Obrazy na stronie
PDF
ePub

senti historico uti, non in continua et incitata narratione, sed in brevi rei praeteritae significatione, per pronomen relativum interiecta. Idem Persius fecit loco perspicuo et certo, in Satira quarta v. 2: Barbatum hoc crede magistrum Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae. Non dubitabimus igitur, quin idem Horatius ausus sit post coniunctionem cum, praesentisque sit temporis donat in Sat. I. 2, 56. (amator Originis ille, qui patriam mimae donat fundumque laremque) et dormit in Sat. II. 3, 61. (quam Fufius ebrius olim, Cum Ilionam edormit), quibus locis utitur Zumptius §. 160. not. ad syncopam praeteriti defendendam.„,

»Apud Horatium in Sat. I. 6, 126. in plerisque libris scriptum fuerat Admonuit, fugio.... cum postrema versus pars excidisset. Quid Mavortius, cuius recensio Horatii ad nos propagata est? Versum absurde interpolavit scripsitque, uti est in plerisque Codd., Admonuit, fugio rabiosi tempora signi. Aliam vero recensionem atque ipsam Flacci manum Codex Blandinius apud Cruquium antiquissimus servavit, Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem. Sine hoc Codice interpolationis vitia utique demonstrari possent, genuina autem lectio restitui certe nulla divinatione posset.» F. V. FRITZSCHE in Aristoph. Thesmoph. p. XIII.

Similes sunt interpolationes apud Horatium Od. IV. 6, 17:

Heu palam captis gravis, heu nefas heu et Epp. II. 2, 199:

Pauperies immunda domus procul absit: ego,

utrum

Sic Ovidius Metam. VIII. 237. scripserat:

Garrula limoso prospexit ab elice perdix: uti nunc scimus ex libello de generibus nominum ed. Hauptii p. 92. Quid ausus est interpolator?

Garrula ramosa prospexit ab ilice perdix:

in Codd. sine varietate, nisi quod corruptelae tenuia quaedam vestigia supersunt in Mor. 1. clamosa. Sen. 2. scamosa. Sen. 1. ramoso : verum quod dedit grammaticus prorsus repugnat et avis naturae et v. 256: Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit cet.

si

Cum operis Orellianis ultimus Horatii nostri quaternio traditus esset, gratissimo dono accepi C. F. Hermanni, professoris Marburgensis, disputationem de loco Horatii Serm. I. 6, 74-76., quam quia eius sententia et mihi et Sauppio meo prorsus probatur, hic excerpere iuvat. P. 29.: „Feriis deductis si octo tantum anni mensibus scholas habitas esse apparuerit, facile intelligetur, cur octonis potissimum idibus aera ad Flavium a discipulis relata esse legamus. Has autem quadrimestres fuisse ne in coniectura quidem positum est, quidem integram aestatem ad idus usque Octobres libertatem a ludimagistrorum disciplina attulisse ex Martialis epigrammate videmus X. 62: Ludi magister, parce simplici turbae; Albae Leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem; Cirrata loris horridis Scythae pellis Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et idus dormiant in Octobres; Aestate pueri si valent, satis discunt, utque concedam, quod ex hoc eodem epigrammate colligi licet, nonnullos magistros, urbanos praesertim, lucri faciendi causa pueros etiam aestivo tempore ad discendum apud se adigere studuisse, hoc tamen praeter mo

[ocr errors]

Sic

rem factum esse vel ideo suspicari possumus, quia Martialis certam iduum Octobrium diem memorat, in qua scholas hibernas initium habuisse verisimile sit; easdem vero idibus Iuniis finitas esse, quamquam non claris verbis poëta dicit, tamen facile inde sequitur, quod iam Iulium mensem scholasticorum numero eximit. omnia recte procedunt: octonae idus sunt eorum mensium, qui singulis annis scholis habendis destinabantur, his autem singulos asses, notam etiam aliunde didactri summam (Iuvenal. X. 117: Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam:) Flavius a discipulis suis pro mercede accepit, cet. Qua tamen in opinione, octussem dumtaxat discipulos quotannis pendisse ludi magistro, me assentientem non habet Hermannus. Nam, ut magister aliquis vel centum discipulos habuisset, DCCC. assibus, id est, ne sestertio quidem per singulos dies, vitam sustentare non potuisset: cum inde a Caesaris tempore vel gregarius miles X. asses aereos, praetorianus singulos denarios (XVI. asses) quotidie mereret. (Tacit. Ann. 1, 17.) Igitur aera cet. explicaverim: "Semper Idibus Octobribus, quae octonae sunt anni, quem nos dicimus, scholastici et apud Romanos et apud horum temporum Italos, pueri magistris didactri nomine solvebant non singulos asses, sed eam vel maiorem vel minorem pecuniae summam, de qua inter hos illorumque parentes tutoresve convenerat, antequam ad magistros mitterentur.,,

Turici, Kal. Novembr. M. DCCC. XXXVIII.

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

[blocks in formation]

I. Festive reprehendit poëta ri- esse a vitio, quod tam acriter indiculam illam μεμψιμοιρίαν, qua | sectatur. plerique aequalium suorum laborabant, coniunctam semper cum acri in eos invidia, quibus ex illorum opinione melior sors obti- | gerat.

