Obrazy na stronie
PDF
ePub

viter dicam, Augustinus, Hieronymus, Rufinus, Horosius, et cæteri in hoc concordant. Sed bene divina maiestas sic statuit propter peccata judæorum, quia de inimicis meis vindictam faciam. - Tanto. Hic Statius quia descripserat se a nobili scientia, describit se a suavi eloquentia, dicens: Tanto fu dolce mio vocale spirto. Hic capit spiritum prout (') accidens syllabæ, quasi dicat: sonus vocis meæ et pronuntiationis cum magna eloquentia, quæ patet ex operibus eius, de qua dicit (2) Juvenalis in Satyra: Curritur ad vocem jucundam et carmen amicœ Thebaidos, latam cum fecit Statius urbem, Promisitque diem; tanta dulcedine captos Afficit ille animos etc. Che, Roma trassemi Tolosano a se. Fuit enim Statius origine de nobili Tolosa, quæ est civitas in provincia Narbonensi, unde venit Romam tempore Vespasiani, et usque in tempora Domitiani pervenit, ubi enituit fulgor eloquentiæ suæ. Unde dicit: dove mertai le tempie ornar di mirlo. Quasi dicat: fui coronatus merito fronde myrti, quæ est arbor calida multum, ad denotandum ardorem ingenii poetici. Multæ tamen erant olim coronæ (3) de quibus dicetur primo capitulo Paradisi. Deinde describit se a nomine proprio dicens: la gente ancor mi noma di là, scilicet, in mundo viventium: et sic loquitur Statius, quia Dantes erat ibi vivus; Stazio. Hoc nomen sonat effectum, quia stetit diu occultus christianus in vita et post mortem stetit per tot secula; et sicut Virgilius dictus est a virga, ita Statius dictus est surculus a surculo, quia (*) idem sonat. Deinde Statius describit se a duplici materia de qua scripsit, dicens: cantai di Tebe, idest, poetice descripsi materiam thebanam : nam Statius videns dissensionem esse inter Titum et Domitianum fratres assumpsit ad instructionem eorum hanc memoran

(1) E. prout est accidens.

(*) E. coronæ poeticæ, de quibus.

(2) E. dixit Juvenalis in Satyra VII. (*) E. quod est et sonat idem.

dam historiam duorum fratrum describendam, de qua multa dicta sunt in Inferno et dicentur in isto Purgatorio. Et tangit secundam historiam dicens: e poi del grande Achille, quia deinde fecit librum minorem, in quo tractavit de juvenilibus gestis Achillis, de quibus jam plene scripsi Purgatorii IX capitulo. Et subdit: ma caddi in via con la seconda soma. Et hic nota, lector, quod circa istam literam multi multa dixerunt, alii pro poeta nostro, alii calumniantes istud dictum, quia dicunt quod Statius non est mortuus secundo libro imperfecto. Quibus respondendum est breviter et clare, quod vere secundum opus est completum, nec Dantes hoc negat: sed vult dicere, quod cecidit cum secunda salma, quia debebat subire tertiam historiam, scilicet, gesta Domitiani, sicut ipse protestatur in prohemio sui Thebaidos, et in prohemio Achilleidos. Unde videtur () Statius satis excusandus si videatur nimis adulari Domitiano. Unde nota quod, sicut scribit Josephus, Domitianus audito rumore de defectione germanorum cum esset valde adolescens, tantam rei magnitudinem non recusavit, sicut alii fecissent; sed a patre habens ingenitam fortitudinem supra ætatem, statim tendebat in barbaros. Illi belli fama territi sine ullo damno romano jugo se subiecerunt. Domitianus ergo clarus (2) et insignis, ætatem superantibus factis et patri honorem afferentibus, Romam reversus est; qui et antequam pater veniret Romam Capitolium viriliter defenderat ab hostibus. Ideo juventæ indoles potuit decipere Statium commendando Domitianum ab iis. Al mio. Hic Statius describit se a nobilissimo poeta quem semper studuit imitari. Et ista litera ambigua habere potest duplicem intellectum; unum, quod Statius sit factus poeta per Virgilium; alium quod sit

[ocr errors]
[blocks in formation]

