Obrazy na stronie
PDF
ePub

pium mundi; et pulcre appellat creationem mundi diem, idest claritatem, destructionem vero noctem, idest obscuritatem. Et assignat rationem sui dicti, dicens: che, idest, quia, più largo fu Dio a dar se slesso, uniendo divinitatem humanitati, in far l'uom sufficiente a rilevarsi, qui per se solum non poterat resurgere, che s'egli avesse sol da se dimesso, idest, quam si solus Deus non factus homo remisisset peccatum de plenitudine potestatis. Ideo dicit: e tutti gli altri modi erano scarsi, idest, defectivi ad redemptionem (') hominis, alla giustizia, scilicet, divinæ, se'l Figliuol di Dio non fosse umiliato ad incarnarsi. Et bene dicit; nam in incarnatione apparuit potentia Patris, sapientia Filii, benevolentia Spiritus sancti. Nam peccato solum debetur pœna secundum justitiam; et dimittere peccatum liberaliter sine pœna erat contra justitiam Dei, qui est summe justus, et non dimittere erat contra misericordiam eius qui est summe misericors.

Or, per empierti. Ista est tertia pars generalis in qua Beatrix declarat tertium dubium, quod oritur ex uno dicto superius posito in solutione secundi: quia enim dictum est supra quod omnia creata a Deo sunt æterna et incorruptibilia, declarat quomodo istud dictum habeat veritatem. Et volo te scire quod non erat opus ista declaratione hic, quia litera illa est satis clara per id quod dicitur sine medio; tamen autor facit istam declarationem, quia utimur vocabulo creationis multum large, appellando creata a Deo quæcumque fiunt per generationem vel corruptionem. Ad quod est notandum quod Deus aliqua operatur natura mediante, idest, secundum communem cursum naturæ; et talis operatio non distinguitur ab operatione naturæ, quia in hoc Deus et natura simul operantur. Alio modo Deus operatur aliqua

(') E. reparationem.

immediate et supernaturaliter, sicut quotidie creat animas rationales vel revelat aliqua secreta. Ad literam ergo Beatrix proponit (') istam materiam, dicens: Or ritorno a dichiarare in alcun loco, scilicet, unum dictum positum supra, perchè tu veggi lì così com' io, idest, ut intelligas clare, sicut ego intelligo proprie et stricte, per empierti bene ogni disio, scilicet, removendo omnia dubia orientia unum ex altero. Et ecce dubium: tu dici, idest, potes dicere et obiicere mihi: Io veggio il foco, l'acqua, l'aere, la terra, quatuor elementa, e tulle lor misture, idest, omnia mixta quæ componuntur ex ipsis elementis, venire a corruzione e durar poco, sicut clare videmus in elementalis: elementa etiam inter se continuo transmutantur de uno in aliud, quia continuo ex terra fit aqua, ex aqua aer, ex aere ignis; e queste cose pur fur creature, idest, res creatæ a Deo, perchè, se ciò che ho dello, quia tu non potes mentiri, è stato vero, si pro quia, quia verum est, esser dovrian secure da corruzione. Gli angeli. Nunc Beatrix facit promissam declarationem, dicens: O frate, scilicet, reverende, gli angeli e'l paese sincero, scilicet cœlum, corpus simplex et purum, nel qual tu se', hic mecum cum mente, si posson dir creati, scilicet proprie, in loro essere intero, idest, perfecto, si come sono, sine corruptione vel fine, quia sunt immediate (2) a Deo sine opera naturæ, et ita animæ rationales, sicut postea statim dicet; ma gli elementi che tu hai nomali, idest, nunc nominasti, quia de illis dubitabas, e quelle cose che di lor si fanno, idest, corpora quæ componuntur ex illis, sono informati da creata virtù, scilicet cæli, cuius motu illa virtus informativa inducit in materiam præexistentem varias formas et diversas figuras, quæ dant illud esse singulare rebus per quod una

(1) E. primo proponit.

(2) E. immediate creati a Deo.

