Obrazy na stronie
PDF
ePub

mb

rexat. 12-19.35′′

COMENTUM PURGATORII.

CANTUS VIGESIMUS PRIMUS, in quo tractat sicut invenerunt aliquem vocatum Statium in medio itineris, qui cum Virgilio multa receptavit non ipsum cognoscens; et postea sicut interrogavit Dantem quis esset Virgilius et Dantes ex verbo Virgilii dixit ei omnia.

LA sete natural che mai non sazia. Postquam in præ

Α

cedenti capitulo poeta noster docuit multipliciter vitare vitium avaritiæ, nunc consequenter in præsenti capitulo XXI agit et tractat de purgatione prodigalitatis, quæ punitur eadem pœna simul cum avaritia et in eodem circulo. Et istud capitulum potest dividi in quatuor partes principales; in prima quarum introducit unam animam illustrem antiquam nuper purgatam vitio prodigalitatis, cui Virgilius narrat in generali conditionem sui et Dantis. In secunda Virgilius inquirit a dicto spiritu de causa terræmotus et clamoris prædicti, ibi: Ma dimmi. In tertia Virgilius inquirit ab eodem quis fuerit, et de causa suæ diuturnæ pœnæ, ibi: E'l savio duca. In quarta et ultima poeta manifestat Virgilium dicto spiritui, ibi: Volser Virgilio. Ad primum ergo dico quod poeta introducit animam illustrem antiqui poetæ prodigi; sed primo præmittit suam continuationem ad præcedentia: quia enim in fine capituli præcedentis concluserat quanto ardore

desiderabat scire causam illius terræmotus, ideo nunc replicans idem ostendit suam dispositionem ; et dicit, quod appetitus sciendi nimis molestabat eum. Sed ad pleniorem intelligentiam literæ est primo sciendum, quod cum (1) Christus de Judæa iret in Galilæam transiens per Samariam pervenit ad locum ubi erat fons Jacob, et fatigatus ex itinere cœpit sedere ibi. Et ecce mulier samaritana venit ad hauriendam aquam; discipuli enim iverant in civitatem ad emendum (2) cibos. Dixit ergo Jesus: da mihi bibere. Cui mulier respondit: quomodo cum sis judæus petis a me samaritana bibere? non enim coutuntur judæi samaritanis. Respondit (3) Jesus: si scires donum Dei quanti valoris sit petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam; et subdit: omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum; * qui autem biberit ex aqua quam ego dabo tibi non sitiet unquam * (*). De ista aqua dicetur Paradisi capitulo XXX. Nunc erit litera clara quam expone sic: La sele-natural, idest, desiderium sciendi; nam omnes naturaliter scire desiderant; cuius ratio videtur quia unusquisque appetit naturaliter perfici. Scientia autem est perfectio animæ, licet talis perfectio non habeatur in via ad plenum, sed solum in patria; ideo dicit: che mai non sazia, appetitum animi, se non con l'acqua, scilicet viva, quæ est gratia Spiritus sancti, onde, idest, aqua, la femminella samaritana adimandò la grazia, cum dixit: Domine, da mihi de hac aqua ut non sitiam in æternum, sicut scribitur Joannis IV capitulo. Et hic nota quod samaritani differunt a judæis, sicut græci a latinis, quia sunt scismatici in fide; nam quando videbant judæos florere appellabant eos cogna

(') E. cum Redemptor noster pretiosissimus Dominus noster Jesus Christus de. () E. emendos.

() E. Respondit Dominus Jesus.

(*) Le parole fra i due asterischi sono dei Codici E. e S.

tos quasi de Joseph nati, cum tamen venerint olim de Persia. Quando vero videbant eos deletos non communicabant secum. Ista ergo sitis, mi travagliava, idest, turbabat et fatigabat mihi mentem, e pungeami la fretta, idest, festinantia stimulabat me ut irem cito, per la impacciata via, occupatam ab illis spiritibus jacentibus, dietro al mio duca, quia ibat multum expedite, e condoleami a la giusta vendetta, idest, compatiebar pœnæ avarorum, licet meritæ: et vere pœna istorum est amarissima, quia sunt privati magnis bonis, scilicet luce, quia non vident nisi terram, et libertate omnium membrorum. Et sic tria erant vexantia autorem, scilicet, aviditas sciendi, velocitas eundi et misericordia alienæ pœnæ. Et ecco. Hic poeta describit apparitionem unius illustris poetæ per unam nobilem comparationem. Et ad intelligentiam huius peregrinæ et artificiosæ comparationis est primo sciendum, quod multi mirantur quare poeta noster christianissimus facit Statium non christianum hic stare, nescientes videre causam: ideo primo dico quod poeta potuit coniecturare ex multis indiciis Statium fuisse christianum. Nam si Virgilius qui fuit ante Christum sensit aliquid de illo per carmina sybillæ, ut testatur Augustinus, quanto magis Statius, qui vidit tempore suo crudele exterminium et inauditum antea quod fecit Titus de judæis, et tot miracula facta per martyres quos Domitianus frater Titi crudelissime persecutus est, cum christianum nomen semper magis cresceret. Fuit etiam Statius ausus dicere in maiori: Primus in orbe Deos fecit timor. Fuit (1) et honestissimus et moralissimus in omnibus suis dictis; sed sive fuerit christianus, sive non, non facio vim in hoc, quoniam subtiliter et necessario poeta hoc fingit, quia multa

(1) E. Fuit etiam.

erant tractanda per eum quæ non poterat sine poeta christiano, ut patebit in XXV capitulo et alibi. Sed poeta potius introducit eum hic, quia constat ipsum vixisse in summa egestate et inopia; quod non videtur potuisse contingere viro tantæ excellentiæ in urbe, in qua dicitur rhetoricam docuisse, nisi ex errore prodigæ largitatis. Introducit autem hunc clarissimum poetam per nobilissimam comparationem, dicens: Et ecco un'ombra, idest, illustris anima Statii, ci apparve, nobis duobus, sì come ne scrive Luca, XXIIII et ultimo capitulo, che Cristo già surto, idest, levatus per (') resurrectionem, fuor della sepulcral buca, idest extra os sepulcri, apparve a' duo, scilicet, discipulis, ch' erano in via, euntes ad castellum Emmaus; et dicit: e dietro a noi venia, illa umbra, da piè guardando la turba che giace, scilicet, multitudinem avarorum magnam jacentium per terram, in quorum numero et supplicio ipse erat paulo ante; et dicit: ne ci addemmo di lei, idest, non perpendimus de illius subita apparitione, sì parlò pria, dicendo: O frate' miei, Dio vi dia pace, scilicet, æternam, ad quam ego tendo. Et hic nota quantum dicta comparatio est propria. Sicut enim (2) Christus post resurrectionem de sepulcro apparuit duobus apostolis ignotus, quos salutavit; ita nunc Statius post liberationem suam ex carcere (3) apparuit ignotus duobus poetis quos similiter salutavit. - Noi. Hic poeta ponit responsionem Virgilii qui reddidit illi vicem vultu et verbo; unde dicit: Noi, ambo, ci volgemmo subito, ad rem novam, quia nondum viderant in toto circulo isto animam liberam, solutam et lætam nisi istam. Et hic nota quod poeta (*) noster cum fecerit tam longum tractatum de avaris in isto circulo, nunc introducit

(1) E. per gloriosissimam eius resurrectionem.
(2) E. enim Dominus noster Jesus Christus post.
(*) 117, illo carcere.
(*) S. autor noster.

« PoprzedniaDalej »