Obrazy na stronie
PDF
ePub

lui, idest, magis quam vos, che di là piagne, ultra rivum; et ecce causam, perchè colpa e duolo sia d'una misura, idest, ut dolor æquetur culpæ, quia tanta debet esse pœna, quanta fuit culpa. -Non. Hic Beatrix, ut durius arguat poetam, primo facit magnam commendationem de eo ostendens bonam aptitudinem eius et dispositionem non solum a coelo, sed etiam a Deo. Ordina sic literam: dicit Beatrix respondens angelis in confusionem poetæ : Questi, scilicet, Dantes, fu tal nella sua vita nuova, idest, in pueritia aliqui tamen dicunt in suo tractatu de vita nova, quem fecit in juventute; sed certe istud est ridiculum dicere, quia autor erubescebat de eo in matura ætate, virtualmente, idest, aptitudinaliter et potentialiter, ch' ogni abilo destro, idest, scientia vel virtus; nam scientia est habitus conclusionis demonstratæ, ut dicit philosophus primo posteriorum; et virtus est habitus electivus, ut dicit primo ethicorum, avrebbe fatto in lui mirabil prova, quia habuisset bonum effectum, si dedisset se illi; non pur per ovra delle ruote magne, idest, ex constellatione et influentia cœlorum, qui sunt speræ maximæ, che drizzan ciascun seme ad alcun fine, idest, omne quod producitur ad bonum finem, sicut dicitur primo Paradisi, secondo che le stelle son compagne, idest, coniunctæ, hoc est, secundum coniunctionem planetarum, et triplicitatem eorum, quia aliam operationem facit Saturnus coniunctus cum Jove, aliam cum Marte, et ita de aliis; et etiam idem planeta facit aliam operationem, in suo domicilio, aliam in signo non suo. Et quod plus est, ma per larghezza di grazie divine, che hanno si alti vapori, idest, profundos, a lor piova, idest, pluviam, che nostre viste, idest, speculationes intellectuales, là non van vicine, idest, non attingunt ad profunditatem divinarum gratiarum. Et concludit ex hoc quod gratia cessit sibi ad damnum quia abusus est, per unam comparationem no

[merged small][ocr errors]

tabilem et claram, dicens: ma il terreno, quod est de se benignum et domesticum, si fa tanto più maligno e più silvestro col mal seme e non collo, idest, incultum, non laboratum, quanť egli ha più di buon vigor terrestro, idest, de humore pingui. Et hic nota quod comparatio est propria; nam ingenium vigorosum recte assimilatur agro fertili, cui si committitur mala doctrina, et non excolatur virtute, facit malum fructum, quia melius scit facere malum. — Alcun. Hic Beatrix ostendit quod poeta a principio cœpit recte ambulare, sed cito declinavit a via bona. Unde dicit: Alcun tempo, scilicet, dum fuit puer, il sostenni col mio volto, ne erraret, mostrando gli occhi giovinetti a lui, quia ipse erat puer et ego puella, meco il menava in dritta parte vollo. Et hic nota quod verum dicit; nam tempore pueritia Dantes captus amore Beatricis erat miræ indolis, et in eo apparuerunt multa signa futuræ virtutis; sed adveniente pubertate cœpit crescere malitia cum ætate, et deditus est vanitati. Unde dicit: Si tosto come in su la porta fui, vel soglia, di mia seconda etate, idest, in initio adolescentiæ, e mutai vita, quia nupsi, questi si tolse a me, e diessi altrui, scilicet, aliis mulieribus. Aliqui tamen exponunt istam literam non historice, sed allegorice, et dicunt, quod per oculos juvenculos intelligit primam et levem partem theologiæ; per secundam ætatem, secundam partem theologiæ, et tunc, dicunt, dedit se aliis scientiis. Et procedit ulterius Beatrix gradatim in narratione sua, dicens: quando di carne a spirto era salita, idest, de vita corporali ad vitam spiritualem per mortem in vigesimo quinto anno, quando homo intrat legitimam ætatem, e bellezza e virtù m'era cresciuta, quia anima beata separata a corpore est liberior in voluntate, ratione et memoria, ut pulcre dictum est supra capitulo XXV, fu' io a lui, scilicet, Danti, men cara e men gradita. Et hic nota quod sicut scribit Boccatius in suo

