Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]

Reo. Ang 23,1871.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

PROLEGOMENA.

CAPUT I.

OPERIS EDENDI DIGNITAS ET SUBSIDIA.

Novum corpus operum IOANNIS CALVINI, viri immortalis memoriae, idque tanto nomine dignum edituri,

initium facere constituimus ab INSTITUTIONE RELIGIONIS CHRISTIANAE. Quae etsi pro temporum ratione inter autoris scripta primum locum non obtinet, tamen paucissima sunt vel hoc nomine ei praeferenda, quod vero pro fama qua gaudet ei anteponatur, nullum. Saepe quidem alias accidit ut liber aliquis initio magno hominum applausu exceptus postea oblivioni traderetur a recentioris aevi sive acriore iudicio sive incuriosa negligentia; saepe quoque, ut qui initio parum animos moverat et fere oculos fugerat, iam procedente tempore ex tenebris emergeret maioribusque indies laudibus celebraretur. Huius vero operis, inde a suis cunis ingenti plurimorum cupiditate arrepti, et ipsis adversariis tam studio quam invidia cogniti, eadem mansit gloria, per tria iam saccula intacta minimeque imminuta aut pallescens, quantumvis subinde scholae theologicae in tractanda doctrina christiana profecerint et usque proficiant. Si nostri saeculi mos esset, qui olim fuit, in fronte voluminum elogia scriptorum ex variis autoribus congerere, amplam sane laudium messem tibi hic offerre possemus, et facilius otium aut charta nos deficeret quam materia.') Sed ipsi potius libro id tribuamus ut sese tibi commendet, cuius ipsa haec nova editio, plurimorum et clarissimorum virorum desiderio provocata, aperte demonstrat quanto studio vel multo ditiore doctrinae copia instructa aetas illas theologiae protestantium theoreticae primitias amplectatur.

Origines libri quod attinet, minus bene quam expediret edocti sumus. Ubi enim locorum autor eius conscribendi consilium ceperit, consilioque exsequendo manum admoverit, probabiliter nunquam ad liquidum perducetur. Basileae vero anno 1535 absolutum fuisse certissimum est. Sed hanc quaestionem, cum aliis quibusdam aeque dubiis arctiore nexu cohaerentem, infra singulari disputatione accuratius tractabimus.

Scripserunt et alii plures viri docti, tam nostrae quam superioris aetatis de clarissimo hoc Calvini opere, non solum theologi famam asserturi quae iam nullo vindice eget, sed etiam historiam ipsius libri literariam illustrare conati, quae et nostra est provincia. Ex quibus nonnullos eosque potiores passim in

1) Quod in fronte nonnullarum veterum editionum legitur elogium a Io. Sturmio Argentoratensi conscriptum infra suo loco exhibebimus. Panli Thurii distichon multis passim exemplaribus possessorum et lectorum manu praefixum invenitur.

« PoprzedniaDalej »