Obrazy na stronie
PDF
ePub

verso, vien da essa, scilicet, natura naturante, quæ Deus est, non da denso e raro, sicut tu opinabaris: densum est cuius partes sunt propinquæ, et earum quantitas est parva; e contrario est in raro, quia rarum est cuius partes distant, quia in maiorem quantitatem dilatantur; unde dicit: essa, scilicet, natura naturans, è formal principio; et hic nota quod principia formalia sunt multiplicia: primum est prima virtus primi moventis; deinde virtutes motorum cœlestium et ipsorum cœlorum motorum; deinde sunt virtutes animales, sicut anima est forma corporis; deinde virtutes corporales. Unde dicit de ipsa prima virtute, che produce il turbo e 'l chiaro, idest, turbidum et lucidum, conforme a sua bontale, idest, conveniens suæ virtuti: prima enim virtus, quæ est motoris primi qui est principium totius universitatis, est virtus formalis, quæ informat omnes alias; et omnes formæ quæ fiunt in materia sunt quædam imagines eius. Et hic ultimo nota quod Dantes non videtur concludere nisi quod macula in luna procedit a primaria causa universali, tamen non assignat aliquam causam particularem quæ est a raro et denso. Aliqui tamen dicunt quod est a forma specifica, sicut videmus aliquando quod in aliquo lapide apparet certa umbra.

361

CANTUS TERTIUS, in quo movetur quæstio et declaratur veritas, utrum illæ animæ quæ sunt inferiores vellent feliciorem gradum.

QUE

UEL Sol che pria d'amor mi scaldò il petto. Postquam in superiori capitulo proxime præcedenti Dantes tractavit et determinavit de corpore lunæ et signis quæ apparent in eo, nunc subsequenter (') in isto tertio capitulo agit et tractat de animabus beatificatis (2) in ipsa gratia virginitatis. Et præsens capitulum potest breviter dividi in quatuor partes generales; in quarum prima poeta describit in generali formam et imaginem dictarum animarum per comparationem. In secunda alloquitur in speciali unam animam modernam, quæ fuit insignita titulo magnæ castitatis et honestatis, ibi: Et io all' ombra. In tertia movet unam quæstionem circa contentationem animi beatifici, ibi: Ma dimmi: voi. In quarta et ultima dicta umbra prosequitur narrationem inchoatam de se ad petitionem autoris (3), et explicat aliam animam illustrem dotatam mirifice laude (*) pudicitiæ, ibi: Ma sì com' egli avvien. Ad primam veniens dico, quod in prima parte poeta describit in generali formam et imaginem animarum apparentium in corpore lunæ, quæ inclinat mulieres sua iufluentia ad virginitatem; unde Virgilius Casta fave Lucina etc. Sed primo præmittit continuationem ad præcedentia, dicens: Quel sol, scilicet, Beatrix, quam bene appellat solem; nam si Dantes vocavit aliquando Virgilium poetam paganum solem illuminantem mentem eius circa naturalia et moralia, quanto

(') 4, consequenter.

(*) E. autoris qui explicat.

(2) S. beatificis.

(*) E. laudibus.

melius vocat Beatricem solem illuminantem mentem eius circa divina; che pria mi scaidò il petto d'amore, idest, quæ primo amoravit cor meum carnaliter, deinde mentaliter, sicut sæpe ostensum est in principio inferni et in fine purgatorii, m' avea scoperto il dolce aspetto, idest, manifestaverat mihi gratam inspectionem circa maculam lunæ, di bella verità, bene dicit, quia pulcra subtiliter dixit circa istam materiam ad elucidandam veritatem, provando e riprovando, idest, arguens pro et contra, ut patuit in præcedenti capitulo. - - Et io. Hic Dantes volens intrare novam materiam animarum fingit se fuisse abstractum apparitione earum, dum pararet dicere Beatrici quod erat factus certus de dicta veritate; unde dicit: Et io levai lo capo, ubi primo tenebat visum defixum in Beatricem auscultans attente quæ (') dicebat, nunc erexit caput, più erto, idest, altius, tanto quanto si convenne, tali materiæ, a proferir, idest, ad loquendum, per confessar me stesso, supple, esse, corretto, scilicet, de errore meo, si tamen error erat; nam primo habebat opinionem veram, quam tamen mutavit quia visa est sibi erronea, e certo, idest, certioratum et declaratum de dicta veritate; sed retractus est a confessione sua, unde dicit: ma visione, scilicet, umbrarum, de quibus statim dicetur, apparve, oculis meis, che ritenne me tanto strello a se, novitate rei, quia istæ sunt primæ animæ quas vidit in paradiso, ideo subita apparitio rei incognitæ abstulit sibi intentionem loquendi, et dedit sibi intentionem videndi; ideo dicit, per vedersi, scilicet, dictam visionem, che non mi sovvenne di mia confessione, quasi dicat, recessit a mente mea concepta confessio, et cœpi attendere ad novam apparitionem. - Quali. Nunc poeta describit formam et imaginem ipsarum umbrarum per comparationem

