Obrazy na stronie
PDF
ePub

si vela ai mortali, idest, hominibus, con gli altrui raggi, scilicet, solis: hoc dicit, quia Mercurius semper concurrit cum sole, unde ipsum videre non possumus; ideo est valde occultus, numquam enim recedit a sole nisi per paucos gradus. Et hic nota bene, bone lector, quod merito sapientia figuratur per Phoebum, quæ semper bona est sicut sol est optimus planeta; * eloquentia vero figuratur per Mercurium qui est planeta* (') medius, et ita eloquentia nunc bona nunc pessima. Est enim sermo sicut gladius utilis in manu judicis, inutilis in manu prædonis; sermo enim in ore sapientis est sicut thesaurus desiderabilis, et tamen in protervo garrulo damnosum, nequitiæ instrumentum. Sicut ergo Mercurius semper sociat solem, vel parum recedit ab eo, ita eloquentia sapientiam. Iste ergo Justinianus justissimus imperator in dextra manu tenuit (2) librum sapientiæ, in quo tradit civilem sapientiam, quæ est res sanctissima; in sinistra vero gladium eloquentiæ. Est enim rhetorica pars civilis scientiæ, ut testatur Aristoteles et Tullius; vel quia arma tractavit quæ debent esse juncta cum legibus in romano principe. Unde bene Tullius: nihil aliud est eloquentia, nisi copiose loquens sapientia, de cuius mirabili virtute et potentia multa dicta sunt in Inferni cantica. - Questo. Hic ultimo autor apparat Justinianum ad loquendum, comparans ipsum soli; et continuans dicta dicendis, dicit: Questo diss' io diritto alla lumiera, idest, luminoso spiritui, che pria m'avea parlato, offerens se, onde ella fessi lucente più assai di quel ch' ell' era, quia si erat primo luminosa facta est luminosior volens narrare inclita gesta sua, et multorum illustrium romanorum a simili, sì come il sol che si cela egli stessi, oculis hominum, per troppa luce, propria, come 'l caldo ha rose, idest, consumpsit, le tempe

(1) Le parole fra i due asterischi son supplite dai Codici 4 e Estense.
(3) E. detinuit.

ranze de vapori spessi. Hoc dicit, quia sol primo remittebat et temperabat splendorem eius, ita quod oculus poterat aliqualiter respicere ipsum, sicut ipse autor de se scribit, quando primo vidit Beatricem; per più letizia sì mi si nascose la figura santa, scilicet, Justiniani, dentro al suo raggio, idest, suæ lucis, e così chiusa, multo lumine, mi rispose chiusa, idest, velate, nel modo che 'l seguente canto canta, idest, secundum quod poetice describitur in sequenti capitulo.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]

sedes enim imperii fuit diu Romæ ultra tercentos annos, apud græcos fuit diutius, scilicet ultra quadringentos annos; apud gallos parum, scilicet ultra centum ('); apud alamannos multum, quia ultra tercentos annos usque hodie regnat, vicino ai monti, scilicet, Phrygiæ, de' quai prima uscio, quando portata fuit ab Enea a Troia in Italiam, quamvis primo fuerit in Creta apud Jovem, ideo posset etiam intelligi de montibus Creta. Et hoc dico fuit: poscia che Constantin l'aquila volse, idest, transtulit imperium in Græciam. De Constantini virtutibus et laudibus dicetur infra in alio capitulo huius libri: et dicit notanter: contra 'l corso del ciel. Unde nota quod ista litera potest intelligi dupliciter; uno modo historice, scilicet, quod aquila portata ab Enea ab Asia in Italiam venit cum cursu coli, quia scilicet ab oriente in occidentem; quando vero fuit reportata per Constantinum de Italia in Græciam ivit contra cursum cœli, quia scilicet ab occidente in orientem: alio modo potest intelligi allegorice quod aquila primo portata in Italia venit cum favore cœli et semper exaltata est; quando vero fuit reportata habuit contrarium cursum cœli, quia semper declinavit; et credo quod ista fuerit intentio autoris: sed prima expositio videtur melior, quia (2) ante Constantinum imperium multum declinaverat post Augustum. Bene ergo dicit: ch'ella seguio, idest, quem cursum ipsa aquila sequuta est, dietro all' antico, scilicet Eneam, qui venit in Italiam fere per quadringentos annos ante urbem conditam, che Lavina tolse, scilicet in uxorem, ut alibi dictum est et statim dicetur. Et hic nota bene quod monarchia romani imperii facta est sub Cæsare, ampliata sub Augusto, sub Traiano reparata, sub Constantino justificata, sub Justiniano ordinata, sub Theodosio sustentata, sub

(') E. centum annos; apud.

() E. quoniam ante Constantinum.

Karolo adiuta. Ideo subdit Justinianus: e sotto l'ombra delle sacre penne, scilicet, alarum suarum, governò il mondo, illa aquila, lì di mano in mano, multorum principum, e, sì cangiando, idest, mutando et variando vices, in su la mia pervenne, illa aquila; et sic expediebat quia erat multum depilata et lacerata ab avibus multis rapacibus. Cesare. Hic Justinianus describit se ab imperiali dignitate, a nomine proprio, ab opere excellentissimo. Ad quod est sciendum quod Justinianus omni virtute et felicitate refulgens Justini sororis filius successit imperio anno (1) Christi quingentesimo trigesimo octavo, quod laudabiliter diu administravit, scilicet annis triginta octo. Nam statim cum imperialia jura suscepit, ad reparandum reipublicæ statum convertit animum; nam commissa cura bellorum legato suo, ipse convocatis magnis sapientibus (2) viris consultis dedit operam legibus ordinandis, quarum tanta erat copia quod non sufficiebat vita hominis ad legendum et ipsas mira brevitate reduxit ad pauca volumina, ut de se patet. Dicit ergo: Cesare fui, idest, imperator, e son Giustiniano; nomen bene conveniens re et nomine, qui (3) justitia et jure orbem christianum gubernavit, che dentro alle leggi, scilicet romanis, trassi 'l troppo e 'l vano, idest, resecavi superflua et inutilia, et adhuc hodie possunt multa detrahi; et dicit: per voler del primo amor ch' io sento, quasi dicat: voluntate divina () dignante, cuius gratiam et gloriam nunc sentio in præmium laborum meorum. -- Ma. Hic Justinianus describit conversionem suam; et primo tangit errorem, deinde correctorem erroris, ad quod est sciendum quod Theodatus (5) rex gothorum, qui juste te

(1) E. anno pretiosissimi Domini nostri Redemptoris Jesu Christi 538.
(2) E. sapientibus jurisconsultis.

(*) E. divina, cuius gratiam.

() E. quia justitia.

(3) E. Theodatus, omni virtute et felicitate refulgens, rex.

« PoprzedniaDalej »