Obrazy na stronie
PDF
ePub

go Linconiensis est canonizatus. Et si quaeritur quare non alii? dico quod ordo de talibus numquam curavit , nec ille fuit ad instantiam ordinis canonizatus, licet in hac domo cartusiae fuerit Çorrerius, sed rex Angliae et sua ecclesia hoc fecerunt. Et multae sunt rationes quare ordo numquam faceret instantiam , cùm ut praedictum est, celat miracula exemplo Christi Domini qui mandavit, utnemini dicerent &c. et ut videatur quomodo nos cura. mus, ut audivistis, gentes recipiunt de herbis nostri cimeterii pro curatione specialiter febrium , sicut frequen-, ter est probatum. Alia etiam die venit ad me unus qui. videbatur agricola, dicens mihi, Domine ubi sunt illae herbae &c. et nolui sibi ostendere, nec curavi. Item quia, magis recumbimus in aliis probationibus sanctitatis quam in miraculis, ut praedictum est , et in hoc totus labor, et studium, ut' acquiramus regnum aeternum. Et haec sum-, ma et totalis sanctitas, etiamsi non simus depicti in ecclesiis, vel tabulis ligneis. Et ideo cuidam juristae volenti infra annum novitiatus recedere ab hac domo, temptatus, quia viderat sepelire queindam monachum cum cinere, et cilicio , et sine omni pompa, apparuit angelus dicens, ci: ex hoc vis recedere , fatue ? revertere, quia omnes in hoc cimiterio sepulti, sunt in gloriâ aeternâ excepto uno converso proprietario. Item non curamus de canonizatione ecclesiasticâ ex eo quod dicunt juristae quod solemnitas processus canonizationis debet durare ad minus per quindecim annos cum in explicabilibus laboribus et expensis. Et nos per hoc nollemus vix expendere unum pomum, nec ire usque ad portam domus. Alii autem religiosi, qui ha 1 bitant et qui vivunt in mundo cum saecularibus , indigent. Canonizationibus per testimonia, ut praedictum est. Et sicut nos occultamus miracula , alii publicant, adducunt, praedicant, clamant et impringant , glossant , et exponunt. illa latissimè. Et si illi qui volunt videre oculis corporeisa vel audire miracula corporalia , vellent aliqualiter supra tectum elevare oculos mentis, adhuc majora viderent miracula, quam illuminare caecos, vel suscitare mortuos &c. Nam, ut dicit B. Gregorius super Marcum ultimo: signa data sunt credentibus in Christum quod daemonia ejiciant, linguis loquantur, super aegros manus &c. Ergo qui non: facit ista miracula, non credit in Christum? non est sic; quia miracula illa corporalia erant in abundantiâ exercen-. da per illos primos pastores pro conversione infidelium. Apud fideles autem majora: hodie fiunt, quam non est: restituere visum corporalem post modicum in terra computrescendum, et idem de similibus curationibus. Non videntur tibi longe majora miracula, hominem mortuum, et foetidum in peccatis, non solum quatriduanum , sed, per decem , viginti, triginta annos putrescentem, suscitaread vitam spiritualein per bonam doctrinam, et per bom num exemplum, per orationes et per similes actus spiri: tuales? Non videtur tibi super omnia miracula corporalia, quòd ille qui heri ardebat in divitiis et avarițiis, nec sufficiebant sibi modi vel artes ad congregandum , et forte per fas, vel per nefas, quòd hodie omnibus renunciatis, velit perpetuò vivere in paupertate: Heri elevabatur in superbiam satagens aequiparari majori, dominari aequali, affligere inferiorem, quod hodie in humilitate volens vivère) etiam pauperibus sit paratus servirez. Nam ut habetur inz collationibus patrum, cum quidam-infideles multas injurias corporales verbales cuidam monacho irrogasșent, impro.ro perantes ei quae miracula faciebat Christus ejus, ;- respon-, dit: vultis majora miracula, quam quod omnes, yestras, injurias sustinui patienter sine aliqua, indignatione? et, adhuc majora paratus sụm sustinere in nomine ipsius. He-, ri artes coquorum , et victualium varietateş non poterant

