Obrazy na stronie
PDF
ePub

publicis. Adhuc dono et trado vobis quantum in praesenti habeo et teneo de illa haereditate quae fuit de Avulit Alchata sarraceno, scilicet terras et vineas ad ipsam Roal; excepto hoc quod jam ibi dedi ad Raymundum de Aragone et ad Petrum de Bordel. Et dono vobis illam meam Almuniam de Feraosa cum omnibus terminis suis et pertinentiis. Et cum hoc, quod praedicta Almunia habet in Fontaneto; et affrontat illa Almunia de una parte in termino illius turris Jerosolymitani hospitalis, et de alia in termino turris de Abinatea, et de alia vero parte in termino ipsius turris de Monte Leone, sicut ab hiis omnibus supradictis terminis et affrontationibus includitur et terminatur cum exitibus et ingressibus suis, et omnibus sibi pertinentibus, cum omni ejus integritate dono atque concedo Domino Deo, et Dertuensi ecclesiae Sanctae Mariae, et clericis ibidem Deo servientibus francum et liberum per cuncta saecula. Et cum hac praesenti carta donationis de meo proprio jure et dominio in potestate praenominatae ecclesiae Dertosae, et Poncii episcopi, et ejus canonicorum totum hunc supradictum honorem ad integrum trado atque delibero ad tenendum et ad possidendum sine vinculo, et contrarietate ullius hominis et foeminae. Sub tali autem conditione, quod post obitum meum episcopus et presbyteri ejusdem ecclesiae, et omnes alii presbyteri comorantes in villa Dertosae, faciant annuatim meum anniversarium, et pro animâ meâ et parentum meorum atque omnium fidelium defunctorum in tali die in qua anima recederit à corpore meo semper celebrent omnia divina officia defunctorum; et omnes clerici et pauperes illius civitatis Dertosae reficiantur in illa die de expletis et redditibus praedicti honoris; quod verò superaverit illius, in commune commodum illius ecclesiae, et conventus reverta. tur. Insuper volo, atque dispono, quod si praedictus Pon

cius frater meus ejusdem ecclesiae episcopus mihi supervixerit, ille teneat in omnibus diebus suis et possideat omnem illum supradictum honorem ad integrum, et in die mei anniversarii faciat meum convivium sicut superius est scriptum annuatim. Post obitum vero suum, teneat totum ipsum honorem ille qui mensam canonicorum tenuerit Dertusensis ecclesiae, et qui anniversarium meum, et convivium sine omni dubitatione semper faciat. Sed episcopus et canonici Dertusensis ecclesiae habeant solummodo hospitium in praedictis domibus cum suis propriis expensis. Expleta et redditus illius honoris semper in potestate perveniant illius qui tabulam canonicorum obtinuerit, et meum servitium supradictum perficiet ; et ita sit semper sine omni servitute remota. Omnia verò supradicta mihi adveniunt per apresionem et adquisitionem. Et ero inde semper praedictae ecclesiae legalis auctor et defensor contra omnes homines et foeminas. Et ego Poncius episcopus cum assensu, et voluntate totius conventus nostrae ecclesiae laudo et concedo tibi Raymundo de Munels, quod in diebus tuis habeas hospitium in praedictis domibus quotiescunque in villâ Illerdae venies cum tuis propriis expensis; et in singulis annis dum vixeris facias sensum pro illo hospitio quod tibi concedimus unum par gallinarum nostrae ecclesiae in Natale Domini. Si quis contra hanc cartam donationis ad disrumpendum venire voluerit, non ei valeat, sed in quadrum componat hoc, et postea firmum permaneat omni tempore, et tamdiu sit segregatus à corpore Christi donec dignè satisfaciat. Acta carta Illerdae tertio idus Decembris anno ab Incarnatione Domini M.C.LXXVIII.

Signum Raymundi de Munels, qui hoc firmat et testes firmare rogat.

Signum Petri Raymundi Bernardi.

-Signum Raymundi de Aragone.

Signum Petri Sancti Poncii.

Signum Willelmi de Favars.

Signum Bernardi Sancti Laurentii.

Signum Petri, filii Petri Raymundi Bernardi. Signum Willelmi de Bar; qui hujus rei sunt testes. Geraldi signum qui hoc rogatus scripsit die, et anno praescripto, et cum litteris rasis et emendatis in quinta decima et in vigesima prima linea...

Celestini III breve in confirmationem omnium donationem ecclesiae Dertusens.

