Obrazy na stronie
PDF
ePub

unum solum prodigum, quia avari sunt infiniti, et prodigi rari, et sunt magis clari. Dicit ergo : e Virgilio rendè lui il cenno ch' a ciò si conface; quia pari reverentia inclinavit caput illi, et resalutavit (o) illum. Unde dicit : poi cominciò, supple, dicere: la verace corte, scilicet divina, in qua non regnat invidia, non valet adulatio, che me rilega, idest, confinat, nell'eterno esilio, scilicet, in limbo inferni, ubi sum exul æternaliter a curia illius regis, li ponga in pace, quam nuntiasti nobis, nel bealo concilio, idest, in concistorio beatorum. Et sic vide, quomodo Virgilius captat benevolentiam optando illi illud bonum quod pro se numquam sperat. — Come! Hic poeta ponit petitionem quam fecit Statius ex admiratione, dicens: diss' egli, scilicet, Statius (2): Come! idest, quomodo est istud factum mirabile, se voi siete ombre che Dio su non degni, idest, quas Deus non faciat dignas ascensione superna, sicut tu dicis quod relegaris in inferis, chi v'ha tanto scorte, jam per tot gradus, per la sua scala, idest, per montem purgatorii qui ducit ad cælum ? Et facit unam parenthesim, dicens: (e parte andavam forte), idest, et interim ibamus velociter, nec tardabamus illis loquentibus, ita quod hic parte non denotat portionem, nec est nomen, imo adverbium, et tantum valet quantum in isto medio, et est vulgare florentinum. Et subdit responsionem Virgilii ad Statium dicens: e 'l dollor mio, scilicet, Virgilius dixit : se lu riguardi i segni, scilicet, P nigra (3), che questi porla, scilicet, iste poeta novus gerit in fronte, e che l' angel profila, idest, quæ signa angelus describit cum ense unicuique intranti purgatorium, quorum quatuor jam delevit, et tria adhuc restant delenda, ben vedrai che convien ch' e' regni coi buoni, idest, quod sit de numero salvandorum, licet ego sim dam

(") 117, salutavit.

(°) 117, ille Statius.

( 117 e E. pars nigra.

natus. — Ma. Hic Virgilius assignat causam, quare ex inferno venerit ad purgatorium; et sic respondet quæstioni tacitæ. Poterat enim Statius dicere: quomodo ergo vel quare venisti cum salvando? respondet Virgilius quia Dantes adhuc vivus per se non (") poterat ascendere. Dicit ergo: Ma l'anima sua, idest, istius Dantis, qui (9) dedit se isti speculationi, ch' è mia e tua sorocchia, idest soror, quia sumus tres fratres amantissimi et tres poetæ maximi ab uno patre Deo, non potea venir sola, quia sociata erat a carne; et reddit causam: però ch' al modo nostro non adocchia, idest, quia anima coniuncta corpori non videt acute, nec speculatur sicut separata. Et tangit (3) quare iste vivit sub verbis occultis. Ad quod est notandum, quod poetæ fingunt tria fata, quorum officia figurant sub specie trium mulierum, quarum una portat colum, secunda trahit filum, tertia vero truncat filatum. Prima vocatur Clotho quæ interpretatur productio de non esse ad esse; et per hanc dant (6) intelligi nativitatem hominis. Secunda vocatur Lachesis, quæ interpretatur sors; et significat cursum humanæ vitæ quæ sub sorte laborat. Tertia vero vocatur Atropos quæ est deductio ab esse ad non esse, et interpretatur sine conversione, quia a morte ad vitam est impossibile (6) fieri regressum. Dicit ergo: perchè colei, scilicet, Lachesis, che e notle fila, quia paulatim dum ☺) non sentimus subtrahitur semper aliquid vitæ nostræ; unde vivendo morimur , et stando (8) currimus, non gli avea tratta ancora la conocchia, idest, stuppam, quasi dicat : nondum consumpserat calidum naturale et humidum radicale, che Cloto impone a ciascuno e compila; quia a principio datus est homini terminus vivendi. Hoc autem totum non vult aliud dicere nisi quod iste adhuc vivus non poterat solus huc ascendere ("), quia more nostro non poterat contemplari. Et concludit: onď io fui tratto fuor de l'ampia gola d' inferno, idest, de limbo, qui est primus magnus circulus in introitu inferni, per mostrarli, scilicet, pænas damnatorum; e mostrerolli oltre, scilicet, pænas purgatorum, quanto 'l potrà menar mia scuola, idest, mea doctrina. Bene dicit, quia ratio naturalis per scientiam humanam cognoscit, quod vitiis debentur supplicia; et omnis lex hoc jubet et omnis philosophia hoc (2) sentit.

(") 117, non poterat huc accedere.

117, tangit causam quare. ) S. impossibile regressum. ( S. semper morimur.

(*) E, quæ dedit se huic speculationi.
(") 117, dat intelligi.
(O) E. dum nunc stetimus subtrahitur.
(8) E. et stando attrahimur, non gli.

