Obrazy na stronie
PDF
ePub

I.

Historia translationis S. Vincentii levitae et mart. ex Hispania ad Castrense in Galliâ monasterium: auctore Aimoino monacho ord. S. Benedicti.

EX SANCTORALI MS. ECCL. BARCINON.

Brevis admonitio.

Licet hoc opusculum in actis SS. post Jac. Brolium Pra

tensem monach. ediderit Bollandus ad diem XXII Januarii, eumque secutus Mabillonius in actis SS. ord. S. Bened. saec. IV. part. I.; illud tamen denuo cudere de crevimus, quandoquidem ex hispano codice, quod hactenus non licuit, describere potuimus; ex sanctorali nempe antiquo eccl. Barcinon. saeculo XIII, ut conjicimus, compilato; ubi per lectiones distinctum est, prout mos ecclesiastici officii requirebat. Ex quo eruitur, peculiare festum de illâ D. Vincentii translatione in hac ecclesiâ habitum; et in illâ eam opinionem à saec. XIII viguisse semper, praedicti martyris corpus in Galliam non in Lusitaniam delatum fuisse. Quamvis autem hanc Aimonii narrationem Cl. Florezius et Riscus suspectam habeant (Hisp. Sacr. t. VIII. pag. 190. seq. t. XXX. pag. 215.): id tamen in comperto est, Castri asservari S. Vincentii reliquias ; quod à pluribus retrò saeculis et miraculorum splendor, et publica scripta testantur (V. Bolland. de reliquiis S. Vinc. §. III.). Vitiatam autem inibi lectionem emendavimus saepe, saepius vero retinuimus, ut codici fidem servemus suam, qui in multis accuratior est editis, et locupletior, ut opportunè suis in locis indicabimus.

Epistola Aymoeni (a) monachi ad dompnum abbatem coeterisque sub eo fratribus.

Dignis memoriâ sanctis patribus domno abbati Vernoni, coeterisque sub eo fratribus in pago Albiensi, et monasterio (b) beati Benedicti, quod Castrum cognominatur, sub ejus regimine regulari studio Deo comilitantibus, Aymoenus (c) peccator, almi Germani parisiorum praesulis monachorum novissimus, praesentem prosperitatem, eternamque in Christo coronam. Vestrâ, ó amantissimi patres, prudenti, nec non et imitabili simplicitate compertâ, non miror, quod libuit sanctitati vestrae mihi modico tantum injungere negotium, quatinus adventum beati levitae, et martyris Christi Vincentii ad vos, ejusdemque adventus supernae admonitionis causâ, literis mandando posteris futurisque clericis (d) sciendum praeberem. In

(a) Alii codices: epistola Berno abbas undecimus, cui Aimoini monachi ad domnum hos libros inscribit Aimoinus. Bernonem abbatem, ceteros- Monasterium in ecclesiam caque sub eo fratres. Alibi legi. thedralem erectum est ab Jotur Heimonis. hanne XXII postea à saecularibus canonicis occupatum. Mabill.

(b) Hoc monasterium S. Germani à Pratis anno Domini DCXLVII Robertus, Anselinus et Daniel, tres viri pii et nobiles construxerunt in pago Albigensi, juxta fluvium Agouti sub regulâ S. Benedicti, adjuvante Faustino, strenuo ac praedivite milite, qui monachus factus ecclesiam S. Benedicti à fundamentis magno sumptu aedificavit, et post mortem Roberti secundus monasterii abbas evasit. Eidem loco praefuit anno DCCCLXX

(c) Hos libros Aimoinus scripsit ex relatione Audaldi monachi, istius translationis adjutoris, cujus ab ore quae dicuntur accipit (ex lib. I. cap. 2.). Anno 888 superstitem fuisse, demonstrat Mabillonius. Obiisse V id. Junii constat ex pervetusto Pratensi Necrologio. Diversus est is ab Aimoino, Francicae historiae scriptore, Floriacensi monacho. (d) Edit. Saeculis.

quo etiam illud competenter exigitis (a), ut grandia pau cis elucidem, seu pro vitando fastidio spatiosa brevi sermone contraham, quo omnibus legentibus hoc opus, Christo favente, probetur acceptius. Id quoque quemadmodum de miraculis ejusdem sancti itinere (b), ut penes vos multiplici numerositate exhibitis, tantum, ut ejus inventio ejusque ad vos translatio certa dinoscatur, contingam. Sed quoniam me super hoc quamvis indignum, dignanter tamen aggressi estis, fiat domini pia semper voluntas, ipsiusque sancti et egregii testis consequens pro me ac frequens apud eum oratio. Neque facit me tot, tantisque praeceptoribus digna, licet ab immerito, postulantibus inobedientem reperiri : vestra (c) quidquid pro me sanctitate divinam supplicante clementiam: ut quod meritis non praesumo, sanctarum precum sublevatus auxilio, non ego quidem, sed gratia Dei mecum perficere possim. Explicit epistola.

