Obrazy na stronie
PDF
ePub

bimetipsi in redeundo jam manu sororis dimissâ, tramitis gradum laeta providit, fuitque hoc affinibusque universis cum admiratione stupendum, necnon et cum nimiâ gratulatione colendum.

LECTIO.

In eodem igitur Albiensi pago non solum nomine verum etiam piscationis actu Ubidandus incola notus, cùm videret socios, piscatum pergens, eumdem locum causâ venerationis solemniter adire, cur semetipsos primum ac se deinde ab agendo retardarent officio, quaestu mordaci increpabat dicens: vellem, inquit, arbores hujus silvae universas adoraretis, qui omnium plateas viarum indiscretâ consideratione oratorii religione sacratis. Cumque haec et alia cordis rancore permotus, amaricatis nimium verbis profunderet (a), illico petulans os ejus in aurem sursum convertitur, atque (b) monstruosus quam dici possit à suo loco tranformatur. Sociis vero pro eo quod factum fuerat non solum stupentibus verum etiam procul ab eo fugientibus, elevans miser se prorsus inania locutum poenitet, ac quibuscumque valet latratibus, se criminis reum, bea. tum autem sanctum Vincentium sanctitate fatetur eximium: curritque jam nullo monente, atque locum toto extensus corpore pronus adorat, contumeliosum se voce confusa blasphemumque inculpans. Deinde surgens ad ecclesiam in qua sancti levitae et martyris corpus excolebatur, velociter perrexit; eamque ita celebrem singulis horis diei vel noctis, donec sanaretur frequentavit (c),, (a) Suppl. ex MS. Rip. tumeliosum et blasphemum (b) Edit. Atque ultra quàm fuisse fatetur. Deinde ad eccledici potest, monstruosum effi- siam &c. citur. Tuncque poenitens ad praedictum locum cucurrit, totoque extensus corpore se con

(c) Edit. Frequentavit.
Hac itaque luce.

[ocr errors]

quemadmodum dignum sibique necessarium esse perceperat.

[ocr errors]

LECTIO NOΝΑ.

Hac itaque mirabilium luce longe lateque diffusâ, etiam à nativitate addacti caeci illuminabantur; surdis et mutis sensus officia reddebantur, claudi curabantur, energumeni daemonibus fugatis mundabantur, necnon et aliarum infirmitatum quacumque molestiâ aggravati praesentes, absentesque sani efficiebantur. Unde paupercula quaedam ex (a) multo tempore luminum à sui vissione praeventa, dum in vehendo alieno uteretur adminiculo, à quibus sociabatur tedio desidis atque fessis in viâ deseritur. Quae se omnimodis et cui à nemine miseretur abdicata intelligens, tantum petiit candelas, suae orbitatis munuscula, à quovis illorum illuc perferri, atque ante sancti martyris altare lucernas accendi. Hoc dum illorum unus. manum extendens perficere vellet, ecce mulier candelas quas porrigebat, aspicit, atque recolecto brachio, gressuque diffuso, iter quod coeperat, plerosque ante vadens continuat. Sicque cum proficiscentibus gradiens, atque quotidie paulatim semper clarius videns, per seipsam cum

$

(a) Edit. A multo tempore luminibus privata, cùm ad S. martyrem duceretur; in medio itinere à ductoribus taedio et labore fessis derelicta, rogavit quemdam adstantium, ut saltim candelas (suae orbitatis mumuscula) ante S. martyris altare accensas offerret. Qui dum manu extentâ eas accipere vult, ab ipsa muliere videntur; recollectoque brachio, jam non ductorem nec earum latorem

[ocr errors][merged small]

gratiarum actione ad sancti levitae et martyris tumulum plaudenti animo currens pervenit. Ubi gratiâ divinae claritatis et larguâ sancti levitae et martyris intercessione post aliquantulum ampliore videndi munere donata, tali medicinae collirio cum suis hilaris remeavit.

ALIA LECTIO.

Ex simili proventu addatur huic texto consimile miraculum. Arotensi (*) namque pago, qui vulgo. Rodinigus appellatur, quidam contractus genibus cum (a) addu ceretur, eis à quibus juvabatur, pigritiae vel laboris fatigatione addictis, solus itineris medio, humano destitutus auxilio, plorans relinquitur. Sed quia Dominus de quacumque necessitatis angustiâ ad se clamantium preces misericorditer exaudire non cessat, extimplo (b) miseratur miserum, ac coelesti perfusum medicamine jacentem debilem facit erectum (c): qui proprii conaminis annisu levatus

(*) Edit. Rotenensi. Rute ni seu Rkuteni populi sunt Galliae in parte orientali Aquitaniae, ubi postea Rutenensis provincia (la Rovergue) inter Gabalos ad ortum, Arvernos ad boream, Cadurcos ad occasum, et Heleuteros ad austrum. Urbs eorum praecipua olim Segodunum, vulgò nunc Rutena, gallicè Rodez appellatur, ad Veronium fluvium. Ejus episcopus Bituricensi metropolitae subest.