libello de vita et moribus Dantis, Beatrix quasi in fine vigesimi quarti anni redivit ad gloriam prædestinatam meritis suis; cuius morte Dantes fuit diu in planctu, lacrymis et morore, adeo quod sola morte videbatur posse juvari: ex quo factus est macilentus, barbatus (') velut homo sylvestris; tandem exhortatione suorum duxit uxorem et cœpit se dare publicis officiis et honoribus in sua republica: et (2) si poterat interdum vacabat poeticis et eloquentiæ ad superbam gloriam. Et de hoc conqueritur Beatrix dicens: e volse i passi suoi per via non vera, scilicet per devia mundana, seguendo false immagini di ben, scilicet, honores, dignitates, magistratus, vel scientias mundanas (3) aut poeticas, quæ non sunt vera bona, sed imaginaria; unde dicit: che nulla promission rendono intera, nam divitiæ videntur promittere sufficientiam quam præstare non possunt, et dignitates, reverentiam etc., similiter scientiæ liberales videntur promittere felicitatem, quam tamen non possunt conferre, licet præparent ad felicitatem, velut quædam organa et instrumenta. — Nè. Hic Beatrix ad aggravandum errorem Dantis ostendit obstinatam duritiem eius in tam vana vita, dicens: Ne l'impetrare spirazion, idest, gratiæ, quas impetraveram pro eo apud Deum, quia rogabat (*) pro eo cum esset facta beata, mi valse, idest, nihil profuerunt mihi, con le quali lo rivocai, idest, revocare volui, et in sogno et altrimenti, quasi dicat: et in somnio et in vigilia, quia vere vir tanti ingenii meditando et studendo poterat perpendere finem non bonum suarum occupationum, sicut olim sciebat accidisse Tullio et Boetio, qui immiscentes se gubernationibus (5) rei publicæ, jam mortua et deplorata libertate, consecuti sunt exilium et mortem indigne;

(1) E. barbutus.

(3) 117, seculares.

(2) E. et cum poterat.
(*) E. quia rogaverat.

(5) E. gubernationi. 117, gubernaculis.

sì poco a lui ne calse, idest, ita modicum curavit sibi de me, quæ tantam curam gerebam de eo. Et ideo merito accidit sibi quod quærebat; nam tanto giù cadde, in vanitatem infimam, ubi debebat, sicut poterat, dare se speculationi altæ supernorum et verorum bonorum, che tutti argomenti eran già corti, idest, omnia remedia erant jam defectiva, alla salute sua, scilicet, recuperandæ; jam tantum processerat errando per sylvam, fuor che mostrargli le perdute genti, quasi dicat: salvo quam inclinare animum eius ad considerandam miseriam et infelicitatem miserorum. Unde dicit: per questo, idest, ob hanc causam, visitai l'uscio de' morti, idest, descendi ad infernum, e li prieghi miei, piangendo, furon porti a colui, scilicet, Virgilio, che ha quassù condotto, idest, qui reduxit eum ad me. Hoc totum tactum est II capitulo Inferni et alibi sæpe. Et concludit ultimo Beatrix respondens angelis ad illud quod dixerant supra: quare, domina, sic distemperas eum? et dicit ergo, o substantiæ piæ, l'alto fato di Dio, idest, profundum decretum vel judicium divinum, serebbe rotto, idest, violatum quod esse non potest, se Lete si passasse, ab isto Dante, e tal vivanda, idest, tam dulcis potio aquæ Lethææ, fosse gustata, ab eo, senza alcuno scotto di pentimento, idest, pœnitentiæ et pœnæ debitæ, che lagrime spanda, ex contritione cordis ('), cum confessione oris. Unde statim Beatrix convertit sermonem suum ab angelis ad ipsum Dantem, sicut (2) patet sequenti capitulo.

(1) E. cordis, et confessione oris.

(*) E. sicut in cantu sequenti patet plenius.

CANTUS TRIGESIMUS PRIMUS, ubi coram Beatrice confessus est pro omnibus suis culpis ab eo factis contra Beatricem, et quomodo domina, quam prius invenit, eum duxit et transire fecit flumen, et ipsum taliter arsit quod bibit de ea aqua: et in fine ductus est per illam et alias quatuor dominas coram Beatrice rogantes eam pro Dante.

E

TU che se' di là dal fiume sacro. Postquam in superiori capitulo poeta noster descripsit mordacem increpationem Beatricis ad se in generali, nunc consequenter in isto capitulo XXXI ponit increpationem eiusdem mordaciorem in speciali. Et præsens capitulum potest breviter dividi in quatuor partes generales. In prima quarum Beatrix compellit Dantem ad confitendum suum errorem et erroris causas. In secunda arguit et convincit eum quod non debuerit sic errasse, ibi: Tuttavia. In tertia poeta ostendit qualiter pœnitens fuerit lotus in flumine, et assignatus dominabus, ibi: E come. In quarta et ultima ostendit quomodo pervenerit in perfectiorem cognitionem Beatricis, ibi: Così cantando. Ad primum veniens, dico, quod Beatrix requirit a poeta confessionem sui erroris et causas; et primo faciens continuationem ostendit dispositionem Beatricis contra se. Ad quod notandum, quod sicut patet ex præcedenti capitulo, dum poeta deplorasset (1) recessum Virgilii, Beatrix minata est sibi quod ploraret per aliam spatam, quod factum est, quando ipsa respondit angelis; sed tunc exercuit spatam, idest linguam, cæsim, nunc vero cœpit exercere illam punctim, quod est durius. Unde nota ulterius, quod me

(') 117, deploraret recessum.

« PoprzedniaDalej »