Obrazy na stronie
PDF
ePub

la cagion, quod fierem talis. - Poi. Nunc poeta ostendit quomodo post dictam (') debitam pœnitudinem ipse fuerit mersus et lotus in flumine. Dicit ergo continuative: Poi, quando il cor rendemmi vertù di fuori, scilicet, sensitivam, quasi dicat: postquam virtute cordis recuperavi sensus perditos, quia nihil prius videbam vel sentiebam, vidi sopra me la donna, scilicet, Mathildim comitissam, ch' io avea trovata sola, in introitu istius paradisi cantantem et colligentem flores, ut supra patuit; e dicea: tiemmi, tiemmi: per hoc præsupponit quod Mathildis ceperat eum et trahens in aquam dicebat: tene me, tene me, ne mergaris. Et subdit modum trahendi et eundi illius dominæ, dicens: tratto m'avea nel fiume, scilicet Lethæum, infin a gola e tirandosi me dietro, sen giva sovresso l'acqua, cum plantis ita quod non mergebatur; quod declarat per similitudinem propriam, dicens: lieve come scola: est enim scola, prout hic accipitur, genus navigii longum, leve, aptum ad bella navalia, et talis fuit hæc mulier longa (2 levis, apta ad bella. Et describit orationem quæ cantata fuit in ista lotione sua, quæ multum competit materiæ (3), dicens: quando fui presso alla beata riva, scilicet, ad alteram ripam, ubi erat tota militia sancta cum curru super quo erat Beatrix, udissi, idest, auditum fuit cantari ab angelis et beatis, qui erant ibi, illud dictum prophetæ, scilicet: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me el super nivem dealbabor, quæ verba quantum conveniant nunc nostro poetæ in isto (*) casu, quilibet videre potest. Et dicit: sì dolcemente, quia illa erat vox divina non humana, ch' io nol so rimembrar, idest recordari, non ch' io lo scriva, idest, nedum quod nunc describam reversus ad terram nostram. - La bella. Hic

(1) E. datam debitam.

(3) E. scilicet longa et levis et apta ad bellandum. Et.

[blocks in formation]

poeta ostendit qualiter fuerit potatus aqua oblivionis et assignatus virtutibus. Dicit ergo: La bella donna, scilicet, Mathildis, aprissi, idest, aperuit se, nelle braccia, faciens eum dignum gratia et amore suo familiariter, abbracciommi la testa, ubi viget memoria, e mi sommerse, usque ad os, ove convenne ch' io l'acqua inghiottissi, idest, imbiberem (1) de aqua illa; et subdit: indi mi tolse, scilicet, Mathildis postea extraxit me de aqua illa, e m'offerse bagnato, idest, lotum et mundatum in illa aqua purissima ab omni impuritate vitiorum, dentro alla danza, idest, tripudium et festum, delle quattro belle, scilicet, virtutum moralium, quæ erant a rota sinistra; et dicit: e ciascuna del braccio mi coperse, quia recepit me in amicum et servitorem suum. - Noi. Hic poeta describit orationem quam cantabant illæ quatuor pulcræ, quæ dicebant: Noi siam qui ninfe, idest, deæ fontium in ista sylva, quasi dicant: sumus peregrinantes in ista ecclesia militante, e nel ciel siamo slelle, illuminantes mundum. Unde poeta finxit se videre istas quatuor stellas lucentes in principio purgatorii; et fuimus ab initio prædestinatæ. Unde dicit: pria che Beatrice discendesse al mondo, scilicet ante incarnationem verbi Dei, fummo ordinate a lei per sue ancelle, quasi dicant: fuimus in genere hominum ab antiquo per multa sæcula ante Christum, sed imperfecte, quia expectabamus alias tres theologicas; unde dicit: menerenti, idest, ducemus te,* agli occhi suoi, quasi dicat: præsentabimus te* (2) coram ea: et bene dicit: quia prima pars theologiæ est de rebus humanis, sicut de virtutibus et moribus, sed alia pars nobilior est de divinis. Unde dicit: ma le tre di là, scilicet, aliæ tres pulcriores, che miran più profondo, quia vident occulta divinitatis, aguzzeranno i tuoi, scilicet, oculos tuos, nel

(1) E. biberem.

(3) Le parole fra i due asterischi son supplite dal Codice 117.

giocondo lume, scilicet, oculorum eius, quod nunc videre non potes, quia (1) habet oculos velatos, ch'è dentro, idest, quod lumen est intra oculos, et nondum pervenit ad tuos.

