Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctrinam. Danieli autem præcipue dedit sapientiam et intelligentiam omnium visionum et somniorum, ut habebis (') plene Paradisi IIII capitulo. Dicit ergo bene: e Daniello, propheta magnus, dispregiò cibo, regalis mensæ; et acquistò savere, idest, sapientiam magnam qua vicit omnes sapientes et magos orientis. - Lo secol. Hic poeta adducit aliud exemplum generale gentis unius ætatis, quam dicunt fuisse regnante Saturno rege Cretensi; in qua (2) homines vixerunt innocenter et sobrie, sine bello, sine cibo, et potu artificialiter præparato. Dicit ergo: Lo secol primo quanto oro fu bello; tempore Saturni, nam illa ætas (3) vocata est aurea propter puritatem et perfectionem, et tale seculum fuit sine gula vel ebrietate; unde dicit: fe savorose con fame le ghiande, quia fames debet excitare gustum non sapores; et similiter fecit, ogni ruscello, idest, rivulum aquæ puræ, nèttare, idest, videri dulcem et sapidum more neclaris. Nectar enim (*), idest, mulsum, scilicet, poculum factum ex vino et aromalibus, con sete, quia non comedebant, non bibebant nisi famescentes et sitientes hora tarda; ideo bene dicit. Seneca quod ætas aurea sub Saturno fuit contenta modico et simplici victu non longo labore quæsito, sicut glandibus et aqua. Et hic nota quod appellatione glandis omnes fructus continentur, ut dicit lex civilis. De ista ætate dicetur plenius infra capitulo XXVIII. — Mèle. Hic ultimo poeta adducit aliud exemplum rigidæ sobrietatis de se clarum. Nam gloriosissimus (5) Joannes melle et locusta legitur educatus in sylvis. Dicit ergo bene: Mèle, liquor dulcis fructus apum sobriarum; vel, secundum alios mele, idest, mala sylvestria, e locuste; locustæ, secundum Chrysostomum fugaces figurant nos, qui quasi

(') E. habetur.

() 117, prima ælas.

(3) E. in qua ætate homines.

(*) E. enim idem est quod mulsum. (3) E. gloriosus Joannes Baptista melle et locustis dicitur educatus.

quibusdam corporum saltibus efferebamur, voluntate vagi, operibus inutiles, verbis queruli, sede peregrini, nunc autem sumus sanctorum alimonia; furon le vivande che nudriro il Batista nel deserto, scilicet, Joannem, qui in septimo anno ivit ad desertum; perch' egli è glorioso e tanto grande quanto per l' evangelio n' è aperto; ubi dicitur: inter natos mulierum (1) etc. Sed quid oportet adducere exemplum Joannis qui (2) sanctificatus fuit in utero matris, cum legamus gloriosissimos (3) duces bellorum pro terrena gloria fuisse sobrietatis amicos, sicut Julium Cæsarem, Hannibalem, Pyrrhum etc.?

(1) 117 e E. mulierum non surrexit maior Joanne Baptista etc.
(1) E. qui justissimus fuit et in utero matris sanctissimus, cum.
() E. gloriosos.

47

CANTUS VIGESIMUS TERTIUS, in quo tractat sicut invenerunt spiritus vitii gulæ qui valde erant macri, et de modo pænæ ipsorum, sub titulo Forensis consanguinei Dantis, qui multa prædixit contra dominas Florentiæ, et de multis aliis.

MENTRE che gli occhi per la fronda verde. Postquam

in superiori capitulo circa finem poeta noster tractavit et determinavit de pœna et purgatione gulosorum in generali, nunc consequenter agit et tractat de eadem materia magis in speciali. Et præsens capitulum XXIII potest dividi in quatuor partes generales ad minus. In prima quarum describit formam gulosorum multum curiose. In secunda introducit unum spiritum singularem modernum notatum vitio gulæ, qui sibi declarat pœnam quæ obscure posita est in præcedenti capitulo, ibi: Già era in ammirar. In tertia poeta movet unam quæstionem dicto spiritui, ibi: Et io a lui. In quarta et ultima manifestat se et suos duces dicto spiritui, ibi: Deh, frate. Ad primum veniens dico quod poeta declarat formam pœnæ gulosorum; et primo præmittit suam dispositionem supra (1) arborem superius descriptam per comparationem claram, dicens: Mentre, idest, interim, ch'io ficcava gli occhi, intellectuales, per la fronda verde, idest, illius arboris a simili, sì come far suole chi dietro all' uccellin sua vita perde; et est comparatio propria: sicut enim homo interdum fixe respicit intra ramos arboris ut videat aviculam ibi latentem, et sæpe perdit tempus inutiliter, quia non potest illam capere, ita recte poeta nunc respiciebat attente per frondes illius arboris, ut videret