factus christianus per ipsum. Secundum primum litera est sic exponenda: Le faville, idest, dicta Virgilii tamquam vivæ scintillæ, onde sono allumati, idest, illuminati, più di mille, quia multa millia latinorum didicerunt poetriam et eloquentiam mediante dogmate Virgilii, che mi scaldar della divina fiamma, idest, accenderunt mentem meam eius doctrina divina, fu seme, idest, sementis et radix, al mio ardore, idest, ardenti ingenio meo ad poetandum. Secundum alium intellectum litera sic exponatur: Le faville che mi scaldar della divina fiamma, scilicet, caritate fidei christianæ, fur sceme, idest, fuerunt (') tunc diminutæ, al mio ardore, idest, meo amori; quasi dicat Statius: licet a te habuerim credulitatem fidei veræ, tamen amor meus fuit simus et lentus diu, et sic peccavi (2) per accidiam, sicut testatur paulo post. Sed hic nota, quod licet poeta velit quod Statius habuerit a Virgilio utrumque bonum, scilicet, poetriæ et fidei, tamen prima expositio fuit melior; quia si Statius fuit illuminatus lumine fidei per Virgilium, non mille alii, sicut litera dicit: præterea litera sequens declarat expresse quod loquitur secundum primum modum. Unde subdit: dell' Eneida dico, qui liber potest dici speculum humanæ vitæ, sicut dicit Aristoteles de Odyssea Homeri in Rhetoricis; la qual fummi mamma, idest, mamilla dulcis, vel mamma, idest, mater, propinans mihi primum lac poetriæ; unde dicit: e fu mia nutrice poetando, ideo studui totis viribus imitari ipsum opus; unde dicit: senz' essa non fermai peso di dramma, quasi dicat, non firmavi minimum punctum vel passum. Est enim drachma parvulum pondus, quo utuntur medici: et bene, quoniam Statius in suo Thebaidos semper nititur imitari Eneida Virgilii, non solum in numero librorum,

(1) S. fuerunt summe diminuta.

(2) E. poetavi per.

sed etiam in omnibus, ut non immerito sit appellatus simia Virgilii. Et concludit Statius immensitatem amoris quem habuit semper ad Virgilium, dicens: e assentirei un sole, idest, unum annum solarem, più ch' io non deggio, plusquam debeam justæ pœnæ meæ, al mio uscir di bando, idest, de exilio purgatorii, per esser vivuto di là, scilicet, in mundo istius viventis, quando visse Virgilio; quasi dicat Statius: ego vellem de pacto stare adhuc per annum in purgatorio, et fuisse illo tempore felici sub Augusto, quo (') claruit Virgilius.

Volser. Ista est quarta et ultima pars capituli, in qua poeta ostendit qualiter ipse manifestavit (2) Virgilium Statio, qui tam multa contulerat cum Virgilio (33) de ipso Virgilio non cognoscens eum. Et primo ostendit qualiter Virgilius imposuerit (*) sibi silentium, sed ipse non potuit continere se a risu. Et ad declarandam istam literam fortem est primo notandum, quod appetitus, alius est intellectivus, alius sensitivus: et sensitivus, alius est irascibilis, alius concupiscibilis: et sic gaudium, quod ostenditur (5) per risum procedit ab appetitu concupiscibili; et planctus qui movetur per iniuriam procedit ab irascibili: et ambo isti appetitus sunt de potentia sensitiva, et alter sequitur alterum. Et appetitus intellectivus qui est voluntas, et per quem regulatur appetitus sensitivus, non semper est potens supra sensitivum, quia non semper irascibile et concupiscibile obedit rationi, sive rationali voluntati, quæ est suum fundamentum in intellectu. Et hoc est quod vult dicere litera hic quando poeta ostendit quod contra velle Virgilii, idest rationis, sensualitas sua risit: et dicit quod imitans naturam secundum complexionem naturalem, appetitus sensitivus minus obedit

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

intellectivo, quia tunc plus operatur in eis virtus eorum. Nunc ad literam; dicit poeta: Queste parole, dicta per Statium, volser Virgilio a me con viso che tacendo, amiccando ('), dicea: taci, scilicet, cum nutu faciei. Et dicit ad excusationem suam; ma la vertù che vuole, idest, voluntas vel appetitus intellectivus, non può tullo, supra passionem et assignat rationem (2) cum subdit: chè riso e pianto, qui sunt passiones animæ, son tanto sequaci alla passion, idest, virtuti concupiscibili, da che ciascun si spicca, idest, exciduntur, che men seguon voler, idest, voluntatem, nei più veraci, idest, etiam in sapientioribus, quia etiam viros sapientes et veridicos oportet aliquando ridere et plorare invite, secundum lætitiam et tristitiam quibus afficiuntur.Io. Hic poeta ostendit qualiter se tacente cum lingua, locutus fuit cum visu; ex quo Statius suspicione capta adiuravit eum ut diceret causam sui risus. Dicit ergo: lo pur sorrisi, come l' uom ch'ammicca, idest, qui inclinat faciem connivendo (3) vel affirmando aliquid: perchè l'ombra, scilicet, Statii, si tacque e riguardommi negli occhi, ove'l sembiante più si ficca. Et ponit petitionem eius dicens: disse, ille Statius, deh! loquitur admirative: perchè la faccia tua, quæ videtur mihi rigida honesta, dimostrommi un lampeggiar di riso testeso, idest, nunc nunc, se assommi tanto lavoro inseme? Quasi dicat: si Deus det tibi tantam gratiam, quod feliciter perficias tam laboriosum opus, ita quod simul totum aggreges? Et poeta deinde loquitur et ostendit suam perplexitatem ex contrario voto duorum poetarum, quia præcepto unius non poterat contraire, et adiurationi alterius non audebat. Unde dicit: Or son io d'una parte e d'altra preso; quasi dicat: loqui prohibeor, et tacere non possum : l' una, scilicet, Virgilius, mi fa tacere,

(1) E. anutando. (*) 117, causam rationis cum subdit. (*) E. annuendo.

« PoprzedniaDalej »