EX ARCH. EJUSD. ECCL.

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Dertusensi episcopo (a) salutem et apostolicam benedictionem. Licet universorum votis, ex injuncto nobis officio teneamur adesse: fratrum tamen, et coepiscoporum nostrorum petitiones, et preces tantò benignius volumus exaudire, quantò inter alios locum obtinent digniorem, et quadam specialitate ad impetrandum suae petitionis affectum patrocinium sedis apostolicae meruerunt. Ea propter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus in'clinati, possessiones, villas, molendina, judaeos, et omnia jura, et cemiteria, certis distincta limitibus, quae illustris memoriae Ildephonsus quondam rex, et charissima in Christo filia nostra Sanctia, illustris regina Aragonum, ecclesiae Dertusensi consideratione providâ contulerunt, sicut ea omnia justè possides, et quietè, et in autentico praedicti regis plenariè continentur, tibi, et per te ipsum (a) Erat tunc Dertusensis episcopus D. Ġombaldus de Sancta Oliva.

Synodus celebrata per dominum Petrum (a), episcopum Dertusensem, anno Domini millessimo trecentessimo septimo, idus Novembris.

EX ARCH. ECCL. DERTus.

Contra rectores residentiam personalem non facientes

Cùm

in suis ecclesirs.

per constitutionem sanctorum patrum, romanorum pontificum, et specialiter per constitutiones foelicis recordationis domini Gregorii papae decimi, quae incipit: Licet canon, statutum fuerit et decretum ut rectores parrochialium ecclesiarum in ipsis ecclesiis, quarum rectores existunt, residere personaliter teneantur; et nonnulli rectores ecclesiarum parrochialium diocesis Dertusensis contempnant, seu negligant in suis ecclesiis residentiam facere personalem, propter quod gregis sibi traditi cura postponitur, et ecclesiis hujusmodi debita obsequia abstrahun. tur: idcirco nos Petrus Dertusensis episcopus, cupientes supra dictas constitutiones inviolabiliter observari, ipsas decrevimus poenae addicione vallandas. Celebrantes itaque sanctam synodum in ecclesiâ Dertusensi; assistentibus nobis veneralibus Bernardo de Jardino priore, et capitulo ejusdem Dertusensis ecclesiae, et praesentibus omnibus rectoribus civitatis et diocesis supradictae, statuimus ut universi rectores ecclesiarum parrochialium in suis ecclesiis teneantur personaliter residere. Qui autem, ut praemittitur, (f. permittitur) post duos menses à tempore publicationis preasentis constitutionis continuè numerandos in suâ

(a) Petrum, scilicet, de anno 1306 ad usque 1310 pras Betteto, qui huic ecclesiae ab fuit.

[blocks in formation]
[ocr errors]

parrochiali ecclesiâ de cetero neglexerit residere, poenam decem aureorum se noverit incursurum, nisi per nos, vel successores nostros supra residentiam, ut praemittitur, faciendam, fuerit misericorditer dispensatum. Poenam autem hujusmodi ordinationi nostrae, vel successorum nostrorum ducimus reservandam.

Contra rectores ementes redditus aliarum ecclesiarum.

Item, cùm aliqui rectores non contenti suis beneficiis, emant redditus annuos aliarum ecclesiarum parrochialium, quod ex quadam ambitione procedere disnoscitur; cùm nec duabus ecclesiis possunt debitam provissionem impendere, et ex hoc dissolutionis et vaccationis materia inducatur: idcirco prohibentes statuimus, ut quilibet rector nostrae diocesis suâ parrochiali ecclesiâ sit contentus, quòd fructus seu redditus alterius parrochialis ecclesiae emere non presumat. Quicumque autem contrarium fecerit, tam emptor, quàm venditor poenam XX. aureorum se noverit incursurum. Et nihilominus contractus hujusmodi ipso jure sit irritus et inanis.

Contra rectores commitentes curam animarum sine licentiâ pro poenâ decem aureorum.

Item statuimus quòd nullus rector committat curam animarum in suâ parrochiali ecclesiâ alicui clerico sine nostrâ licentiâ spetiali per nos, aut successores nostros, quamdiù praesentes fuerimus in civitate et diocesi Dertusensi; alias in absentiâ nostri vel successorum nostrorum fiat commissio hujusmodi animarum curae; nisi fortè rectores habeant proficisci extra suas ecclesias, vel infirmitate vel alio legitimo impedimento fuerint impediti. Tunc

« PoprzedniaDalej »