Ma dimmi. Ista est secunda pars principalis, in qua Virgilius quærit a Statio de causa terræmotus et cantus facti. Dicit ergo: Ma dimmi se tu sai, verisimiliter enim debes scire cum steteris hic per tot secula annorum, perchè 'l monte diè dianzi tai crolli, idest, quare mons dedit paulo ante tam terribiles motus et agitatus, e perchè tutti ad una, et quare omnes spiritus simul, parver gridar, scilicet, gloria in excelsis Deo etc., infino a' suoi piè molli? idest, usque ad radices montis, ubi sunt junci et limus mollis, ut patuit primo capitulo huius libri. Et subdit poeta, quod ex sola petitione Virgilii satis quietatus est animus eius, quia, scilicet, concepit spem certam sciendi quod optabat. Unde dicit: si mi diè dimandando, ille Virgilius de prædictis; per la cuna del mio disio, idest, cunabulum desiderii, quia expectabam velut puer in cunabulo expectat lac a nutrice cum acuto appetitu, che la mia sete, idest, desiderium sciendi, si fece men digiuna, idest, appetens, pur con la speranza, ante responsionem. Quei. Hic poeta ponit responsionem Statii qui exorditur (3) parum a longe; et dicit, quod

(") 117, accedere.

() s. hoc scribit.

(8) E. exorditur a longe.

nulla ratione naturali potest fieri terræmotus vel alia alteratio in monte illo, sed ratio divina est causa talis motus. Dicit ergo: quei, scilicet, Statius, cominciò, supple, dicere in generali: cosa non è, aliquid non est, che senta la religione della montagna; religio est idem erga Deum quod reverentia apud parentes vel maiores, senza ordine, quo nihil est pulcrius in rerum natura, o che sia fuor d' usanza; quia consuetudo est altera natura, quasi dicat : nihil fit hic fortuitum vel casuale, sed tamen quod fit non fit ratione naturali, sicut in mundo vestro. Unde dicit: libero è qui da ogni alterazione, quæ fit in terris vel montibus vestris; sed bene, esserci puole di quel che il ciel riceve da se in se, quasi dicat : non per viam naturæ, e non d altro, cagione ; quia non eo modo quo cælum attrahit a terra et aqua. Unde nota quod sol suo calore attrahit vapores, fumos et humores quos condensat in nubes, et sic condensatos resolvit nunc in pluvias, nunc in rores, nunc in nives, nunc in pruinas, et sic de aliis. - Perche. Hic Statius breviter colligit generales impressiones, quæ naturaliter (“) fiunt in aere, quarum nulla fit ab introitu purgatorii supra. Et ad intelligendam literam est (2) primo notandum quod sol ab inferioribus elementis elevat vaporem () ad locum frigidum, ubi inspissatur (*) in nubem; et frigidum loci incipit (6) expellere calidum, et si expellit subito fit pruina, quæ est dura; si non subito fit nix quæ est mollis de facili compressibilis. Materia enim humidarum impressionum est una, licet differenter; materia enim pluviæ

; est nubes frigida; materia nivis est nubes calida; materia roris est vapor temperatus et subtilis; materia grandinis est nubes calidissima, a qua totum simul egreditur

(") 117 e E. notabiliter.
© E. vapores.
(5) E. cupit expellere.

(4) E. est sciendum primo quod.
(0) E. inspissantur.

frigidum, sed a nube nivis egreditur paulatim; vapor etiam nivis, multum habet de terrestri admixto; unde aqua nivis non est pura, imo perniciosa, sed fecundat multum terras. Dicit ergo Statius : vere hic nulla est alteratio, perchè non pioggia, non grando, non neve, non rogiada, non brina cade più su che la scaletla breve, de tre gradi, quæ ducit ad portam purgatorii, ut infra dicit. Et hic nota quod sicut aliqui volunt, vapores qui elevantur a sole, ex quibus pluvia, nix, grando, et omnis aerea impressio generatur, ad plus tendunt in altum per octo milliaria, et ab inde supra non fit generatio aliqua. Et tangit materiam dictarum impressionum, dicens: nuvole spesse non paion, idest, non apparent nobis, rade, corruscare, quia ignis (TM) fulguris fit inclusus in humido aqueo. Et tangit subtilius aliam impressionem, dicens: figlia di Taumante, idest, Iris, quæ vocatur arcus pluvialis. Ad quod nota quod Iris est nubes soli opposita, radiis (2) solis multipliciter informata. Poetæ autem fingunt Iridem fuisse filiam Thaumantis; nam Thaumas græce, latine interpretatur mirabilis; et sine dubio res mirabilis est, et mirabilis (3) apparet oculis nostris ; et dicit : che di , idest, quæ Iris in mundo vestro, cangia sovente contrade, idest, mutat sæpe regiones. Hoc ideo dicit, quia si Iris apparet in mane, videtur ab occidente, si in vesperis in oriente. — Secco. Hic Statius

. tangit rationem naturalem venti et terræmotus: nam ventus est vapor siccus et subtilis elevatus a sole; et terræmotus fit quando ventus intrat viscera terræ et incarceratus non potest exire: ideo violenter commovet terram et() tremere facit. Dicit ergo: Secco vapor non sorge più avante, idest, magis sursum, ch'al sommo de tre gradi, illius brevis scalæ, ch' io parlai, supra capi

(") E. ignis fit inclusus. (*) E, mirabilior.

(*) E. et radiis solaribus.
(*j E. et facit eam tremere. Dicit.

« PoprzedniaDalej »