Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

ardere rubore ('), audito verbo Mariæ. Alii tamen aliter exponunt istam literam, et dicunt quod illi spiritus cantabant alte: non cognosco virum, idest, istum hominem vivum, scilicet Dantem qui incedit intactus ab igne; sed prior expositio sanior est. Et dicit: indi, idest, deinde, ricominciavan l' inno, scilicet, summæ Deus clementiæ ; bassi, idest bassa voce, ita quod cantabant primo hymnum basse, deinde responsum (2) Mariæ ad angelum alte. Finitolo. Hic poeta ponit aliud dictum illorum spirituum in vituperationem luxuriæ quæ separat mulierem a consortio aliarum pudicarum. Ad declarationem huius literæ est brevissime sciendum, quod sicut scribit Ovidius II Maioris, Jupiter per fraudem et vim stupravit Calistonem virginem de Arcadia solitam ire in venationem cum aliis virginibus Dianæ ; quæ, perdita virginitate, non audebat appropinquare Dianæ, non levare oculos, non loqui. Cum autem semel Dea fessa venatione et cæteræ virgines in viridi nemore nudatæ lavarentur ad fontem ad refrigerandum calorem, Calisto cognita est esse corrupta in utero inflato. Ex quo Diana indignata turpiter expulit illam ne vitiaret purum fontem, et macularet chorum sacrarum virginum: quæ postea dicitur mutata in ursam ira Junonis (3), quæ uxor Jovis persequebatur pellicem mariti. Sed brevius videamus quid lateat sub cortice fabulæ: Jupiter figurative est magnus adulter, sicut fuit de rei veritate, qui vi et fraude deflorat virginem, et fallit illam puram (*), simplicem et fragilem. Diana vero quæ dicitur dea castitatis est luna, quæ influentia sua facit virgines, sicut clare patebit III capitulo Paradisi; quæ fingitur cum suis virginibus ire in

(') E. pudore, audito verbo beatissimæ Virginis Mariæ.

(1) E. responsum pretiosissimæ Virginis Mariæ.

() E. Junonis uxoris Jovis, quæ persequebatur.

(*) E. puram virginem et fragilem.

venationem ad persecutionem ferarum, idest, ad mortificationem concupiscentiarum, quæ lacerant animam et carnem crudelius omni fera. Sed infelix fœmina non potest tegere fallum suum; ideo bene exclamat Ovidius ibi: Heu quam difficile est crimen non prodere vultu! Diana vero, idest, domina casta, repellit eam a se et a societate honestarum mulierum, et illa non audet apparere in conspectu earum; et maxime Juno uxor adulteri persequitur eam; et illa sæpe efficitur ursa, quæ si domesticatur (') permittit se tangi, palpari et equitari ab hominibus parvis et magnis, et impinguatur verberibus, sicut dicitur de ursa. Ad literam ergo, dicit poeta: Finitolo, idest, finito illo hymno basse, gridavano anco, idest, iterum clamabant illi spiritus alte: Diana si tenne al bosco, quia solitudo est maxime amica pudicitiæ, ut pulcre ostendit Seneca in persona Hippolyti pudicissimi juvenis, e caccionne Elice, quæ alio nomine dicta est Calisto; et assignat causam honestam, dicens: che, idest, quæ Helyce, avea sentito il tosco di Venere, idest, gustaverat venenum libidinis, quod est dulce venenum inebrians cor hominis. — Indi. Hic ultimo poeta ponit aliam cantilenam in commendationem virorum castorum. Et continuans hanc partem præcedenti, dicit: Indi tornavano al cantar, idest, deinde illi spiritus facto clamore revertebantur ad cantum, sicut alternantes voces, nunc cantando basse, nunc clamando alte. Et videtur quod hucusque viri fecerunt (2) mentionem vel commendationem mulierum castarum; ideo nunc introducit mulieres facientes commendationem virorum castorum; unde dicit: indi, idest, deinde, donne, idest, uxores, quæ fuerant adulteræ, gridavano i mariti che fur casti, servantes fidem uxoribus; ideo dicit: come vertule e matrimonio imponne.

(1) E. ursa, quasi domestica videtur, permittit.

(2) S. fecerant.