(1) E. e 117, circa arborem.

quis loquebatur ibi, sed frustra, quia non poterat illum cognoscere; ideo bene Virgilius revocavit eum dicens: lo più che padre, idest, Virgilius præceptor ('), informator animi mei magis colendus quam pater, mi dicea: figliuole, idest, o fili mi, veni oggi mai, quia non est amplius standum hic; et ecce causam utilem et necessariam, che'l tempo che n'è posto, de quo modicum restat nobis, più utilmente compartir si vuole, quia multa restant videnda, quæ ambulando poterimus contemplari. Io. Hic poeta ostendit qualiter monitus a Virgilio recessit ab arbore et accessit ad spiritus, qui purgabantur ibi. Dicit ergo statim: Io volsi il viso, scilicet, mentalem, e'l passo, idest, processum ad aliud pertractandum, non men tosto, quasi dicat: removi pariter oculum et pedem ab arbore, appresso i savi, scilicet, Virgilium et Statium poetas, che parlavan sie, idest, tam dulciter et delectabiliter, che mi facean landar costo di nullo; quasi dicat, quod nullum laborem sentiebam in eundo; et merito, quia in vita populus romanus currebat certatim ad audiendum alterutrum istorum poetarum; imo hodie videmus multos avide concurrere ad audiendum libros istorum si sit aliquis bene legens et intelligens. Et tangit quomodo appropinquavit (2) ad spiritus, quia audivit voces ; unde dicit: et ecco s'udie, idest, auditum fuit, pianger e cantar, quia illi de purgatorio plorando cantant, et cantando plorant propter spem et pœnam; et ecce quid dicebant: Labia mea, Domine, idest, illud dictum propheticum quod ad omnes laudes divinas decantatur, scilicet, Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam. Quæ oratio optime competit gulosis istis, quasi dicant: Labia et os quæ exercui multum et sæpe ad manducandum et bibendum, nunc, o Deus, aperi ad laudan

(') S. e E. præceptor meus et informator.

(2) S. e E. appropinquaverit.

dum et glorificandum nomen tuum cum tanto studio et maiori. Et dicit: per modo tal, idest, cum tanta affectione et efficacia, che parturie diletto e doglia, delectationem ex devoto cantu, dolorem ex compassione amaræ pœnæ; quia affecti extrema fame et siti, vix poterant labia movere, aut verba (') formare. Et subdit petitionem suam, dicens cum brevi responsione Virgilii circa dictos spiritus, dicens: comincia' io, supple, dicere: o dolce padre, scilicet, Virgili, ch'è quel ch'i' odo? et elli, scilicet, Virgilius respondit: Ombre, supple sunt, che vanno forse solvendo il nodo di lor dover, idest, debitum peccati, pro cuius culpa sunt hic carcerati et macerati fame et siti. -Si come. Hic poeta describit formam venientium animarum per unam comparationem claram, dicens: Turba, idest, una multitudo, d'anime, scilicet, gulosorum, qui sunt infiniti et multi salvantur, tacita e divota, idest, tacite et devote tendens ad purgationem, mota più tosto, idest, quæ movebatur celerius quam nos, quia non erat homo cum carne in eorum societate, sicut in nostra, venendo diretro a noi e trapassando, scilicet, cito ante nos, ci ammirava così, sì come i peregrin pensosi fanno, scilicet, admirantur, giugnendo per cammin gente non nota, idest, aliam gentem peregrinam non notam eis. Et hic nota quantum hæc comparatio est applicabilis proposito autoris: sicut enim peregrinantes vadunt per viam ad indulgentiam peccatorum suorum cum devotione et tacita oratione; ita nunc isti spiritus tendentes ad purgationem et sicut invenientes alios peregrinos ignotos retrospiciunt sibi a tergo, et nihil dicunt; ita nunc isti invenientes Virgilium, Statium, et Dantem non cognitos sibi, reflectunt se, et non retardant suum iter, ne perdant tempus et nihil dicunt. Et subdit habitum dictarum (2)

(') 117, verbum formare.

(2) 117, istarum animarum.

« PoprzedniaDalej »