Obrazy na stronie
PDF
ePub

paretis vobis, nam hoc placet Deo, et conducit vobis ad parandas opes et honores, ut fides habeatur vobis. Nolite autem facere, quemadmodum quidam futiles, perversi homines, quos nihil pudet, qui nihil morantur, etiam si omnes homines de ipsis male loquantur; ideo et nullius sceleris eos pudet; sed Deus certo ejuscemodi punit, et finis eorum pessimus est.

E contra, filioli, omni studio cavete, ne falsum testimonium dicatis adversus proximum vestrum, id est, ne aliorum hominum famam, existimationem et nomen, mendaciis lædatis. Nam testimonium significat hic id quod dicitur de proximo, quando duo aut plures in aliquo negocio litigant, ut quando creditor de debitore dicit, Ego huic tot et tanta mutuavi, jam impudenter negat. Quando ibi tertius accedit, dicens falsum testimonium, Ego inquam vidi, quod hanc pecuniam hic dedit illi mutuo; cum tamen non viderit, tum proximum afficit duplici damno: primum facit ut proximus adigatur ad solutionem rei, quam nunquam mutuo accepit: secundo traducit proximum pro vano et mendaci, et illius fidem adducit in periculum, redditque suspectam, ut jam omnes cogitent, Ecce est ille tam lubricæ fidei, ut mutuum acceptum etiam convictus testibus perneget, tum,est homo nihili. Nunc longe gravius damnum est, quando quis jacturam patitur famæ et nominis, quam si aliquid amittat de facultatibus. Ergo in hoc præcepto prohibet Deus, ne proximi honorem et nomen bonum mendaciis aut falso testimonio lædamus.

Veri autem et constantis testimonii hæc est longe maxima utilitas, ut discordiæ, lites, contentiones, per hoc tollantur, et pax concilietur, sive extra jus sit, sive coram ipsis tribunalibus. E contra falsis testimoniis lites seruntur, odia, invidiæ, æmulationes, simultates excitantur. In hoc ergo præcepto prohibet Deus, ne mendaciis proximos traducamus, ne simultatibus, odio, invidiæ, offensionibus, contencionibus, litibus, occasionem demus; sed ut studea

[ocr errors]

mus veritati, et quantum possumus homines inter se conciliemus et placemus; nam hoc in primis placet Deo, et est excellens virtus. Ergo et Christus in evangelio dicit, Beati pacifici; id est, qui faciendæ paci student, quoniam filii Dei vocabuntur.

Proinde, filioli, unice id vitate, ne mentiamini, aut falsum detis testimonium, ne ullo loco, tempore, aut quavis occasione, proximi famam et existimationem lædatis, ne lites, rixas excitetis. Potissimum autem ne in judicio, cum in testes producimini, falsum testimonium dicatis. Nam Deus ipse magistratus, leges, tribunalia constituit ad defendendos bonos, et puniendos malos, alias nulla esset pax aut tranquillitas in rebuspub. aut in mundo; alias pupillis, orphanis, afflictis et oppressis contra tyrannos et concussores, nullum esset refugium, cum ad tutandos ipsos sint leges et tribunalia. Ideo cum bonis magistratibus, justis judiciis, nihil prestantius sit in mundo; summum refugium, summa consolatio afflictorum est tribunal. Ideo qui jura et leges et judicia pervertit, hic graviter peccat contra ordinationem Dei, et gravissime lædit proximum. Nemo autem sceleratius pervertit judicia, quam falsus testis; ideo est peccatum longe gravissimum et maximum contra Deum. Falsus enim testis pejerat contra secundum præceptum, pervertit judicium ordinatum a Deo, contemnit et decipit magistratum, lædit proximum in fama et bonis, de quibus defendendis forsan in judicio litigat, impeditam tenet pacem, quæ per justam sententiam fovenda erat, ministrat fomenta invidiæ et odio, excitat simultates, contentiones, inimicitias, lites, ex quibus sæpe homicidia et alia atrociora sequuntur. Hæc Deus non relinquit inulta, sed hæc omnia horribiliter punit. Omnes ergo homines, tanquam pestem, fugiant falsum testimonium.

In hoc præcepto etiam Deus avocare nos vult ab omnibus suspitionibus malis. Suspitiones autem sunt, quando de proximo mala cogitamus, aut suspicamur, quando il

lius verba aut opera in pessimam partem interpretamur, cum tamen de rebus, de quibus suspicamur, incerti simus. Nam qui ita malevole suspitiones excitant, hi etiam dant falsum testimonium, et æque nocent atque hi, qui alias falsum dicunt; imo dant gravius damnum; nam qui publice mentiuntur, aut verbis dant falsum testimonium in aperto, hi possunt in jus rapi et accusari: qui autem clam verbis venenatis, aut alio modo proximum suspectum reddit et traducit, huic non potest tam facile occurri; nam ita movet suspitionem, ut nolit tamen author haberi, et nihilo secius damnum dat: hoc tum non leve peccatum est contra hoc octavum præceptum.

