Obrazy na stronie
PDF
ePub

caritas; et or dalla rossa, idest, a caritate; caritas enim, quæ est amor, ducit et vehit in animum hominis fidem et spem. Et dicit quod ista principissa dabat normam et formam ambulandi aliis, dicens: e dal canto di questa, idest, a parte rubeæ, l'altre, scilicet, alba et viridis, toglien l' andar e tarde e ralle; quia secundum quod quis habet de caritate, habet de fide et spe. - Dalla. Hic poeta describit reliquas ab actu et habitu, dicens: Dalla sinistra, idest, veteri (') testamento, quattro, scilicet, virtutes cardinales, facean festa, similiter corizantes, quia virtutes morales viguerunt in antiquis, et veteri testamento, ut ostensum est primo capitulo huius Purgatorii; illæ dico, vestite in porpora, qua olim induebantur principes, et istæ principantur super virtutes morales ad quas cæteræ reducuntur; et harum quatuor una est principalissima, et (2) regit cæteras; unde est magis virtus intellectualis quam moralis, ut vult philosophus. Dicit ergo: dietro al modo d' una di lor, scilicet, prudentia, ch'avea tre occhi in testa, quia respicit præterita, præsentia et futura, et est regina omnium, quia nulla virtus potest haberi sine prudentia; sed prudentia bene potest haberi sine aliis. Appresso. Nunc poeta describit duos seniores qui sequebantur ad custodiam currus. Et ad huius literæ intelligentiam, quæ multis est occulta, est primo sciendum, quod aliqui dicunt quod isti duo senes sunt Henoch et Elias positi in isto paradiso jam per tot secula et mansuri usque in diem Judicii; ideo bene dicuntur senes. Sed ista expositio nimis est a longe, quia isti non sunt deputati ad custodiam istius currus. Alii (3) dicunt, quod sunt Moyses et Aaron; nec istud valet, quia isti fuerunt duces in veteri testamento. Alii dicunt quod sunt Paulus et Lucas, qui dicitur fuisse primo medicus

(1) 117, a veteri.

(2) 117, quia regit.

(3) 117, Aliqui dicunt.

temporalis, deinde spiritualis animarum: nec isti bene dicunt, quia Lucas jam numeratus est inter evangelistas inter quos erat currus; sed mihi videtur quod isti duo sunt (') duo principes apostolorum, scilicet, Petrus et Paulus: quorum Paulum figurat cum ense, quia rimatur profunda scripturarum, vel quia vulnerat et ferit pungendo, increpando, mordendo. Petrum vero repræsentat in habitu medici, quia habuit sanare vulnera animarum solvendo et parcendo; et primo curavit se ipsum. Nunc ad literam poeta describit istos duos quoad habitum et actum, dicens: Appresso tutto il pertrattato nodo, idest, post passum difficilem, quem tanta arte descripsit, vidi duo vecchi in abito dispari, idest, dissimiles, quia unus in habitu medici, alter militari, ma pari in atto, quia ambo apostoli, nuntii Christi, pugiles fidei, qui ad unum finem militaverunt; ideo bene dicit: et onestato e sodo, quia maturo et gravi. L'un. Hic poeta describit specialiter utrumque horum, dicens: Ľun, scilicet, Petrus, si mostrava alcun de' famigliari, idest, medicorum, di quel sommo Ippocrate, qui fuit antiquitus peritissimus medicus, ut dictum est Inferni capitulo VI, che, idest, quem, natura fece agli animali, idest, hominibus, ch' ella ha più cari; quasi dicat: natura providit saluti hominum de auxilio medicorum, propter quem omnia facta sunt; l'altro, scilicet, Paulus, mostrava la contraria cura, idest, artem contrariam medico, con una spada lucida et acuta, quam bene exercuit in claritate fidei, tal che di qua dal rio mi fe paura, scilicet, citra Lethæum, quia rigidus videbatur pro defensione currus; unde Paradisi capitulo XXIIII Beatrix loquens de Paulo dicit ad Petrum, Che mise teco Roma nel buon filo.- Poi. Hic poeta describit breviter quatuor doctores in habitu humili, dicens:

[ocr errors]

(1) E. sunt principes.