Huius autem morbi, sane vel maximi vitae beatae impedimenti, praecipuam causam hanc esse dicit, quod insigni quadam stultitia abrepti permulti totam per vitam nihil aliud agant, quam ut quocunque modo pecuniam corradant, conquisitis tamen nunquam fruantur, illud nimirum causati, se placidae senectutis quieti nunc, cum tempus sit, prospicere. Maecenati autem hanc satiram inscribens vel hoc ipso demonstrat potentem amicum longe remotum

HORAT. VOL. II.

Propter transitus aliquos abruptiores ac minus fortasse quam alibi callida iunctura occultatos (cfr. vv. 13. 23. 108.) et propter totius sermonis exitum (v. 120.), qualis aequo iure cuilibet huius generis scriptiunculae assui poterat, nonnulli hanc satiram inter prima Lucilium et imitandi et superandi experimenta ab Horatio facta referendam esse censuerunt. Primus autem annus, quo componi potuit, fuit u. c. 716. Kirchnerus tamen refert ad a. u. c. 719.

1-3. Similes sunt exordio loci Maximi Tyrii Diss. 21. et Himerii Ecl. 20. p. 272. W. quos comparationis causa exscribemus;

1

Contentus vivat, laudet diversa sequentes?

O fortunati mercatores! gravis annis

Miles ait multo iam fractus membra labore.

Ι.

IV.

v. 3. sequentis B. (v. 4. Habent annis BbSc.)

5

Sat. I. v. 4. armis Bouhierius probb. F. A. Wolfio, Eichstadio, aliis.

ea,

nec tamen credibile est, ab his | σθαι. Οἰκοῦντες γῆν ζητοῦμεν Sophistis unquam lectas esse Ho- θάλασσαν καὶ πλέοντες πάλιν ratii satiras, sed vel casu in eundem | περισκοποῦμεν τὰ ληΐα. Ὁ πλωlocum inciderunt vel antiquius | τὴς μακαρίζει γηπόνον· καὶ τὸν aliquod exemplar Graecum ante ναύτιλον ἀρότης ἡγεῖται πάλιν · oculos habuerunt. Maximus: Χα- εὐδαίμονα. Ταῦτα πάντα τοῦ λεπὸν εὑρεῖν ἀκριβῆ βίον ὥσπερ κόρου παίγνια. – sortem ] «viκαὶ ἄνδρα, ἀλλὰ παντὶ ἀνακέ- tae genus, quod certum consilium κραται ἔνδειά τις πρὸς τὸ ἄκρως constanter secuti inde ab aetate καλὸν καὶ πλεονεκτεῖ ἕτερος ἑτέ- | adulta delegimus.» fors ] « In ρου, ὅτῳ ἂν ἐλάττω τὰ ἐνδέοντα hoc vocabulo, ut ait Cicero de ᾖ. Καὶ ἴδοις ἂν τὸν μὲν γεωρ- | Legg. 2, 11, 28., incerti casus siγικὸν μακαρίζοντα τοὺς ἀστι- gnificantur magis. Cic. ad Att. 14, κοὺς ὡς συνόντας βίῳ χαρίεντι | 13: Sed haec fors viderit, καὶ ἀνθηρῷ· τοὺς δὲ ἀπὸ τῶν quae talibus in rebus plus quam ἐκκλησιῶν καὶ τῶν δικαστηρίων ratio potest. - obiecerit ] In hoc καὶ τοὺς πάνυ ἐν αὐτοῖς εὐδο- quoque v. caeci casus notio claκίμους ὀδυρομένους τὰ αὑτῶν καὶ rius inest quam in v. offerre, quo εὐχομένους ἐπὶ σκαπάνῃ βιῶναι in pedestri oratione uti solent (Cic. καὶ γηδίῳ σμικρῷ. Ακούσῃ δὲ ad Att. 2, 22 : quod fors obtulerit, τοῦ μὲν στρατιωτικοῦ τὸν εἰρηνι- id acturus videtur: itemque Hom κὸν εὐδαιμονίζοντος, τοῦ δὲ ἐν ralius ipse Sat. 1, 6, 54. illa] εἰρήνῃ τὸν στρατιωτικὸν τεθηπό- «eadem illa, qua semel utitur.» τος. Καὶ εἴ τις θεῶν ὥσπερ ἐν Ulla nimis infinitum est nec saδράματι ὑποκριτὰς ἀποδύσας tis congruit cum r. quam. lauἕκαστον τοῦ παρόντος βίου καὶ det ] ut apud Himerium 1. 1. μα σχήματος μεταμφιέσει τὰ τοῦ καρίζει. Ceterum per zeugma πλησίον, αὖθις αὖ οἱ αὐτοὶ unum subiectum nemo refertur ἐκεῖνοι ποθήσουσι μὲν τὰ πρότε- eliam ad v. laudet, quasi huic adρα, ὀδυροῦνται δὲ τὰ παρόντα. deretur idem homo vel quisque, ut Οὕτω δυσάρεστόν τι ἐστὶν ὁ ἄν- Cic. de Or. 2, 14: Nemo extulit θρωπος κομιδῇ καὶ φιλαίτιον καὶ eum verbis, qui ita dixisset, ut δεινῶς δύσκολον καὶ οὐδὲν τῶν qui adessent intelligerent quid dixisαὑτοῦ ἀσπάζεται. Himerius : set, sed contempsit eum, qui minus id Δεινὴ ἡ συνήθεια κόρον τεκεῖν | facere potuisset. diversa] «prorsus καὶ τὴν ἐξουσίαν ὕβρει λυμήνα | opposita et contraria suis studiis.»

[ocr errors]
[ocr errors]

-

« PoprzedniaDalej »