Proinde summo studio vitate hoc malum: nolite esse morosi, aut acerbe suspicaces, sed omnia in optimam partem interpretamini, quæ in proximis vestris videtis, aut auditis. Nam hæc est natura Christianæ charitatis, sicut Paulus 1 Cor. xiii. dicit, Charitas non cogitat malum.

Et ut hoc præceptum recte intelligatis, filioli, tum sciatis, Deum in hoc mandato prohibere omnia colloquia, omnes confabulationes, sermones, quæ fiunt contra charitatem in damnum proximi. Nam hoc totum est peccatum, quicquid contra charitatem effutistis, etiam si per se verum sit. Ideo Dominus noster Jesus Christus in evangelio dicit, Matth. xii. De omni verbo ocioso homines reddituros rationem.

Si nunc de ociosis verbis reddenda est ratio, multo magis de scandalosis et nocentibus proximo. Ideo et in hoc mandato prohibetur, hoc nimis quidem vulgatum, sed horrendum tamen vitium obtrectationis, qua errata et vitia proximi exagitantur, traducuntur. Nam ex hoc plurimum oritur mali, damni, et scandalorum, et nihil boni; nam quando peccata aliorum ita proclamantur, tum multi offenduntur; si hic, ille hoc admisit, (cogitant,) et tam vulgatum est, tum et ego faciam. Et ideo Paulus ad Ephesios v. dicit, Scortatio, avaricia, ne nominetur quidem inter vos &c. Et Matthei xviii. de excitante

scandalum Christus inquit, Melius esset ei, ut mola asinaria suspenderetur ad collum ejus, &c.

Præterea sæpe accidit, ut quando homines ita traducimus, et temere reddimus infames, ut obdurescant et dolere desinant; et postea per omnem vitam, ita manent in peccatis, cum alias forsan erant in viam redituri.

Quamobrem nolite traducere, aut infamare homines, etiam si vera sint ea, quæ de illis dici possint; sed servate regulam Christi, Matthei xviii. cap. Si peccaverit in te frater tuus, vade et argue eum, inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus es fratrem tuum; sin vero te non audierit, adhibe tecum adhuc unum aut duos, ut in ore duorum aut trium consistat omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiæ; quod si ecclesiam non audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus.

Hic est optimus et honestissimus modus de alienis peccatis tractandi; et qui eo uti non vult, ille taceat; nam aliæ obtrectationes plus afferunt damni et scandali, quam commodi. Neque satis est, ut ipsi nos nobismet ab obtrectando temperemus, sed nec aliis occasionem demus; id est, neque authores, neque applausores simus illis, qui ita proscindunt proximum. Cum autem alii detrahunt proximo, nos vultu saltem significemus, id nobis displicere, et ejuscemodi obtrectatorum linguas refrene

mus.

Ita nunc intelligetis, filioli, octavum præceptum ; in hoc scilicet prohiberi, ut omni diligentia vitemus mendacia, dolos, fraudes, omnesque sermones, quibus lædi possit fama proximi, quibus lites, rixæ, contentiones excitentur, sive sit in judicio, sive extra judicium. Neque suspicaces esse debemus, aut verba ac facta proximi perverse, seu in malum interpretari, non exaggerare, aut odiose ejus peccata traducere; sed semper veritati ad gloriam Dei, et honorem proximi studere debemus, ut de proximo humaniter et amanter loquamur; amicicias mutuas, pacem et concordiam conservemus, omnia in optimam partem

accipiamus et interpretemur, utque proximi peccata et infirmitates, quando emendare aut sanare non possumus, tegamus et toleremus.

Hæc est vera sententia hujus præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, et propter Deum a mendaciis, obtrectationibus virulentis, quibus imminui aut lædi possit fama proximi, abstineamus, sed ut proximum excusemus, optima quæque de illo loquamur, omniaque in bonam partem interpretemur.

Ideo quando interrogamini, Quomodo intelligis octavum præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus; et propter ipsum abstinere ab omni perfidia, mendacio, obtrectatione, proditione, omnibus quibus lædi proximus possit; et ipsum excusare, optima quæque de eo loqui, omnia in optimam partem interpretari.

[merged small][graphic]
« PoprzedniaDalej »