Obrazy na stronie
PDF
ePub

absque nostrâ licentiâ, vel officialium nostrorum. Quicun. que autem contrarium fecerit, in poenam XX. solidorum incidat ipso facto.

Quòd clerici arma non portent, et quòd honestas vestes defferant.

Cùm inhonestum sit clerico, maximè in sacris ordinibus constituto, arma, et indumenta incongrua portare: ideò nos ad extirpandum clericorum inhonestatem, consensu saepè dicti capituli, statuimus quòd nullus pres. byter, vel alius in sacris ordinibus constitutus portet gladium, vel ensem, seu maneresium in parte dextrâ, sive sinistrâ, taliter quòd publicè videri possit, nec cingat se supra supertunicalem, vel cotardiam. Quòd si contrarium fecerit, poenae XX. solidorum subjaceat ipso facto. Per hoc tamen non intendimus eos aliter licentiare arma portare, statuentes, et monentes ipsos quòd tabargia, sive mantanos, et alia indumenta honesta habeant, et portent, ut in constitutionibus romanorum pontificum, et in provintialibus, ac synodalibus continetur, quas omninò praecipimus observari. Nam si de coetero inhonestè se habuerint in praemissis, sive remissâ, ultioni noverint se subdendos.

Quòd sarraceni non proclament nomen perfidi Mahometi.

Ad detestandum detestabilem, et nefandam profes sionem, et proclamationem nominis perfidi Mahometi, constitutionem super hoc editam per reverendissimum in Xpto. patrem, et dominum Joannem divinâ providentiâ patriarcham Alexandrinum, et administratorem in spiritualibus, et temporalibus ecclesiae Terraconae editam, quae

incipit: Quamvis circa multa &c. et usque nunc minimè observatam, de consilio, et assensu nostri capituli Dertusensis praecipimus observari. Mandantes cappellanis curatis nostrae ecclesiae Dertusensis, in quorum parrochiis, vel terminis eorum degunt sarraceni, quatinus in praecipuis festivitatibus altarium ecclesiarum suarum dictam constitutionem annuatim populo publicent, et exponant. Et si quis dominorum temporalium sarracenorum dominium obtinentium, infra ipsorum parrochiam constitutus dictam proclamationem fieri non prohibuerit, ut in dicta constitutione continetur, aut non prohibuerit dictos sarracenos simul cum christianis degentibus in diebus dominicis, et festivis servilia, seu mecanica opera coram christianis publicè operari, ut in eadem constitutione expressatur, nobis aut vicario nostro, vel officiali infra octo dies notificare teneantur: incursuri ipso facto, nisi fecerint, poenam centum solidorum, nostro aerario applicandorum.

Quòd sarraceni et judaei solvant decimas, et primitias.

Licet in canonibus caveatur quòd judaei, et sarraceni de terris, quas colunt, et de animalibus suis decimas, et primitias solvere teneantur, attamen non attendentes ad Deum à quo cuncta bona procedunt, cujus est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea, ac in signum universalis dominii quasi quodam titulo spetiali sibi decimas reservaverit, atque ab eo, et non ab homine sunt decimae institutae: et ipsas tamen decimas et primitias perversis machinationibus subtrahere moliuntur; nos igitur volentes ea, quae videmus fieri contra libertatem ecclesiae et jura ejusdem, occulis conniventibus pertransire, de consilio et assensu praedicti nostri capi

tuli statuimus, et ordinamus quòd si aliquis sarracenorum contradixerit seu recusaverit solvere decimam, et primitiam de praedictis, quòd nisi ostenderit quare à solutione hujusmodi sit immunis, ad mandatum nostrum, vel officialis nostri, layci illius parrochiae, in qua dictus sarracenus habitaverit, seu domiciliatus fuerit, et in qua terra et animalia de quibus solvendae sunt decimae et primitiae sita fuerit, et ipsa animalia pascentur, moneantur quòd infra tres dies quos ei, et cuilibet ipsorum pro canonica admonitione assignamus, abstineant participare cum dicto sarraceno vel judaeo, et ex tunc donec satisfecerint competenter, non participent cum eodem, in loquendo, salutando, comedendo, et bibendo, emendo et vendendo, aut aliter participando. Et si desistere noluerit, seu contrarium fecerit, excommunicationi eo ipso se noverit subjacere.

Quòd sacristae ecclesiarum, sive operarii reddant compu tum infra mensem.

