Obrazy na stronie
PDF
ePub

gimus de sanctis antiquis expressam canonizationem ab ecclesiâ factam, sicut nunc fit de sanctis modernis. Et ideo de tam antiquâ et laudabili religione cum tantâ perseverantiâ superfluum, immo curiosum, et quasi superstitiosum esset quaerere approbationem, vel confirmationem. Sed ut magis bonum desiderium tuum ad litteram impleatur, volo te scire quod multi romani pontifices succesivè decoraverunt ordinem nostrum cartusiensem, multis, et latissimis privilegiis, eum extollendo, laudando, et approbando, quorum originalia sunt in hac domo cartusiae. Sed specialiter d. papa Alexander IV expresse approbavit omnia statuta, et constitutiones nostras, dando plenam potestatem priori cartusiae in cap. gen. ordinandi, gubernandi, regendi, disponendi, statuta faciendi &c. omnia latissimè ponendo de verbo ad verbum in sua approbatione, sive confirmatione totum capitulum 28, secundae partis statutorum nostrorum in quo omnia com prehenduntur. Et haec sufficiatur tibi pro plenitudine quaestionis tuae, licet breviter dicta.

IV.

Ejusdem R. P. D. Bonifacii responsio ad quaesitum de caeremoniis ordinis cartusiensis in officio divino, maximè in missâ.

Veniens ad quaestionem 'de caeremoniis nostris in officio divino, specialiter in missâ; et debes pro evidentia scire tria principaliter. Primum quod homo tenetur laudare Deum, et sibi servire, et eum diligere totâ animâ, totâ mente, et omnibus viribus &c. ut in praeceptis Decalogi. Quia tam corpore sicut instrumento, quàm animâ sicut gubernatore, sicut eum multipliciter offendi

mus, opportet de utroque sibi servire, ut dicitur in Ps. Benedic anima mea Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Et ex hoc affligimur vigiliis, jejuniis, et aliis austeritatibus in corpore, ut sibi de omnibus sacrifficium faciamus. Secundum, quod ecclesia nostra militans in his quae pertinent ad laudem Dei, et ejus servitium, debet saltem in his se conformare cum ecclesiâ triumphanti, quae sursum est, et imitari sanctos qui in hac vitâ placuerunt Deo. Et hoc est quod Dominus dixit Moysi in figura (Exodi 25. cap. in fine.): Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Hoc autem significavit Joannes in Apoc. (17. cap.): Vidi civitatem sanctam Jerusalem, novam, descendentem de coelo à Deo, paratam &c. Et sequitur: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis &c. Tertium debes scire, quod sicut observatio mandatorum Dei est grata et accepta sibi, sic est ritus caeremoniarum. Et in hoc commendatur Abraham in multis repromissionibus (Gen. 26. cap): Dabo tibi....universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quo obedierit Abraham voci meae, et custodie rit praecepta, et mandata mea, et caeremonias &c. et Exodi 12. cap.: Obserbabitis caeremonias istas. His autem praesupositis, debes scire, quod de his quae pertinent ad laudem divinam in ecclesiâ triumphali, et earum caeremoniis aliis, revelavit nobis Deus per prophetas, et sanctos suos in scripturis sanctis, quae etiam ipsi sancti in hac vita in gestu corporali observaverunt. Aliquando enim laudabant, et adorabant Deum genuflexo; hoc fecit D. noster Jesus Christus (Lucae 2 2. cap.), et B. Stephanus ejus exemplo (Act. 7. in fine.): positis genibus clamavit &c. Hoc fecit Paulus apostolus cum suis discipulis. Act. 20 cap. in fine, et 22 circa principium; et ad