est distincta ab alia; unde dicit: creata fu la materia ch'egli hanno, scilicet, materia præiacens, vel materia prima quæ dicitur yle ('), creata fu la virtù informante, quæ dedit formam eis, in queste stelle che 'ntorno a lor vanno, quia spheræ cœlestes volvuntur circa spheras elementares. — L'anima. Hic Beatrix ostendit idem in animabus quod jam ostendit in corporibus: et vult sententialiter dicere quod sicut in corporibus aliqua sunt mediante cœlo, sicut elementa et elementata, aliqua vero immediate a Deo, sicut ipsi cœli; ita aliquæ animæ subiacent motui coeli, ideo habent finem et corruptionem; quædam vero non subiacent motui cœli, ideo sunt immortales. Dicit ergo: Lo raggio e'l moto delle luci sante, idest, influential et virtus stellarum, tira, idest, elicit, l'anima d'ogni bruto, idest, omnem animam sensitivam, e delle piante, idest, omnem animam vegetativam, di complession potenziata, quia talis anima educitur de potentia materiæ, idest (2) simul cum corpore oritur, simul moritur. Non sic est de anima rationali, quia (3) venit ab extra, scilicet a Deo, et est res divina. Unde dicit: ma la somma beninanza, idest, benevolentia et benignitas Dei, spira nostra vita, idest animam humanam creando infundit et infundendo creat, senza mezzo, sine operatione cœli, e la innamora di sè, quia naturalis amor est ad Deum, sì che poi sempre la disira, quia numquam quietatur amor et desiderium hominis nisi in fine redeat ad ipsum principium. Et hic nota quod cum Deus summe bonus et perfecte beatus æternaliter fuerit, voluit facere alios participes beatitudinis (*); et quia eius beatitudo non potest (5) participari nisi per intellectum, et quanto magis intelligitur, tanto magis habetur, ideo fecit rationalem creaturam ut intelligeret, intelligendo amaret, amando pos

(') E. ilia.

(*) E. suæ beatitudinis.

(2) E. ideo simul. (3) E. e 4, quæ venit.
(") E. potuit.

sideret, possidendo frueretur; et eam hoc modo distinxit ut pars in sui puritate permaneret, scilicet angeli; pars corpori jungeretur, scilicet anima. Ideo animæ associatæ sunt corporibus, ut in eis famularentur Deo (1).· E quinci. Hic ultimo Beatrix ex dictis docet arguere resurrectionem humanorum corporum. Ad quod est primo notandum quod naturalis appetitus non patitur quod anima sit plene beata, nisi restituatur ei corpus: ad quod resumendum habet naturaliter inclinationem insertam, quia omnis res vel bene vel male merendo laborans debet præmio gaudere, vel pœna damnari: et si alia caro vel alius spiritus assumeretur, alius esset homo qui non prius meruerat. Dicit ergo: E quinci, idest, ex argumentis superius factis, puoi argomentar ancora, tu theologe, vostra resurrezion, resurrectio est animæ et corporis morte separatorum iterata coniunctio. Et docet modum arguendi, dicens: se tu ripensi, idest, iterum volvis in animo id quod jam dixit de creatione primi hominis; come l'umana carne fessi allora, idest, facta est perfecta a Deo sine medio coeli, che li primi parenti intrambi fensi. Vult dicere: resurrectio arguitur esse possibilis ex hoc, quia corpora suscitata bonorum fient qualia fuerunt in primis parentibus, quæ facta fuerunt immediate a Deo sine operatione cœli, et non per viam naturæ generatæ. Consonum ergo videtur quod anima post mortem utatur organo et instrumento in gloria et pœna, quo in vita usa est in bono et malo.

(') E. e 4, Deo, et verum et summum bonum promererentur. — E quinci.

479

CANTUS OCTAVUS, in quo ponitur ascensus in speram Veneris, in qua multa narrans introducitur Carolus rex.

SOLEA

COLEA creder lo mondo in suo periclo. Postquam in superioribus Dantes dedit nobis doctrinam de secunda specie animarum beatificatarum (') sub Mercurio, nunc consequenter intendit dare doctrinam de tertia specie animarum beatificatarum (2) sub Venere. Et præsens capitulum VIII potest dividi in tres partes generales. In prima quarum poetice describit suum ascensum ad speram Veneris et animas apparentes ibi. In secunda introducit singulariter unam animam illustrem modernam, quæ manifestat se et suos, ibi: Indi si fece. In tertia movet unam quæstionem, quam curiose pertractat, ibi: Perocch' io. Ad primum dico quod autor describit suum ascensum ad tertiam speram, et turbam animarum apparentium ibi; sed primo præmittit exordiens errorem gentilium antiquorum, qui coluerunt olim cum magna veneratione mulierem summam (3) peccatricem pro dea, sicut et Jovem magnum (*) adulterum pro summo deo. Ad quod est sciendum quod Venus fuit fœmina cypriana pulcerrima forma, ardens luxuria; unde dicitur nupsisse Vulcano deo ignis, idest carnalis concupiscentiæ, nata ex Jove et Dione, quæ propter mirabilem pulcritudinem et libidinem dicta est Venus mater amoris, pulcerrima et culta pro dea; unde apud Paphos habuit templum et aram primo: qui error natus apud cyprianos pronos in libidinem, cito transivit ad græcos et romanos, nedum ad barbaros. Venus tandem sic honorata, non contenta pri

(') E. beatificarum.

(*) E. e S. summe peccatricem.

(*) E. beatificarum.
(*) E. permagnum.

« PoprzedniaDalej »