Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad vesperas disputaverunt, argumentantes pro', et contra super esum carnium. Tandem fatigati, et lassi propter longam disputationem, inclinaverunt se usque ad terram, et dormierunt usque ad feriam quartam sanctam. Redeunte vero episcopo, statim direxit nuntium ad sanctos viros, ut solitus erat, significans eis de suo redditu. Et appropinquans nuntius ad. januam quae aperta remanserat, et videns ipsos dormientes juxta mensam, et carnes fumantes, scandalizatus est valdè, et cum magnâ indignatione reversus est ad episcopum, et ei retulit quae vidit. Episcopus non credens misit alium nuntium , qui reversus dixit sicut et primus. Adhuc direxit tertium nuntium. Qui reversus, dixit sicut primus et secundus nuntius. Respondens episco. pus dixit: nisi oculis propriis videro, non credam. Et statim equitavit, et ascendit in montes. Et aproximan's januae , et videns ipsos dormientés, et carnes fumantes, credidit quae dixerant, et fortiter scandalizatus est. Et ponens pedem in limine Cellae, mox B. Bruno, et socii expergefacti sunt, et reverenter salutaverunt episcopum, et devotas gratias sibi retulerunt de tantis bonis, quae eis ipse fecit, et facit &c. Dixit autem episcopus sancto Brunoni: pater, quae dies est hodie? Respondit S. Bruno: est dominica quinquagesimae. Et ait episcopus: et quare tardastis tantum ad manducandum? B. Bruno particulariter omnia sibi narravit, ut dictum est. Tunc episcopus dixit clam magistro domus, ut perpenderet diligenter, si sunt illae carnes quas in dictâ quinquagesimâ elapsâ ministravit eis ; qui diligenter intuens , et carnes integras inveniens, dixit episcopo, quod illae carnes sunt, quas ipse missit eis. Tunc dixit eis episcopus: noveritis, fratres carissimi', quod hodie est feria quarta sancta; et praecepit asportari carnes. Quas cum ipse vellet levare, versae sunt in pulverem. Quod videns episcopus, mox genua flexit ad pedes corum, et petiit

veniam ab eis de falso judicio, quod contra cos conceperat. Etiam tota familia fecit simile. Et ab illo die dicti sancti patres determinaverunt de caetero non comedere carnes, et sic factum est. Postea haec fama sanctitatis dictorum SS. patrum dispersa est per totam regionem: ita quod multi singulares, et solemnes viri Spiritu Sancto inspirati intraverunt ordinem carthusiae, et cum adjutorio praedicti episcopi aedificaverunt magnum monasteriun in loco ubi quatuor cellulae constructae fuerant. Et post modicum tempus circa suburbana montis et in circuitu quamplurima monasteria constructa sunt. Interea fama sanctitatis praedictorum SS. Patrum divulgabatur in omni loco. Et audiens summus pontifex, qui Romae tunc pracsidebat, famam sanctitatis sapientiae et scientiae S. Brunonis, cum consilio cardinaliurn fecit eum accersiri ad se. Et veniens cum duobus conversis, qui fuerunt socii ejus à principio, rogavit eum papa, ut moraretur secum ad regendam sanca tam matrem ecclesiam. Qui nesciens inter seculares habizare, modico tempore moratus est. Et suggerente Spiritu Sancto cum dictis duobus conversis perrexit Calabriam, quae tunc erat infidelis , et idolis serviens : et cum adjutorio divinae gratiae, et signis et virtutibus multis, eos ad fidem catholicam convertit. Et multi Spiritu Sancto inspirati facti sunt monachi, et manserunt cum ipso, habitantes in speluncis petrarum. Post circulum verò dierum frater sancti Brunonis comes magnus ab angelo monitus, de Alammaniâ venit Calabriam ad videndum fratrem suum B. Brunonem , et viso eo gavisus est, et fecit unum monasterium nostri ordinis , in quo B. Bruno cum monachis, quos receperat, multo tempore habitavit. Quod monasterium adhuc durat, et appellatur monasterium S. Stephani de lo Bosco, et distat à civitate Mileti per unam dietam, in quo monasterio corpus ejus requiescit, sed in

