Obrazy na stronie
PDF
ePub

minus. 11, Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses dicens: Tu es Rex Iudæorum? Dicit ei Jesus: Tu dicis. 12. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. 13. Tunc dicit ei Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14. Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur præsis vehimenter. 15. Per diem autem solempnem consueverat præsis demittere populo unum vinctum, quem voluissent; 16. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis demittam vobis? Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? 18. Sciebat enim quod per invidiam tradedissent eum. 19. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius dicens: Nihil sit tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban, Jesum vero perderent. 21. Respondens autem præsis ait illis: Quem vultis vobis de duobus demitti? At illi dixerunt: Barabban. 22. Dixit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, quid dicitur Christus? 23. Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præsis: Quid enim mali fecit? Ad illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis. 25. Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. 26. Tunc dimisit illis Barabban. Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27. Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28. Et exuentes eum, clamidem coccineam circumdederunt ei, 29. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et harundinem in dexteram eius. Et genu flexo ante eum, inludebant dicentes: Ave rex Judæorum. 30. Et exspuentes in

eum, acciperunt harundinem, et percutiebant caput eius. 31. Et postquam inluserunt ei, exuerunt eum clamidem et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyreneam, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. 33. Et venerunt in locum, qui decitur Golgotha, quod est Calvariæ locus nominatus. 34. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: 36. Et sedentes servabant eum. 37. Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Jesus Rex Judæorum. 38. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus ad dextris, et unus a sinistris. 39. Prætereuntis autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40. Et dicentes: Qui destruebas templum Dei, et in triduo illud reædificabas, salva temet ipsum; si filius Dei es, descende de cruce. 41. Similiter autem et principes sacerdotum illudentes eum cum Scribis, et senioribus dicentes: 42. Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere; si rex Israhel est, discendat nunc de cruce, et credimus ei. 43. Confidit in Domino, liberet nunc eum, si vult; dixit enim: Quia Dei filius sum. 44. Id ipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45. A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Heli, Heli, lama sabactani? hoc est: Deus, Deus meus ut quid me dereliquisti? 47. Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Heliam vocat iste. 48. Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit acceto, et imposuit harundinem, et dabat ei bibere. 49. Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Helias liberans enm. 50. Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum; et terra mota est, et petræ

fissæ sunt, 52. Et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53. Et exeuntis de monumentis post resurrectionem ipsius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 54. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientis Jesum, viso terræ motu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Dei Filias erat iste. 55. Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ fuerant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: 56. Inter quas erat Maria Magdalenæ et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. 57. Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse erat discipulus Jesu: 58. Hic accessit ad Pilatam, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. 59. Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda; 60. Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61. Erat autem ibi Maria Magdalenæ et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62. Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, 63. Dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. 64. Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error peior priori. 65. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66. Illi antem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. Cap. XXVIII. 1. Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalenæ et altera Maria videre sepulchrum. 2. Et ecce terræ motus factus est magnus. Angelus enim Domini discendit de cælo; et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3. Erat autem aspeetus eius sicut fulgor; et vestimentum eius sicut nix. 4. Præ timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velud

mortui. 5. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos; scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis: 6. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit; venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. 7. Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit; et ecce præcedit vos in Galilæam, ibi eum videbitis; ecce dixi vobis. 8. Et exierunt cito de munumento cum timore, et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius. 9. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. 10. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere; ite, nunciate fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt. 11. Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant. 12. Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13. Dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et farati sunt eum, nobis. dormientibus. 14. Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15. At illi, accepta pecunia fecerant sicut erant edocti. Et devulgatum est verbum istud aput Judæos, usque in hodiernum diem. 16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi constituerat illis Jesus. 17. Et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. 18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra; 19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. 20. Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

[ocr errors]
[ocr errors]

"

Incipiunt Capitula Epistolæ Sancti Jacobi.

I. De inimicorum insecutionibus risui deputandis. II. De tentationibus adversarii, quas Dei fore plurimi arbitrantur.

III. De homine vero, quod sit operis dominici docu

mentum.

IV. De sermone divino, quod sit operis indicio prædicandus.

V. De cultura religionis et ministerio pietatis.

VI. De divitiis cælestibus et terrenis, quæ animas egestate consument.

VII. De lege libertatis, quam impleri omnifariam exhortatur et de severitate iusti iudicis.

VIII. De fide quæ non potest opere remoto firmari et eleemosynis.

IX. De nudis sermonibus. Quid sit professio inimici, et fides sine opere.

X. De magistris qui citra totam perfectionem esse non possunt.

tores.

XI. De lingua. Vix edomabile malum.

XII. De sapientia cælesti, et terrena.

XIII. De amicis Dei; quod mundi nequeant esse ama

« PoprzedniaDalej »