suae gulae satisfacere; hodie voluntariè, et laeto spiritu se affligit fame, sustentans naturam ruribus, et grossis cibaris, quae oculi sui heri noluissent aspicere. Heri dice. bát: non sit pratum quod non transeat luxuria nostra; qui hodie laudando, et exultando in castitate, et carnem castigando cogat servire spiritum suum puritati, et continentiae, minimas etiam cogitationes inhonestas improbans, et refrenans. Videntur ne vobis magna miracula ista, et his similia , quae per te potes cogitare? Videretur vobiş magnum miraculum creare de nihilo coelum, et terram; majora tamen' sunt -ista; quia ut ait Augustinus, majus est justificare impium, quam creare coelum , et- terram. Omnia ista invenies in ordine nostro non solum facta, sed continuè succedentia. Ei tamen vos plus velletis videre , et ad majus -reputaretis quod unus lapis per se ele.' varetur per duos palmos super terram? Et scitis quare? quia oculi carnei'vobis sunt,' qui petitis' miracula corporalia. Ego autem supplico omnipotenti D. Jesu Christo ut super his quae ego in fide; vel devotione credo, nullum miraculum corporale videam, vel audiam, quia non reputa rem me fidelem, nec Deo acceptum. Noster ergo ordo nihil aliud existimat se scire, vel sequi, nisi cum Apostolo, Chris.. tuin ; et huno crucifixum. Concludendo ergo istud, sit vobis pro summâ conclusione","et omnibus sapientibus aliquid de Deo, quod viventes ,' et finientes dies suos cum pere: severantiâ in observantiis' nostri ordinis non solum in fuo tørâ vitâ sunt sancti; sed erunt conjudices in futuro judicio cum gradu apostolico. Nam quod scriptum est: dos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim &c. non solum apostolis, sed omnibus pauperibus spiritu servantie! bus paupertatem in humilitate summâ est dictum. Ita quod non est dictum confessoribus , doctoribus, martyribus , vel virginibus; sed pauperibus , et istud sit vobis

supra omnia miracula: Consolamini ergo invicem in ver. bis istis. Ista ad vestram importunam instantiam festinan tissimè scripsi ; non credebam tantum scribere , sed non potui refrenare calamum, neque potui verbis compositis ordinare , sed grossis, et rudibus , quia occupatus ut scitis, in spiritualibus, et temporalibus non possem pro nunc vacare; sed teneatis penes vos , et respirans modicum ponam in aliâ minus malâ formâ cum allegationibus , praestante D. N. J. C. qui cum Patre, et Spiritu Sancto sit benedictus in saecula saeculorum. Amen. ..

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Ejusdem D. Bonifacii Ferrer de caeremoniis ordinis car

tusiensis , et de ejus confirmatione , et approbatione.

Vuia quaesivisti à me , tu juvenis, assignari tibi aliquas rationes de caeremoniis nostri ordinis cartusiensis, et de ejus confirmatione seu approbatione; et licet ad praesens vacare in his sit mihi difficile et molestum, urgentibus aliis arduis et inevitabilibus occupationibus praesentis nos, tri cap. gen. nunc de proximo instantibus ; tamen ut minus male potero, pro tuâ consolatione non tardabo ali. quid furtive scribere , sperans dante Domino aliquid satius captatâ opportunitate tibi explicare; et ut breviter potero de confirmatione ejusdem ordinis me expediam. Volo te scire, quòd antiquitas , et perseverantia in ob. servantiis sanctae vitae dicti nostri ordinis deberet cuilibet viro spirituali sufficere ad intuendam perfectam confirinationem tanti ordinis. Est enim antiquior omnibus aliis, excepta regula S. Benedicti, et canonicorum regularium S. Augustini: fuit enim per viginti unum annos ante ordinum cisterciensem , et ultra per centum, triginta duos annos ante praedicatores, et minores , et ceteros mendicantes. Et quod ordo viguerit, et vigeat in suis, caeremoniis, et observantiis, et quotidie devotio, et plantatio multiplex domorum increscat , vel calescat : istud sit ti; bi oculis pacificis et spiritualibus-intuenti , plena probatio confirmationis. Nam in antiquis monasteriis Aegiptiorum, et aliarum regionuin, quae fuerunt in maximâ abundantiâ, et in numero personarum innumerabili, non legitur alia confirmatio vel approbatio sedis apostolicae nisi sola sanctitas vitae in Dei servitio cum perseverantiâ virtuosâ. Et haec est confirmatio invisibilis Spiritus Sancti, et unctio ipsius quae docet omnia in 10. cap. 2. et hoc est quod dicitur actuum 5. cap.: Si opus non est ex Deo, dissoldetur. Nec etiain primitiva ecclesia circa religiones’ istas confirmationibus vel approbationibus utebatur. Sed quia à ducentis annis citra quam religiones nimium multiplicatae fuerunt , licet aliquae non multum creverunt in sanctitate , ut impleretur quod dictum est pet Isaiam: Mutiplicasti gentem , non magnificasti laetitiam : eclesia , tunc videns confusionem ex multiplicatione , et per consequens contemptum et indevotionem , reprobavit omnes religiones, mendicantium quatuor exceptis , ut in cap.

1. de relig. docetur lib. 6. Et quia ex superbia alioquorum solo habitu religiosorum multae haereses pullularunt, voluit etiam strictius ponere manum in inventione religionum. Ex hoc, à principio et praedicatores , et mi. nores., ne reputarentur occulta conventicula ; obtinues runt approbationem. De religionibus autem antiquioribus non legimus aliquam approbationem expressam sedis apos. tolicae ; sed eorum sanctam vitam ecclesia sciens, eis ut viris sanctis et approbatis communicare , et multa privilegia, et: varia concedere voluit, quae erat plena confirmatio ,et: approbatio earum. Et isto respectu non le

« PoprzedniaDalej »