Cupientes eos, quos ad observantiam jurium virtutum praemia non inducunt, poenarum formidine à temerariis ausibus refrenare, transgressores constitutionis, quae sta, tuit operarios et sacristas annuatim infra unum mensem de receptis et expensis per eosdem occasione sui officii successoribus suis in praesentiâ suorum rectorum, seu vicariorum, et juratorum loci fidelem rationem et compu tum reddere, et reliqua quae superfuerint, suis successori, bus tradere, et assignare; de consensu dicti nostri capituli excommunicationis sententiae decernimus ipso facto subjacere. Mandantes omnibus rectoribus, vicariis perpetuis, et prioribus, vel eorum loca tenentibus nostrae diocesis Dertusensis, quòd in festo Omnium Sanctorum pro

[merged small][ocr errors]

ximè venturo semel, et in primâ die dominicâ continuò sequente post electionem seu positionem, sive provisionem dictorum operariorum et sacristarum quolibet anno seu quando ipsi operarii, et sacristae electi, positi, sive facti fuerint, hanc constitutionem nostram populo publicent et exponant: quod si non fecerint, juxta voluntatem, et arbitrum nostrum punientur.

Quòd constitutio domini Arnaldi, quae incipit: Item quia jure &c. extendatur ad praesentes et futuros.

Quia constitutio nihil debet obscurum, vel ambiguum continere, et in dubium vertatur, an constitutio domini Arnaldi ultimi bonae memoriae Dertusensis episcopi, quae incipit: Item quia jure testante &c. astringat tantum rectores et vicarios ac priores, qui tempore editionis constitutionis fuerint, an et qui postea fuerunt, et erunt; dubitationem hujusmodi tollentes, de consensu dicti capituli, ordinamus praedictam constitutionem comprehendere, et ligare omnes et singulos rectores et vicarios perpetuos ac priores, qui tunc erant, et qui ex tunc. fuerunt,

[blocks in formation]

Contra benefficiatos, et alios presbyteros, qui non intersunt divinis officiis.

Gravi nimirum turbatione movemur quòd quamvis de jure communi, et secundum constitutiones praedecessorum nostrorum super hoc editas, presbyteri benefficiati, seu cappellanias perpetuas, vel etiam annuales in ecclesiis civitatis vel diocesis Dertusae obtinentes, teneantur interes se continuè missis omnibus, horis canonicis diurnis pariter et nocturnis; nonnulli presbyteri benefficiati, seu dictas

12

cappellanias habentes in dictis ecclesiis nolunt, ut fide dignorum relatione didicimus, interesse missis, et aliis horis cum rectoribus, vel vicariis, aut prioribus, qui cas celebrent in eisdem. Volentes ergo, ut, quos divinus timor à malo non revocat, temporalis saltim poena coher. ceat à peccato: vestigiis praedecessorum nostrorum adherentes, ordinamus de consensu dicti capituli, quòd si praedicti presbyteri benefficiati, seu cappallenias perpetuas, aut annuales obtinentes in ecclesiis civitatis et diocesis Dertusae, vel qui eas obtinuerint in futurum non interfuerint cum superpelliciis, et sine caputiis in capite in missis et aliis horis canonicis praedictis in ecclesiis, in quibus sunt benefficiati, sive dictas cappellanias habent, si inibi dictis horis divina officia celebrentur, aut in ecclesiis parrochialibus infra quas sunt decem benefficia et cappellaniae institutae, poenis subsequentibus multentur: videlicet, qui missam non celebraverit, solvat quatuor denarios. Si missae majori non interfuerit, duos denarios solvat. Qui vesperis non interfuerit, alios duos. Qui denarii possint levari in nostrâ ecclesiâ Dertusensi per priorem claustralem nostrae ecclesiae, ac per eum compelli possint dicti presbyteri ad solvendum dictos denarios. In aliis verò ecclesiis per earum rectores, et vicarios perpe. tuos, vel eorum loca tenentes idem fiat. Et quidem denarii per dictos et quemlibet eorum largiantur pauperibus Jesu Xpti. Et si dicti rectores, et prior ac vicarii perpetui, vel eorum loca tenentès in levandis dictis denariis negligentes fuerint, in duplum, et alias ad nostrum arbitrium puniantur. In hac tamen constitutione non intelligantur ipsius nostrae Dertusensis ecclesiae presbyteri comensales, et alii presbyteri, nec benefficiati in eadem, de quibus est provisum per constitutionem dictae nostrae ecclesiae Dertusensis, quae incipit: Scriptum esse novimus.

« PoprzedniaDalej »