Così cantando. Ista est quarta et ultima pars generalis (2), in qua poeta noster describit quomodo pervenerit in perfectiorem cognitionem Beatricis; et primo ostendit quomodo illæ quatuor inviaverint eum versus Beatricem et invitaverint ad ipsam videndam. Dicit ergo continuative: Così cantando, illæ dominæ, cominciaro, supple, dicere, sicut jam dictum est, e poi menarmi seco al petto del grifon, qui stabat revolutus ad currum, tamquam ad suam pacem, ut jam dictum est supra, ove Beatrice stava volta a noi; et tamen non poteramus bene videre eam propter velum. Ideo subdit exhortationem illarum ad respiciendum bene illam cum se ostendet, dicens: dissero: fa' che non risparmi le viste, idest, nunc intende et exacue virtutem visivam, quia, posto l' avem dinanzi alli smeraldi, idest, ante oculos pretiosos Beatricis, onde, idest, a quibus, Amor, scilicet, Cupido filius Veneris, già ti trasse le sue armi, idest, olim immisit sua tela in te, quia percussit te utraque sagipta, primo aurea in pueritia, quando primo amoratus es de ea, deinde plumbea, quando postea deseruisti eam.- Mille. Hic poeta (3) ponit effectum exhortationis dictarum dominarum, quia scilicet statim ardentissime defixit intuitum in oculos smeragdinos lucentes (*). Unde dicit: Mille desiri, idest, desideria videndi, caldi più che fiamma, quia nullus ignis adeo ardens, sicut flamma amoris, strinsermi gli occhi, scilicet, meos, agli occhi rilucenti, scilicet, Beatricis, che stavan saldi, idest, firmi, pur sovra 'l grifone, et non respiciebant me; nam speculatio theologiæ maxime respicit

(1) E. quia ipsa habet.

(3) E. Hic poeta primo ponit.

(3) E. generalis huius cantus, in qua. (*) E. luculentos.

Christum. Et subdit quid viderit in illis oculis per nobilem comparationem, dicens: la doppia fiera, scilicet, gryphus, qui est aquila et leo, idest, Deus et homo, vi raggiava, per reflexionem, dentro, scilicet, intra oculos Beatricis, non altrimenti, idest, similiter, come il sol in specchio, supple, radiat; et est propriissima comparatio de (') sole ad Christum, qui est sol justitiæ, et de oculis Beatricis ad speculum, quia oculus est de natura speculi. Et dicit: or con uni, or con altri reggimenti, idest, variis et diversis comparationibus (2), quia nunc humanis, nunc divinis, vel nunc literaliter, vel nunc figuraliter, quod videbatur mirabile oculis suis; ideo apostrophat invitans auditorem ad considerationem rei mirabilis, dicens: o lettor, pensa s'io mi travagliava, in mente, quando vedea la cosa, scilicet, gryphonem, star queta in se, quia non mutabatur, e si transmutava nell' idolo suo, apparente in oculis Beatricis: est enim idolum forma apparens in aqua vel speculo ex reverberatione in obiectum; nam ydos græce, latine forma: fiebat enim transmutatio in speculo, quia videmus in sacra scriptura quod Christus aliquando habebat actus humanos, scilicet, cum famebat, sitiebat; aliquando divinos, sicut cum pavit quinque millia hominum (3) etc. — Mentre. Hic poeta describit intercessionem aliarum trium virginum ad Beatricem, ut ostendat se plenius amico suo; et primo apparat eas ad orandum ostendens earum excellentiam. Dicit ergo: L'altre tre, scilicet, dominæ, dimostrandosi di più alto tribo, quia videbantur de nobiliori genere, quia aliæ sunt humanæ, istæ vero divinæ, negli atti, quantum ad operationes earum; quanto enim tribus Judæ, de qua fuit David et de qua descendit Christus, fuit altior aliis, tanto istæ tres sunt altiores illis quatuor; si fero avanti,

(1) E. scilicet de sole.

(2) E. e 117, operationibus.

() E. hominum ex duobus piscibus et quinque panibus, et similia.- Mentre.

idest, traxerunt se ante conspectum Beatricis, danzando al lor angelico caribo, idest, ad gratulationem et cantionem angelicam ipsarum, vel ad cantum angelorum, ita quod conformabant motum suum voci suæ, vel voci angelorum, sicut solent facere tripudiantes et cantantes simul; mentre che l'anima mia piena di stupore e lieta, spectaculo (1) tam admirandæ rei, gustava di quel cibo, idest, tam dulci contemplatione, che, saziando di sè, di se asseta, quia quanto magis reficitur mens hominis tali victu, tanto magis crescit fames et sitis eius. Et bene dicit, quia delectatio novem musarum nulla est in comparatione ad istas dominas novem honorantes currum triumphalem: erant enim septem virtutes, Mathildis et Beatrix. - Volgi. Hic Beatrix explicat formam cantilenæ ipsarum dominarum, dicens: La sua canzon, illarum trium, era, o Beatrice, volgi gli occhi santi, hoc dicebant, quia Beatrix tenebat tantum oculos fixos super gryphum, et non videbatur dignari respicere Dantem, al tuo fedele, qui est amicus virtutis et non fortunæ, sicut tu dixisti Virgilio, et qui est fidelis christianus, et pro fide laboravit plusquam unquam aliquis poeta, che, per vederti, ha mossi passi tanti. Et hic nota quod istud est verum tam historice quam allegorice, quoniam hic poeta cum concepisset accedere ad gloriam, ubi erat ista Beatrix, idest describere istud gloriosum opus, sentiens se satis habere philosophiæ et poetriæ, ivit Parisius jam factus pauper et exul, et magno ingenio et studio quæsivit theologiam: deinde cum mente descendit ad infernum, et inde ascendit ad purgatorium, in cuius summitate reperit eam in paradiso isto deliciarum; ideo bene post tot et tantos labores corporis et animi meretur amodo quietem felicitatis. Et petunt: per grazia fa' noi grazia, quasi

(') E. speculatione tam.

« PoprzedniaDalej »