(a) Edit. Cùm ad S. Vincentium adduceretur, à suis ductoribns ignavis, pigris et Inhumanis, in medio itineris

solus et plorans derelictus est. Sed quia &c.

(b) Edit. Extemplo.

(c) Edit. Erectum adeo ut magnis passibus gradiens, suos desertores mox assequeretur. Illi autem tanto miraculo attoniti, se ipsos accusare, vehementerque redarguere coeperunt, quod coelestis remedii beneficio dignum, ita pigri inclementesque deseruissent.

Consuetudo, ut meminimus, praefatae congregationis fuit, ut foeminae omnes ab ingressu monasterii arcerentur. Id circo &c.

incipit mirabili modo, non pedetentim quidein, sed gradatim post terga euntium sequi, relinquentium currere per se, ad sanctum de incolumitatis dono gavisus pertingere satagens. Cùmque venisset, attoniti qui se paulo praecesse rant, quique solo juvante absque pietatis respectu dimiserant, mirari coeperunt, et an idem esset eundem incunctanter coeperunt inquirere. Ipse verò et se idem esse contestabatur, et laudans gratulabatur non eorum adjutoriis, sed almi martyris Christi Vincentii meritis gloriossisimè se sanatum esse. Illi autem facti miraculi considerato misterio, seipsos accusare vehementerque redarguere coeperunt, cur coelestis remedii beneficio dignum ita pigri inclementesque deseruerint, nec se utique arbitrati sunt dignos, qui tantâ mercede remunerationis invenirentur accepti.

LECTIO.

Mos est, ut meminimus, ex antiquâ consuetudine praefatae congregationis foeminas omnes ab ipsius loci ingressu quiescere. Idcircò ejusdem coenobii fratres (a), ne idem sexus illuc sedule confluens, si à sancti martyris arceretur praesentiâ, scandalum repulsionis pateretur, học prudenter consilio decreverant quatenus, ut praemissum est, beati levitae et martyris corpus in supradictâ poneretur Dei genitricis basilicâ, donec venientibus satis fieret mulieribus. At vero defluxo tempore, et hujusmodi conventu per dies cessante, intulerunt illum (b), cùm

(a) Edit. Fratres prudenter providerant ut corpus B. Vincentii levitae et martyris in basilicâ Dei genitricis Mariae poneretur, ad quam liber

erat mulierum accessus. At ve-
rò successu temporis conventu
hujusmodi per dies cessante.
(b) Edit. Illud in seniorem
monasterii &c.

visum fuerit, ab officii congruentiâ maximè in senio rem monasterii ecclesiam, atque retrò altare beati Benedicti, donec ejus templum consumaretur (a) honorifice collocantes, deposuerunt. Post hac mulier ab annis plu rimis coeca (b) adveniens, ut audivit quid actum erat, lacrymosis vocibus adeo deflens ingemuit, se omnium miserrímam esse mulierem inclamitans, quae sola tanti medici diligentiâ invenitur aliena: sed inde sedato spem sibi salutis in hoc ipsum ad postremum mulier concepit, si quocumque modo, vel contumeliose rejicienda, locum quo sanctus jacebat, vel impudens attemptaret. Ducente denique se previo, ecclesiae lumini jam pedem inchoaret inferre, quidam transiens omnimoda communicatione prohibens vetuit, ne ullo modo quod nulli licebat foeminarum praesumeret. Inveniamque repulit atque retrorsum moestam abire coegit. Quae suspirans, ac ad coelum, inde fiduciam habens, occulos mentis erigens, sancti martyris sibi provenire supplex orabat solatium, sicque inter lacrymarum flumina veluti eandem coecitatem explorans, videndo recessit, atque semina plorationis cum exultatione metens, provido gressu gaudendo repedavit.

[ocr errors][merged small]

In quodam loco eidem coenobio adjacenti, qui Vulgari (c) Cella nuncupatur, hoc memorandum floruit (d) (a) Edit. Consumaretur po- lum oculos mentis erigens, sancti martyris sibi provenire supplex orabat solatium. Sicque inter lacrymarum flumina caecitatem expulit.

Suerunt.

(b) Edit. Caeca conata est usque ad locum quo sanctus, jacebat, ingredi: sed quidam obvians hanc repulit, atque retrorsum moestam abire coëgit. Quae suspirans, ac ad coe

....In quodam loco &c.
(c) Edit. Waldarii Cella. '
(d) Edit. Enituit.

« PoprzedniaDalej »