Et hic nota quod matrimonium non solum est ordinatum in veteri et novo testamento et per leges civiles et canonicas, sed etiam apud gentiles bene viventes, sicut olim apud græcos et romanos: imo et Aristoteles in Politicis probat (') quod naturaliter homo est animal coniugale contentus una. Et concludit poeta dicens et claudens capitulum: e questo modo, clamandi, credo che lor basti, scilicet mulieribus, per tutto 'l tempo che 'l fuoco gli abbrucia, ad purgationem : et ecce causam, con tal cura convien e con tai pasti; quasi dicat: talis medicina convenit cum talibus morbis, scilicet, ut ignis compescatur igne, che si ricucia la piaga da sezzo; hoc est dicere ultimum peccatum, scilicet peccatum luxuriæ. Et est conveniens metaphora: sicut enim medicus suit plagam magnam, et aliquando urit illam igne ne putrescat, ita æternus medicus peccatum luxuriæ hic purgat per ignem ne pariat saniem.

(') E. ponit et probat, scilicet quod.

CANTUS VIGESIMUS SEXTUS, ubi tractat de spiritibus luxuriosis et de modo status et pœnæ eorum, sub titulo domini Guidonis Guinicelli de Bononia, qui multa receptavit cum eo, ac etiam de aliis multis.

MENTR

ENTRE che si per l'orlo uno innanzi altro. Postquam in superiori capitulo poeta noster tractavit (') in parte finali de purgatione luxuriantium luxuria naturali, nunc consequenter in præsenti capitulo XXVI agit et tractat de purgatione luxuriantium luxuria innaturali. Et istud capitulum sufficit dividere in tres partes generales: in quarum prima poeta describit duas sectas luxuriosorum, de prima quarum introducit unum spiritum modernum ad loquendum et petendum de se. In secunda poeta respondens petitioni sibi factæ, manifestat se, et sibi manifestari facit gentem utriusque aciei, ibi: Io, che due volte. In tertia et ultima commendat illum spiritum ab arte inveniendi vulgariter et materne; et gratia illius nominat incidenter aliquot alios inventores tam gallicos quam italicos, ibi: Poichè di riguardar. Ad primum veniens (2), poeta descripturus utramque aciem, primo pro perfectione sui operis facit descriptionem temporis; et videtur dicere uno verbo, quod ipsis sic ambulantibus per illam viam dubiam sol tendebat ad occasum. Ordina sic literam: Il sole feriami in su l'omero destro; erat enim prope occasum tertiæ diei, ita quod faciebat umbram magnam, che, idest qui sol, già raggiando tutto l'occidente, quia bassus erat, mutava aspetto di cilestro, idest, colorem quem prius habebat cœlum, in bianco, quia tunc

(1) 117, tractavit et determinavit in parte.

(2) 117, veniens dico quod poeta.

incipit occidens aliquantulum albere: et hoc faciebat sol, mentre che si ce n' andavam per l'orlo, idest, extremitatem viæ, uno innanzi altro, scilicet, Virgilius primo, deinde Statius, tertio Dantes, soliciti circa viam; * unde dicit: il buon maestro, scilicet, Virgilius, qui bene ducebat eum per tam periculosam viam *(), diceva spesso, reflectens se versus me; guarda, scilicet, quomodo venias, et cave tibi ab igne. Et dicit: giovi ch' io ti scaltro; quasi dicat: valeat tibi quod ego feci jam te præcautum et scaltritum circa istud iter. Et hic nota, lector, quod Virgilius necessario repetit hic (2) bonum documentum suum, quia Dantes non poterat faciliter, neque cito retrahi ab isto igne; nam luxuriosi habent excusationes suas semper paratas. Dicunt enim quod viri fortissimi, sapientissimi et sanctissimi istud vitium vitare non potuerunt, quia luxuria ludus est juventutis, peccatum non malitiæ sed naturæ ; ideo ætatem refrænare non possunt; sed sapiens Virgilius dicit: considera vilitatem, obscenitatem, brevitatem, finem istius vitii (3). Luxuria enim plus cæteris vitiis fœdat corpus, infamat et breviat vitam, et si ad senectutem luxuriosus, quod perrarum est, veniat, male expensam tarde conqueritur juventutem, cum amplius resumi non potest. Et io. Hic poeta describit primam aciem luxuriantium contra naturam; et primo ostendit quomodo illi perpenderint de eo, quod (*) erat cum corpore vivens; unde dicit: et io facea la framma parer più dolente, idest, magis tristem, quia faciebam ipsam magis obscuram, con l'ombra, scilicet corporis mei, de quo cœperunt admirari animæ. Unde dicit: e vidio molte ombre, idest, animas mortuorum, andando, per ignem, por mente pur a tanto indizio, idest, solum

(') Le parole fra i due asterischi son supplite dal Codice 117. () E. hoc bonum.

() E. vitii: foedat corpus.

(') 117 e E. quia erat.

« PoprzedniaDalej »