud Tullianum proxime quadrat elogium: peritorum eloquentissimus, eloquentium peritissimus, iussu nuntiorum terrestrium eleganter satis excusatio. et praeproperum Visniciensium nuntiorum amorem patriae et suam libero dignam homine dicendi libertatem excusavit, asserens, illam ex pietate sua erga religionem proficisci, qua nunc quodam modo violata, in lubrico statu videtur tota Rpca dubie. consistere; simulque petiit, si putat ea in re Mtas R. erratum esse, illud totum paterne, mutata animi sententia, condonari.

Ad eandem responsum.

Post diuturnam, cum senatoribus de responso, consultationem tali demum Vicecancellarius) a Rege ad nuntios usus est: Licet nihil magis in optatis habeat sua R. Mtas, quam ut sub uno capite, in una Rpca una fide Deus colatur, tamen quia haeresium contagio et labes corpori patriae pro certis eius filiorum excessibus aspersa est, ad nulla asperiora remedia Mtem R. procedendo, communi omnium laudo eandem parere. Quod attinet intempestiva quorundam in Rpcam studia, quibus in tranquillo procellas excitant, iis R. Mtem tanquam patrem filiis indulgere atque ignoscere, in posterum talem opinionem R. Mtem de illis concepturam, qualem subsequentibus suis operibus demeruerint.

Hic iam ad propositionem Regiam, cui tanquam cardini tota comitiorum series adhaeret et in cuius diligenti consideratione omnium ordinum studia conatusque desudabunt, etsi devenimus, tamen hucusque illi supersedendum esse puto, quousque reliqua, quae partim in decursu primae septimanae, partim in progressu sequentis gesta sunt, tenui penicillo non perstrinxero; neque enim propositionem a sententiis senatorum divelli convenit, neque sententias legationibus externorum Principum interserere decorum est.

1) Por. dyaryusz pierwszy str. 19.

2) Jan Tarnowski por. dyaryusz pierwszy str. 19.

« PoprzedniaDalej »