cite, cum inquit, Christus traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Quando enim alius pro nobis dependit, satisfacit et patitur, et ita ipse liberatur, tunc certum est, quod etiam hi, pro quibus passus est, liberi jam sunt. Quando autem liberi sumus, tunc sumus jam justi, ut jam nemo amplius ausit nos propter reatum, pro quo satisfactum est, accusare; ideo cum Christus a mortuis resurrexerit jam liberi sumus, et a peccatis justificati. Cum nunc Christus Dominus noster ita satisfecerit pro peccato, et ita mortem et infernum vicerit, tunc ascendit in cœlos, et Deus collocavit eum ad dexteram suam, fecitque eum Dominum omnium, ideo etiam nunc est Dominus noster. Et hæc verba, filioli, diligenter animis vestris infigite, quod Dominus noster Jesus Christus est Dominus omnium nostrum. Ideo dicimus in symbolo, Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Si enim non redemisset, tum nos detrusi essemus ad infernum; cum autem ipse redemerit nos, tum jam Christi sumus, et ipse Dominus noster, et nos eum diligere eique obedire debemus. Et hæc est summa et æterna consolatio nostra, quod Christus Dominus noster est, et nos Christi sumus; nam ideo et defendet, liberabit nos. Et licet simus peccatores, tamen ipse remittet nobis peccata; nam ipse dependit precium pro nostris peccatis. Et ut maxime moriamur, tamen ipse rursus suscitabit nos, nam ipse vicit mortem. Et si in medios veniamus terrores, et dolores inferni, tamen tenere non poterint nos, nam ipse confregit inferCum ergo habeamus tam potentem Dominum, tum extra omne periculum sumus. num. Nos autem obedire debemus Domino nostro, et facere quæ nobis præcipit; nam ideo redemit nos ut justi et sancti simus, sicut ipse sanctus est, sicut postea audietis. Et qui non obedit, hic graviter punietur; nam Dominus noster Jesus Christus rursus adventurus est, judicaturus vivos et mortuos. Ideo omni summo studio adnitemini, filioli, ut cum Christus redierit ad judicium, inveniat vos sanctos et obedientes, tum per ipsum habebitis vitam æternam. In hunc modum redemit nos Christus a peccato, et horribili reatu Adam et Evæ, quo et nos omnes tenebamur. Nam per Christi passionem et mortem, et per evangelium, hoc consequuti sumus, ut Deo rursus confidere possimus; et credentibus nobis Deus dat Spiritum Sanctum, ut eum etiam diligere possimus; et Spiritus Sanctus renovat nos, et emundat ab omnibus cupiditatibus malis, ut ita sanctificati et justificati mandata Dei servare et Domino Christo servire possimus. Ideo, filioli, ex toto corde credetis in Jesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum; nec dubitate, quin satisfecerit pro nobis, et passus sit etiam pro nobis, pro reatu nostro. Atque per ipsum habemus remissionem peccatorum, et reconciliati sumus Deo, ut jam habeat nos pro dilectis filiis, et quando perseveramus in hac fide daturus est nobis vitam æternam. Et hæc est summa, verus intellectus hujus secundæ partis symboli, ut credam, quod Jesus Christus natura Deus, genitus ex Patre, et verus homo, natus ex Maria virgine, sit Dominus meus, qui præcioso sanguine suo et sancta passione me perditum, miserum, damnatum hominem redemit ab omnibus peccatis, a morte æterna, a potestate Diaboli, ut ego nunc sim Christi proprius servus, et in regno ejus vivam, illique serviam, in nova, æterna justicia et vita, sicut ipse potenter surrexit a mortuis, vivit et regnat per omnia sæcula. Hic sermo cer tus est. Ideo, filioli, diligenter discite, et quando interrogamini, quomodo intelligis alteram illam partem symboli? respondebitis, Credo quod Jesus Christus, natura Deus ex Patre natus, natura homo natus ex Maria virgine, meus sit Dominus, ego redemptum mancipium; qui me mise rum et damnatum hominem suo præcioso sanguine et sancta passione redemit ab omnibus peccatis, a morte et potestate Diaboli, ut jam totus sim addictus Christo, in illius regno vivam, illi serviam, in æterna quadam justicia et vita; quemadmodum ipse resurrexit a mortuis, vivit et regnat in sæcula. Hic sermo certus est. Aut, si mavultis, tunc his brevibus