Obrazy na stronie
PDF
ePub

Incipit expositio super tertiam partem Dantis,

quæ PARADISUS dicitur.

CANTUS PRIMUS, in quo ponitur prohemium.

BONUM

ONUM est cribrare modium sabuli ut quis inveniat unam margaritam, inquit Averrois in suo Colligeth; quod elegantissime fecisse dignoscitur curiosissimus indagator poeta Dantes in divino poemate suo. Primo (1) cribravit unum modium sabuli, ubi solum invenit dispositionem evadendi ab ima valle tenebrarum, ubi est centrum omnium miseriarum, sicut patuit libro primo, in quo venatus est omnia genera vitiorum et supplicia eorumdem. Secundo cribravit alium modium sabuli, ubi tamen reperit viam inveniendi margaritam, sicut apparuit libro secundo, in quo minore cum labore per montem altissimum quæsivit omnia genera virtutum, quæ faciunt viam ad beatitudinem; nunc tertio reperit ipsam margaritam pretiosissimam præmium (3) omnium laborum suorum, scilicet, æternam gloriam. Ideo ascensurus cœlum, in quo hæc desiderabilis gloria potissime viget et lucet, ipsam nobis alte et magnifice describit. Videtur autem appetitus gloriæ insitus a natura mentibus (*) hominum virtuosorum. Gloria enim, ut sapientibus placet, est quasi quædam umbra virtutis, illam comitatur, illam sequitur, illam quandoque etiam antecedit, sicut vide

(1) E. Primo enim. (3) 4, et præmium.

(*) E. ubi tantum reperit.
(*) 4, mentibus omnium.

mus in adolescentibus claræ indolis, quos ante virtutem perfectam spes hominum (') præconcepta de illis claros facit. Veram igitur qui vult gloriam, veram virtutem petat; quam qui habet, velit nolit, claritas illum sequitur. Intra hominem enim sic oportet quod illum faciat gloriosum; nam duces et principes, philosophi et poetæ tot laboribus bellorum et studiorum gloriosum sibi nomen facere curaverunt. Unde illustrium romanorum inclita gesta miranda et per sæcula memoranda, cupiditate laudis, honoris et gloriæ facta sunt. Hanc enim gloriam, ut dicit Augustinus, ardentissime dilexerunt, pro hac vivere voluerunt, pro hac mori non dubitaverunt, pro huius unius magni vitii cupiditate, cætera vitia comprimentes. Laudis enim avidi erant pecuniæ liberales; unde ipse Augustinus in de Civitate Dei longo discursu ostendit ardua multa quæ romani magnanimiter fecerunt pro sola terrena gloria vana, ut sic nobis ingeneret (2) appetitum cœlestis gloriæ veræ. Si igitur gloria brevissimo terræ pugillo arctata tantopere (*) ab omnibus affectatur, quid gloria amplissimo (5) cœli spatio dilatata, quam nunc dignissime poeta sibi assumit pro materia describenda? Ego vero exoneratus utroque humero tertium opus onerosum incumbens capiti, dignante Deo, cuius res agitur, libens et lætus explanare conabor. Iste ergo liber gloriosus distinctus in XXXIII capitula (6), ut de se patet sua primaria divisione, potest dividi in duas partes magnas; in quarum prima poeta Dantes describit septem species gloriosorum spirituum apparentium in septem speris sub virtute septem planetarum, et durat usque ad XXIII capitulum huius Paradisi. In secunda describit tres orbes universales cœlorum, scilicet, octavam speram, quæ dicitur firmamentum; et nonam, quæ appel

(1) 4, spes omnium.

() E. tanto tempore.

(2) E. ingereret.
(5) E. amplissima.

() E. brevissima. (*) E. capitulis.

latur primum mobile, et cœlum empyreum quod dicitur paradisus, in quibus figuraliter et moraliter describit gloriosissimam (') civitatem Dei, videlicet ecclesiam triumphantem, et durat usque ad finem libri. Primum capitulum prohemiale tam nobile quam sublime dividitur in quatuor partes generales. In prima quarum poeta Dantes proponit. In secunda invocat, ibi statim: O buono Apollo. In tertia ostendit qualiter opera Beatricis fuerit dispositus et habilitatus ad ascendendum cœlum, ibi: Surge ai mortali. In quarta et ultima probat longo discursu qualiter naturali cursu et rationabili ordine ascenderit (2) cœlum, ibi: La novità del suono. Ad primum veniens dico quod autor primo proponit materiam, circa quam aperit intentionem suam. Volens autem hic poeta gloriosus describere superexcellentiam cœlestis regni, quod nunc parat poetice repræsentare, pro exordio præmittit unam maximam, quæ est communis conceptio omnium animorum, cui omnis homo sanæ mentis acquiescit, scilicet, quod cœli et terra plena (3) sunt maiestate gloriæ æterni regis, qui omnia regit potenter, sapienter et benevolenter. Dicit ergo litera: La gloria, quæ est clara cum laude notitia, di colui, scilicet, omnipotentis Dei, qui est primus motor, che tutto muove, et a nullo movetur. Licet enim intelligentiæ moveant orbes, et animæ corpora, non tamen per se moventur, sicut clarum exemplum habemus de navi. Licet enim in magna navi aliqui moveant remos, aliqui trahant funes, aliqui vacuent sentinam, et alii (*) ministri intendant circa diversa opera, tamen unus est gubernator, qui tenens temonem regit totum, de cuius manu pendet salus totius multitudinis. Ideo Varro doctissimus romanorum dixit quod Deus est animus motu ac ratione mundum gubernans, ut refert

(') E. gloriosam. () E. pleni sunt.

(2) 4, ascenditur. - E. ascenderunt.
(*) E. aliqui.

Augustinus in de Civitate Dei, sicut nauta navim. Et si obiicitur de terra quæ est immobilis, dicendum est quod est verum quoad partem, non quoad totum. Ex quo confunditur nescio quis Brutus philosophus, qui asserit terram falso moveri, ut dicit Macrobius; sed non mirandum, quia ante prandium erat phreneticus, post prandium ebrius ex consuetudine, ita quod sibi videbatur circumferri quicquid oculis occurrebat. Et sic vide quod fere omne verbum istius literæ habet in se magnum mysterium inclusum; penetra e risplende, in hoc tangit amplissimam potestatem huius gloriæ, quæ (') pro capacitate rerum replet omnem creaturam, per l'universo; universum dicitur quod continet omnia, scilicet, cœlum et terram, aliter tamen et aliter; ideo prudenter addit: in una parte più, e meno altrove. Unde volo hic te notare, lector, quod quemadmodum dicit Boetius in suo de unitate et de uno: si tres vel plures fenestræ vitreæ una post aliam contra radium solis recte disponantur in ordine, constat quod secunda minus recipit de luce quam prima, et tertia minus quam secunda, et sic usque ad ultimam fit defectus luminis, non propter lumen, sed propter elongationem fenestræ vitreæ a lumine; ita gloria æterni solis plus relucet in novem ordinibus angelorum, minus in novem speris cœlorum, minus in speris elementorum, et ita de cæteris. Quamvis enim prima causa existat in rebus omnibus secundum unam dispositionem, tamen unaquæque res recipit eam secundum modum suæ potentiæ; nam quædam recipiunt eam receptione unica, quædam multiplicata; quædam recipiunt ipsam receptione æterna, quædam temporali; quædam recipiunt eam receptione spirituali, quædam corporali: et diversitas quidem recipientis non fit ex prima causa, sed propter

(1) S. quoniam.

« PoprzedniaDalej »