(1) E. ea quæ.

pulcram et congruam. Et quia litera est fortis est sciendum, quod autor vult dicere sententialiter in effectu quod ipse vidit aspectus illarum umbrarum in ea forma qua videre solemus imagines facierum nostrarum in lucido speculo, vel in aqua clara; quia sicut patet talis imago videtur parvula, et debiliter videtur a nobis, ita a simili autor vult dicere quod illæ animæ cum paucissima substantia ostenderunt se speculationi suæ. Construe et expone literam sic, quæ est intricata multum: Vid' io, ego Dantes vidi cum oculo mentis, più facce, scilicet, duas, quia de duabus faciet (') specialem mentionem, pronte a parlar, scilicet mihi, quia erant in eadem causa et parte, tali quali le postille de' nostri visi, idest, imagines nostrorum vultuum, tornan, scilicet, per refractionem, per vetri trasparenti e tersi, idest, lucida et polita, quia si essent fuscata vel maculata non ita apparerent, ovver per acque nitide e tranquille, idest, mundas et quietas et non magnas sine fundo; unde dicit: non si profonde ch' i fondi sian persi, idest, perditi, quia tunc non appareret (2) imago respicientis in aqua; debili sì, idest, in tantum debilia revertuntur, che perla, idest, margarita candida, in bianca fronte, supple, existens unius pulcræ albæ dominæ, non vien men forte, idest fortiter, alle nostre pupille, idest, ad nostrum visum; quasi dicat: perla alba in alba fronte venit debiliter ad oculos nostros, sed non (3) tamen debilius quam imago nostra repræsentata in vitro, vel aqua, vel alio corpore transparente. Et hic nota quod margarita meliores veniunt ex India; multæ tamen inveniuntur in mari anglico; unde Cæsar cupidus margaritarum transivit in Britanniam, ut dicit Svetonius. Et conchæ juvenes habent meliores margaritas, et ha

(1) 4, facit.

-

(2) S. e 4, non apparet. E. non apparerent imagines respicientium in aqua. () S. non tam debilius. — 4, non tantum debilius.

[ocr errors]

--

bent colorem velut si parva lux penetraret in multum album, ideo nitent cum tamen sint albæ; ideo bene autor assimilavit lunam margaritæ in præcedenti capitulo. Perch' io. Hic Dantes ostendit quid secutum est sibi ex huiusmodi visione. Et dicit breviter, quod ex hoc ipse incurrit errorem contrarium errori Narcissi: Narcissus enim credidit suam imaginem apparentem in fonte esse veram substantiam; et Dantes nunc e contra credebat substantias veras, quæ apparebant in luna, esse imagines rerum repræsentatarum in ea. Et ad plenam intelligentiam istius literæ est primo sciendum quod Thiresias olim famosissimus augur in civitate Thebarum in vita visus est dare vera responsa petentibus circa futura, ut patet per Statium in IV et in X Thebaidos, et post mortem similiter; unde Homerus XI Odysseæ inducit Thiresiam in inferno cum aureo sceptro in manu apparentem Ulyxi prædicere (') sibi multa de periculis, laboribus et morte eius. Igitur primum vaticinium Thiresiæ fuit de Narcisso, qui natus (2) in Græcia, puer mire formosus, de quo mater nomine Liriope consuluit illum, utrum filius esset victurus usque ad tempora senectutis: qui respondit quod sic si non cognosceret se ipsum. Responsio visa est vana et risu digna; tamen eventus probavit veritatem rei. Nam Narcissus factus juvenis sexdecim annorum magno studio dabat operam venationi (3): accidit ergo semel quod (*) Narcissus fessus calore et labore pervenit ad fontem lucidissimum (5) in loco amonissimo, et inclinans se ad undam fontis ad sedandam sitim invasus est ab alia siti peiore; quoniam, visa imagine sua pulcerrima in aqua, putans esse rem veram non umbram, captus est amore sui, et cœpit mirari oculos suos qui videbantur duo sidera, capillos aureos, qui

(1) E. et prædicere.
(*) E. quod ipse Narcissus.

(2) E. natus est in.
() E. lucidum.

(3) E. venationibus.

« PoprzedniaDalej »