Ephesios 3. cap. dicit: Flecto genua mea ad Patrem &c, Et iterum: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur (ad Philip. 2. cap.). Et multi alii, tam in novo, quàm in vete, ri testamento aliquando orabant Deum procumbentes in terrâ ante faciem suam; sic fecit D. N. J. C. (Marci 14. cap. ibi): Procidit super terram. Id Josue 7. cap. Judit 4., et 10. cap. in principio. Tobiae 22. cap. in fine: hoc et fecit prius Lucae 5. cap., Joan. Apoc. 1. cap. in fine, et 4. cap. et in aliis multis locis sacrae scripturae. Aliquando stantes, et hoc modo vidit Stephanus Jesum stantem (Act. 7. cap.), et hoc modo oravit pro se ipso Ste. phanus, ut in dicto 7. cap. habetur. Et hoc modo vidit Magdalena Jesum stantem (Jo, 20. cap.) et in multis locis stetit Jesus post resurrectionem in medio discipulorum. Et inde in ecclesiâ à die Resurrectionis usque ad festum Trinitatis oramus stantes. Aliquando inclinati, si· ve incurvati adoraverunt (Exodi 12. cap. et Nehemiae 8. cap. et Genes. 24. cap.): et hoc modo inclinans Magdalena meruit videre angelos (Joan. 20. cap.). Istis ergo modis, et gestibus corporis sancti adoraverunt, et oraverunt Deum. Ordo ergo noster volens se cum sanctis Dei, et cum eorum observantiis et caeremoniis conformare, servat in reverentiâ et adoratione divinâ et divinis officiis, praecipue in oblatione sanctisimi sacrifficii missae, omnes praedictas caeremonias; ut de omni sanctitate participet, et eos in tam laudabilibus actibus imitetur. Et ita debent facere omnes veri christiani, saltem ecclesiastici, et praecipuè religiosi; qui licet à principio, dum vigebat devotio apud eos, ita facerent, tamen apud aliquos, sive ex dissuetudine, sive ex contemptu, sive ex verecundiâ, seu aliter evanuit, et deductum est in oblivionem; et miran→ tur de nobis, immo irrident, et subsanant, qui perseveranter facimus in laudem Dei quod tenemur, immo ti

[ocr errors]

mentes illud verbum (Luc. 9. cap. et Mat. 16. cap.): Qui me erubuerit, et meos sermones &c. Nos ergo in`ordine nostro ad laudem et gloriam Dei aliquando oramus genu flexo, aliquando procumbentes proni in terram, aliquando inclinati, sive incurvati, aliquando recti, et hoc modo stantes, id est, non innixi, vel apodiati (a), quasi modicum extra sedes capite nudato cantamus: Kyrie eleyson, Gloria in excelsis Deo, Credo in unum Deum, Te Deum laudamus &c. Videtur ergo clarum fundamentum et laudabilia motiva nostrarum caeremoniarum.

Sed adhuc tibi magis specificè ad aliquas nobiles et insignes caeremonias (supl. explicandas accedo) in magnâ divinâ reverentia apud corda devotorum, et aliquid de Deo sapientium, plenas assignändo tibi rationes speciales, ultra praedictas generales. Et primo in ordine nostro quando cantamus post praefationem Sanctus, Sanctus &c., stamus super (b) misericordias incurvati, capite cooperto. Hoc ideo, fit, quia ita legimus in gloriâ coelesti angelos, à quibus primò dietum cantum habuimus, eo modo cantare; ut habetur Isaiae 6. cap.; dua• bus enim alis velabant faciem suam, dicentes Sanctus &c. De quo etiam fit mentio Apoc. 4. cap., ubi animalia habentia senas alas, cantabant Sanctus, et tunc

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

seniores procidebant, et adorabant viventem in saecula saeculorum; et quia nos non habemus alas, velamus facies nostras sicut meliùs possumus, ut laudem, angelorum saltem in aliquo imitemur. Et dicto Sanctus, nos surgimus certis temporibus, vel aliis flectimus genua, procumbentes super formas. Et in elevatione corporis Chrisfi deponimus caputiâ, et humiliter genuflexo adoramus Re demptorem nostrum. Et hoc modo post Sanctus faciebant in gloriâ aeternâ viginti quatuor seniores, mittentes, id est, deponentes coronas suas ante tronum, ut habetur Apoc. 4. cap. in fine. Ultimò elevatâ hostiâ nos cadimus proni in terrâ in facies nostras adorantes Deum nostrum, quem oculis nostris sub sacramento vidimus. Moyses etiam viso Domino in rubro, abscondit faciem suam, sicut fecit Abraham quando apparuit sibi Dominus Genes. 17. cap. in princ.; ubi viso Domino cecidit pronus in terra. Ita fecerunt Moyses, et Aaron viso Domino Num. 16. cap. juxta medium. Sic fecit iterum Abraham Gen. 18. cap. et multi alii sancti in veteri Testamento, quod om mito causâ brevitatis. Isto modo revelatum est B. Joan. in novo testamento fieri per sanctos in gloriâ aeternâ. Ubi dictâ gloriâ cum benedictione sedenti in trono, viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum (Apoc. 5. cap. in fine). Et istâ consideratione facie velatâ, sive ejus loco, capite cooperto, stamus usque post communionem. Item ex eo, ut in illo intervallo temporis possint quibus datur gratia, cum lacrymis et devotione cogitare et contemplari dominicam passionem, quae per ea, quae tunc aguntur, sig nificatur. Nam aspectus tam activus quam passivus, ut plerumque facere cessare (a), vel refrigescere fervorem

[ocr errors]

(4) Puto legendum: ut plerumque solet, facit cessare &c. ! TOMO IV.

Q

« PoprzedniaDalej »