verbis respondete; Credo quod Christus sit traditus propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. NUNC audistis illam secundam partem symboli, de Redemptione et precio dato, in qua Deum Filium, Jesum Christum Dominum nostrum, illius ineffabile donum, omniaque illius beneficia cognovimus; nempe, quod propter nos homo factus est, quod reatum nostri peccati suscepit, quod terrores mortis et inferni propter nos subivit; per suam passionem et mortem hæc omnia devicit, et per victricem potentiam suæ resurrectionis delevit; (ut vere et natura Deus ;) ideo sedet ad dexteram Dei, et est Dominus noster; nos toti sumus servi ejus, redempti a Christo. Jam sequitur tertia pars de sanctificatione, in qua Deum Spiritum Sanctum, ejusque beneficia, discimus cognoscere, cujus hæc verba sunt. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam. Amen. In hac tertia principali parte symboli, filioli, proponitur nobis cognoscenda tertia illa persona Divinitatis, Spiritus Sanctus, et illius bona ac beneficia, ut cognoscamus quid post redemptionem a Deo accepimus, ut ad vitam æternam per Christi meritum idonei reddamur. Quanquam Christus Dominus noster nos a peccato, morte et inferno redemit, et vere reconciliavit Deo, tamen nihil de hac tanta re sciremus, nihil consolationis, gaudii aut pacis, in nostris conscientiis experiremur, nisi per prædicationem verbi nobis hoc esset revelatum. Maneret pavida conscientia, manerent terrores mortis, et omnes affectus pravi infirma carnis; (sicut ex Adam nobis cognati sunt ;) non essemus idonei regno Dei et vitæ æternæ, si ita maneremus ut nati sumus. Ut enim hæredes Dei simus, et vitæ æternæ, oportet ut renascamur denuo, et sanctificemur, tanquam filii immaculati Dei, atque illam renascentiam, illam sanctificationem operatur Spiritus Sanctus in nobis. Ideo appellatur Spiritus Sanctus, quo sanctificatur, quicquid est aut fit sanctum. Quando ergo Spiritus Sanctus non est in homine, tunc non potest esse sanctus, ut maxime omnia bona opera sub sole faciat. Ideo et Paulus ad Rom. i. vocat eum Spiritum sanctificationis. Discite ergo, filioli, omnes nos esse sanctificandos et renovandos per Spiritum Sanctum; neque ullam purita tem aut sanctitatem consequi possumus nostris viribus aut operibus; sed oportet ut ideo credamus in Spiritum Sanctum, quod ipse sit nos sanctificaturus, quomodo et quando, tempore et modo, quibus ipse velit, tantum ne repugnemus Spiritui Sancto; ideo dicimus, Credo in Spi ritum Sanctum. Sed necessarium etiam est, ut aliquid sciamus de modo sanctificandi, quomodo Spiritus Sanctus nos sanctificat, ut nos præparare, imo locum Spiritui nos prevenienti dare possimus, ut suo lumine et efficacia omnipotenti, in nobis operetur; ideo diligenter attendite; et in hunc modum fit sanctificatio. Cum Dominus noster Jesus Christus, per suam passionem, mortem et resurrectionem nos redemisset, et impetrasset ut peccata nobis remitterentur et efficeremur filii Dei, postea mox in die Pentecostes misit Spiritum Sanctum e cœlo super apostolos in linguis igneis; ille dedit eis sapientiam et intellectum, robur et constantiam et potentiam, ut sanctum hoc evangelium de Christo (fidem scilicet, de qua loquimur) intrepide docere et prædicare possent. Et ubi ipsi præsentes adesse non poterant, aut ubi non diu manere, ibi substituerunt discipulos et pios et eruditos, et impertierunt eis Spiritum Sanctum per impositionem manuum; atque hic ritus, atque ordinatio, mansit usque in hodiernum, et manebit usque ad finem mundi. Atque ita evangelium hoc Christi sanctum, quod prædicamus, et doctrina illa gratiæ Christi, in tota ecclesia non humana voluntate docetur, sed ex mandato divino, et excitante animos atque operante in apostolis et prædicatoribus Spiritu Sancto. Nam concionatores, sine excitatione et operatione Spiritus Sancti in rebus tantis, ad docendam hanc divinam et cœlestem sapientiam ne os quidem suum aperire possent. Nec auditores possent sic magnifacere verbum et attendere ei, nisi doctrina evangelii originem suam haberet e cœlo, ex Deo et Spi |