INCIPIT PROLOGUS (d).

Ergo quia hactenus quae circa hujus sancti levitae et martyris inventionem, seu corporis repetitionem gesta sunt, fideli stilo Christo duce digessimus: jam (e) verò quae restant ipsius translationis et gestorum in eâ miraculorum brevi, quemadmodum coepimus, tractatu sollicitè videamus. Neque enim effugari lectorem, multomagis verò ad ea, quae dicuntur invitari, oportet, qualiter etsi sermo

(a) Edit. Exigitur.

SS., et apud Mabillonium in

(b) Edit. In itinere, vel pe- actis SS. ordinis S. Benedicti, extat in principio libri II.,

nes.

(c) Edit. Vestra quoque quem in locum referendus pro me.

(d) Hic prologus in actis

est.

(e) Edit. Jam nunc.

incultus exasperat, saltim succintus demulceat. Ideoque omne hoc opus in duo etiam dividere voluimus corpora, licet quantitate exigua. Nobisque donari petimus quidquid praetereuntes (a) in hiis excessimus: quod (b) multis pauca eligentes, illa prorsus quae fide hac relatione digna inventa habuimus, eis praesentibus qui viderant attestantibus piis (c) laboribus studio ipso in loco scribere curavimus.

(d) Anno octingentesimo quinquagesimo quinto Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, regnante ortodoxo francorum principe Carolo (*); Ludovici (e), imperatoris filio, in parte quadam regnorum ipsius, in Aquitaniâ scilicet, et monasterio quod vulguari (ƒ) appellatione Conchitas (g) vocitatur, Illeberto (h) cuidam monacho visio ostensa est, quam coelitus monstratam sequentia declarabunt. Erat igitur idem vir simplex ultra juvenilem aetatem temporis agens, senex moribus, ac sanctae pacientiae studiis eruditus. Abbatum (i) etiam monasterium, quem praesertim à tempore sui sacerdotii inianter desideraverat, adeptus, talem se totius religionis praebuerat actibus, qui (k) etiam praecedentium hujus vitae patrum se. quens vestigia, multis et ipse foret in exemplum. Hic cùm se aliquando post exsolutum vigilia (1) debitum sopori dedisset, vox ei divina sic insonuit dicens: frater, vigilas?

(a) Edit. Praetereunter. (b) Edit. Qui de multis pauca legentes.

(c) Edit. Pii laboris.

(d) Edit. Incipit liber primus inventionis, sive translationis B. Vincentii, levitae et martyris, quae celebratur VI. kal. Novembris.

(*) Carolo. Calvo scilicet.

(e) Edit. Hluduwici. (f) Edit. Vulgari. (g) Edit. Conkittas. MS. Rip. Okatas.

(h) Edit HILDEBERTO, et sic deinceps.

(i) Edit. Habitum etiam monasterium.

(k) Edit. Ut etiam.
(1) Edit. Vigiliarum,

cui respondit (a): Domine quid me vis (b)? Surge, inquit, vade et egredere Valentiam Hispaniarum; ac perquire extra muros ejusdem civitatis locum sepulturae Vincentii levitae et martyris, cujus corpus ecclesia quae desuper fuit, à paganis ob malignorum civium et circum habitantium pravam conversationem destructa, ibi absque ullo religionis honore nullo (c) excepta matre tellure obstante tegmine ymbre madescit aereo. Nam dignum est, scito, Dominique voluntas, ut dein (d) gloriosus Dei amicus inde diligenter effosus, ad locum transferatur pacis, cultusque legitimi. Quibus edictis (e) mox à conspectu videntis illa coelestis species hujusmodi (ƒ) narrantis unà cum voce subducitur. Qui sopore depulso, et quod viderat vigilanti animo replicans, ad Dei rogandam pronus consurgit clementiam: quatinus per eum cunctorum opifex, quod ostenderat, dignaretur explere.

LECTIO SECUNDA.

Erat (g) alius in eodem monasterio religiosus satis monachus atque sacerdos et conversus (*), Audaldus nomi. ne, spetiali ei familiaritate connexus, aetate ac vitae moribus pene consimilis, cujus ab ore (**), quae dicuntur, et

(a) Edit. Respondenti. (b) Edit. Quid me vis facere? Surgens, inquit, vade et aggredere &c.

(c) Edit. Nullo obstante tegmine, imbre medescit aethe

reo.

(d) Edit. Idem gloriosus. (e) Edit. Dictis.

(g) Edit. Erat sane alius in eodem monasterio monachus religiosus, aeque sacerdos.

(*) Conversi dicebantur olim apud monachos, qui ex saeculari vitâ ad monasticam convertebantur in adultâ aetate. Mabill

(**) Hinc aetatem Aimoini

(f) Edit. Hujusmodi visio- licet agnoscere: uti et ex pro

nem narrantis.

log. lib. 2.

« PoprzedniaDalej »