quo loco penitus ignoratur. .Ostenditur ciphus 'ejus, in quo quicumque infirmus biberit sanatur à quacumque infirmitate; quod monasterium tenent nunc monachi sancti Benedicti. Secundum miraculum tale est. 'Quidam juvenis nobilis genere, et magnus clericus, et devotus in domo Magnae carthusiae factus est monachus, qui sic laudabiliter vixit in ordine usque ad senectutem , quòd meruit habere spiritum profetiae, et infirmatus est. Quadam die , dictâ mise sâ conventuali prior visitavit ipsum : cui dixit infirmus: pater , ego arenti animo cupio comedere carnes : rogo vos ministretis mihi. Prior putans eum propter senectutem et infirmitatem non esse in suo sensu, non curavit. Post terțium verò diem venit prior ad visitandum eum : et monachus dixit sibi haec verba: vos forte putatis quod extra me loquor: gratiâ Dei in meo sensu sum: pridie vos rogavi, ut daretis mihi carnes, et non curastis : sed volo vos scire quod de hac infirmitate ego moriar, et in die judicii reddetis mihi rationem coram summò judice. Prior vero sciens eum esse sanctum, hiis auditis valdè pertimuit: et convo: cato conventu , narravit eis omnia quae dixerat infirmus; et placuit conventui ut darentur sibi carnes. Tunc prior, et conventus accesserunt ad cellam infirmi. Et dixit prior; reverende Fr., conventui placet ut edatis carnes. Quas carnes desideratis? Respondit infirmus : unius perdicis. Station prior injunxit uni juveni 'novitio nobilis generis de Gratianopoli, et discipulo dicti infirmi, ut iret ad vena. tores 'et peteret unam perdicem ex parte prioris. Novitius autem, tum propter obedientiam, tum propter charitatem magistri sui sine morâ perrexit: Et ut citiùs pergeret, et perficeret quod sibi injuctum fuerat , transivit per fluvium, et non per pontem, et tunc non perpendit, et portavit perdicein, et tradidit priori, qui portavit eam in. firmo, et dixit: ecce perdicem : quomodo vultis, ut prae

paretur? Respondit infirmus: volo eam assam, et benè lardiatam. Tunc erat quidam monachus in cartusiâ, qui steterat cum uno cardinali, et sciebat benè praeparare; quem rogavit prior, ut pro consolatione ipsius infirmi praepararet diligenter dictam avem in suâ cellâ; quod et factum est. Et vocatis priore, et conventu, prior benedi- . xit mensam. Qua benedictâ , , et perdice de veru stractâ, infirmus per fenestram suspexit in coelum, et cum lacrymis dixit : Domine Jesu Christe, qui de sinu Patris de coelis in terram descendisti, et in gloriosae virginis Mariae utero humanam carnem sumpsisti, et in patibulo sanctissimae crucis pro salute humani generis mori voluisti, exaudi me miserum peccatorem, te verum Deum et homi. nem suppliciter exorantem , quatenus si haec temptatio comedendi carnes, quam usque nunc habui, absque te est, placeat tibi Domine ut cum gratiarum actione comedam; sin autem , digneris piisime Domine qui habes imperium vitae, et mortis, huic creaturae tuae quae mei causâ occisa est, redire vitam, et vadat per viam suam, ut omnes fratres mei hìc astantes , et tibi famulantes apertè cognoscant, quòd non est tuae voluntatis ut comedant carnes etiam in infirmitate. Qui cum Patre , et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Et respondentibus dicto priore, et conventu , amen, dicta avis cum magno volatu mox recessit videntibus omnibus, et admirantibus, et gratias Deo agentibus, qui in coelo, et in terra facit mirabilia solus. Et istud secundum miraculum confirmavit primum, et primum et secundum confirmaverunt tertium, et suadaverunt animos monachorum illotum,'qui viderunt magnalia Dei; et ab illâ hora finaliter determinaverunt non gustare carnes, nec in infirmitate, nec in sanitate, et hoc per apostolicam sedem 'approbatum est, et confirmatum. Resipiscant ergo clandestina

TOMO IV.

musitatione musitatores adversus s. ordinem cartusiensem injustè musitantes, et per haec , quae hic sub compendio scripta sunt, clarè, et apertè cognoscere possunt, quod miraculosè et non sine divino nutu esus carnium cartusiensibus monachis , etiam in infirmitate est prohibitus. Explicit. Amen. Domine , cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

II.

Incipit libellus editus à reverendo patre domino Bonifacio

Ferrer, priore cartusiae , ostendens quod ad probandam sanctitatem, et puritatem ordinis cartusiensis non est necessarium quòd dictus ordo habeat sanctos canoniza. tos, vel quòd in eodem ordine fiant miracula , sicut fit in ceteris ordinibus approbatis.

Nullus debet dubitare de sanctitate et puritate ordinis sancti cartusiensis , cujus vitam Dominus noster Jesus Christus ante omne miraculum, et ante omnem praedicationem eremum quadraginta dies ,.... post baptismum suo exemplo in multis jejuniis , et vigiliis et temptationibus consecravit , ut clam attestant 'evangelia. Idem B. Joannes Baptista, Elias, Eliseus, et multi alii prophetae et sancti Idcirco ista sit brevis, et efficax responsio pro illis , qui hoc petunt, qui forte supra tectuin non confidant aliqui. Vobis autem quibus datum est nosse mysterium regni Dei et non in parabolis, latius aliquid declaro. Super quod sciendum est, quod miracula communiter fiunt ad probandam sanctitatem illius qui ea facit , quando aliquod dubium insurgere potest circa sanctitatem ejus. Vel fiunt ad vincendam , et confutandam infidelitatem alicujus , vel aliquorum. Ubi autem per scripturam sacram, vel evidentiam constat de sanctitate illius personae, rarò per illum

« PoprzedniaDalej »