Obrazy na stronie
PDF
ePub

.

sina tua in absconso, et pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. 5. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercidem suam. 6. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in absconso: et pater tuos qui videt in absconso, reddet tibi.

V. 7. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut Ethnici: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8. Nolite ergo adsimilare eis; scit enim pater vester, quid vobis opus sit, antequam petatis eum. 9. Sic ergo orabitis: Pater noster, qui in cælis es: sanctificetur nomen tuum. 10. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. 11. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie. 12. Et demitte nobis debita nostra, sicut et nos demittemus debitoribus nostris. 13. Et ne inducas in temptationem. Sed libera nos a malo. 14. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15. Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. 16. Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes; exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam laba, 18. Ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in absconso: et pater tuos, qui videt in absconso, reddet tibi. 19. Nolite thensaurizare vobis thensauros in terra: ubi ærugo, et tinea exterminat: et ubi fures effodiunt, et furantur. 20. Thensaurizate autem vobis thensaurum in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea exterminat, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21. Ubi enim est thensaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22. Lucerna corporis tui est oculos tuos. Si fuerit oculus tuus simplex: totum corpus tuum lucidum erit. 23. Si autem ocu

26

los tuos nequam fuerit: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? 24. Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habet, et alterum diligit; aut unum sustenebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. 25. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia cæli, quoniam con serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: sed pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis plures estis illis? 27. Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? 28. Et de vestimentum quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque neunt. 29. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30. Si autem fænum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos minimæ fidei? 31. Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? 32. Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis. 33. Quærite autem primum regnum Dei, et iusticiam eius: et omnia hæc adicientur vobis. 34. Nolite ergo solicite esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibi ipse; sufficit diei malitia sua. VI. Cap. VII. 1. Nolite iudicare, ut non iudicimini. 2. In quocumque enim iudicio iudicaberitis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides? 4. Aut quomodo dices fratri tuo: Sine eiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabis est in oculo tuo? 5. Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6. Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis magaritas vestras mittatis magaritas vestras ante porcos, ne

[ocr errors]

forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. 7. Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. 8. Omnis enim, qui petit, accepit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. 9. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suos panem, numquid lapidem porriget ei? 10. Aut si piscem petet, numquid serpentem porrigit ei? 11. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? 12. Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis. Нæс est enim lex, et Prophetæ. 13. Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spaciosa via, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14. Quam angusta porta, et arcta via, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16. A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribolis ficus? 17. Sic omnis arbor bona fructus bonus facit: mala autem arbor fructus malos facit. 18. Non potest arbor bona fructus malos facere: neque arbor mala fructus bonos facere: 19. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, exciditur, et ignem mittitur. 20. Ex fructibus eorum cognuscetis eos. 21. Non omnis, qui dicet mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipsi intrabit in regnum cælorum. 22. Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia eicimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? 23. Et tunc confitebor illis: Quia nunquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24. Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, adsimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam super petram. 25. Et discendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et

non cecidit: fundata enim erat super petram. 26. Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam supra harenam. 27. Et discendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

VII. 28. Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrinam eius. 29. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi. Cap. VIII. 1. Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: 2. Et ecce leprosus veniens adoravit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3. Et extendens mannm, tetigit eum Jesus, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius. 4. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. 5. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum, 6. Et dicens: Domine, puer meus in domo jacet paralyticus, et male torquetur. 7. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8. Et respondens Centurio, dixit: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus. 9. Nam et ego homo sum sub potestatem, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. 10. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. 11. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: 12. Filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. 13. Et dixit Jesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. 14. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febrici

tantem: 15. Et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. 16. Vespere autem facto, obtulerunt ei omnes male habentes: et eiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit : 17. Ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes portavit. 18. Videns autem Jesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19. Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ubi reqviescent: filius autem homenis non habet ubi caput reclinet. 21. Alius autem de discipulis eius ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22. Jesus autem ait illi: Sequere me, et demitte mortuos sepelire mortuos suos.

VIII. 23. Et ascendente eo in navicula, secuti sunt eum discipuli eius: 24. Et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. 25. Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. 26. Et dicit eis Jesus: Quid timide estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27. Homines autem illi mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? 28. Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo possit transire per viam illam. 29. Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30. Erat autem non longe ab eis grex porcorum multorum pascens. 31. Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32. Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce inpetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33. Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia,

« PoprzedniaDalej »