[ocr errors]

Poi vidi quattro in umile paruta; quia si Paulus fecerat mihi timorem cum ense, isti fecerunt mihi spem cum penna declarando mihi dicta Pauli et aliarum scripturarum. Horum primus est Augustinus excellentissimus in disputatione, malleus hæreticorum. Secundus Hieronymus excellens in historiis, qui omnia novisse videtur. Tertius Ambrosius potens prædicatione. Quartus Gregorius in moralitate. De omnibus istis dicetur plenius in Paradiso. Et ultimo poeta nominat unum senem, quem fingit venire (') dormientem, quem multi dicunt esse Joannem evangelistam, qui obdormuit supra pectus Domini: sed hoc non videtur conveniens, tum quia ponitur post doctores quos tanto tempore præcessit, tum quia jam positus est supra, tum quia juvenis; sed credo quod loquatur de beato Bernardo. Unde sicut posuit supra Mathildim modernam pro vita activa in paradiso deliciarum in fine Purgatorii, ita ponit Bernardum modernum pro vita contemplativa in fine Paradisi. Isti ergo maxime conveniunt quæ hic dicit poeta, quia fuit senex venerabilis et doctor magnus; ideo statim ponit eum post doctores. Dicit ergo: e diretro da tutti, post doctores, vidi venir un vecchio solo, quia Bernardus fuit valde solitarius, dormendo, quia contemplativus nimis, con la faccia argula; quia fuit audax multum contra vitiosos, ut patebit Paradisi penultimo. Alii etiam volunt quod loquatur de Thoma de Aquino, sed non ita bene convenit, quia juvenis fuit; nec dicas sicut quidam: quomodo ponit hic Bernardum quem ponit in paradiso ? quia etiam in paradiso ponit Petrum, Paulum et Joannem : hic ergo ponit eos in ecclesia militante, ibi vero in triumphante. Questi. Hic poeta ponit convenientiam et differentiam habitus istorum ad primos, dicens: questi selle, scilicet,

(') E. invenire.

quatuor doctores, et Petrus, Paulus et Bernardus, erano abituati, vestibus albis, col primo stuolo, idest, exercitu viginti quatuor seniorum, tamen differebant in corona; unde dicit: ma non facean brolo, idest, ghirlandam, di gigli, sicut primi faciebant, anzi di rose, supple, rubeis, e d'altri fior vermigli: hoc innuit quia fuerunt ardentiores in caritate quam primi. Unde dicit: aspetto poco lontano, idest, visus propinquus qui non errasset per distantiam, sicut supra accipiendo candelabra pro arboribus, avria giurato, idest, jurare potuisset et firmare, che tutti ardessero, ab illo rubore, di sopra dai cigli, scilicet, in capite, ubi stat corona. Et subdit quomodo exercitus se firmavit, claudens capitulum; unde dicit: un tuon, idest, terribilis sonus, quia fuit vox divina, s'udio, ab omnibus ('), e quelle anime degne, tanta beatitudine, parvero aver interdetto, idest, vetitum, l' andar più, idest, magis ultra, fermandos' ivi, idest, arrestando se, con le prime insegne, scilicet, luminaribus quæ ostendebant viam omnibus, quando il carro a me fu a rimpetto, contra faciem meam. Et per hoc notat tacite quod Deus fecit sibi tantam gratiam, quod ipse viderit ista, ut describeret aliis videnda et cognoscenda.

(') E. ab hominibus, e quelle.

CANTUS TRIGESIMUS, in quo tractat sicut Beatrix apparuit ei induta flammis; et sicut illa domina quæ apparuit Danti prius multa receptavit Beatrici de crimine Dantis cur ipse relinquerat eam pro aliis vanis; et sicut Dantes ploravit coram ipsa se pudens.

[ocr errors]

UANDO il settentrion del primo cielo. Postquam in præcedenti capitulo poeta noster descripsit figuraliter ecclesiam Dei militantem, nunc consequenter in isto XXX capitulo introducit Beatricem, quæ docet utramque ecclesiam ut per militantem præparet eum ad triumphantem. Et præsens capitulum potest breviter dividi in quatuor partes generales; in prima quarum continuans se ad præcedentia, ostendit qualiter exercitus iste victoriosus posuerit campum. In secunda describit ipsam Beatricem in habitu et actu, ibi: Io vidi già. In tertia increpationem illius ad se, et increpationis effectum, ibi: Quasi ammiraglio. In quarta et ultima Beatrix facit magnam commendationem de Dante, ut evidentius arguat eius errorem, ibi: Ella, pur ferma. Ad primum veniens dico quod poeta ostendit quomodo exercitus suprascriptus primo fuerit castrametatus per unam comparationem subtilissimam et propriissimam; ideo est hic insistendum specialiter, quia textus iste est obscurus et male expositus a plurimis; ideo antequam veniam ad literam, sententiam enucleabo. Igitur nota, lector, quod poeta in effectu non vult aliud dicere nisi quod sicut constellatio septemtrionalis, quæ dicitur currus, constans ex septem stellis ubi est tramontana, dirigit omnes navigantes in mundo nostro in via sua et ad portum suum; ita recte a simili, ista septem candelabra quæ sunt septem dona Spiritus sancti, tamquam cœle

« PoprzedniaDalej »