Obrazy na stronie
PDF
ePub

CODEX LITURGICUS

ECCLESIAE VNIVERS A E

IN EPITOMEN REDACT VS.

CVRAVIT

HERM. ADALB. DANIEL,

PHIL. DR. SOCIETATIS HISTORICO-THEOLOGICAE LIPSIENSIS SODALIS,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CODEX LITVRGICVS

ECCLESIAE ROMANO-CATHOLICAE

IN EPITOMEN REDACT VS.

CVRAVIT

HERM. ADALB. DANIEL,

PHIL. DR. SOCIETATIS HISTORICO-THEOLOGICAE LIPSIENSIS sóDALIS.

[ocr errors][ocr errors]
[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed]
[blocks in formation]

Non indiget argumentis res confessa et manifesla: nullo unquam tempore ecclesiae navim tam turbato mari raptam esse quam eo quod nunc labitur. Undique venti erumpunt, nubes undique adductae tenebris obruunt diem, saevi oriuntur turbines, magni commoventur fluctus, atroces excitantur tempestates, fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc illinc emicant. Inter haec fulmina et tonitrua alii alias partes suscipiunt. Sunt qui buccis inflatis ventorum vim augere, incendia si forte quae exstinguantur denuo excitare, omnia turbare ac miscere studeant: quibus nihil antiquius est, nihil magis cordi (si isti homines cor habere putandi sunt) quam ut diuturna Christianorum dissidia incomposita maneant, vulnus non coeat sed continua sanie putrescat. Hi quomodo Domino ecclesiae de invisis suis negotiis satisfaciant, videant ipsi. Ego vero dum vivo ardentissimo animi voto exorare precibus non desinam, quod mecum exorant omnes boni: ut pacato reipublicae Christianae statu gignatur amabilis ecclesiae concordia fiatque pax in turribus Sion. Neque in precibus ac votis acquievi: non semel prodiit in lucem liber, quo omnium oculos a spinosis ac tortuosis huius aetatis quaestionibus in vetustam priorum saeculorum ecclesiam veluti in libertatis, ac pacis imaginem avertere conalus sum. Nunquam desistam illo munere, quod recte vocatur dlanoνία της καταλλαγής, neque untain me de proposito deflecti paliar eo quod uti saepius ita nuperrimë factum est, me apud fanaticos homines qui immodico partium studio flagrant, magnam mihi conflare invidiam, asperas parari censuras et (quae acceptissima eorundem provincia est) suspiciosos spargi rumores atque calumnias. Laudem ab istis non quaero, qui parvi et angusti animi sunt: sufficit bonorum adsensus et plausus, sufficit ex his bonis unus vir, amice testatus, me in hoc genere aliquid posse.

Haec sunt, quae te scire volui, benevole lector, ne mireris, me limina semel feliciter pulsata repetere, ut recte iudices hunc librum, e prelo surgentem tamquam eionvonolóv. Difficile est Chri

stianos ad pristinam concordiam reducere, ne dicam pugnacibus Polemicorum libellis, ipsorum dogmaticorum disputationibus: at in eo campo theologiae, quem practicum appellare licet, frondet paciferae olivae ramus. Ut unum exemplum afferam, in omnibus diversarum ecclesiarum liturgiis, si mittimus Taoboya atque adióqopa, eadem invenitur Deum et Patrem Iesu Christi colendi ratio, eaedem leguntur sententiae, preces adhibentur atque suspiria, eadem celebrantur sacramenta, mutato nomine et forma, servato Christianae religionis ingenio. Quodsi minus notum et celebratum est, causam quaeras et apud Catholicos et apud Evangelicos in turpi ac funesta rituum, qui ab adversariis peraguntur, inscitia. Iam vides, quo consilio hoc volumen, quod in manibus habetur, efformaverim.

Sane viri docti permulti de divinis ecclesiae Romanae officiis uberrimos reliquerunt commentarios ac ritus caerimoniasque operosissimis scriptis illustrarunt. At vero ea quae omnibus scitu necessaria videntur, per tot argumenta librosque diversos dispersa sunt, ut non tam illuminent quam distrahant mentem. Porro horum voluminum comparatio et usus non ita facilis est, cum aliis de causis multis tum potissimum ob rei familiaris angustias, quibus plurimi ab his rarioribus carioribusque libris prohibentur ac detinentur: denique multis non datum est opus aggredi langum, perplexum ac plurimi otii. Itaque ego operam in me suscipere ausus sum, in unum congerendo quae velut potiora ac graviora ad propositum mihi finem facere poterant, hunc condere Codicem Liturgicum ecclesiae universae, ex vastis voluminibus in epitomen redactum. Rerum collectio parata est, quae exspectationi aliqua saltem ex parte satisfacere potest. Commentationes, nonnullis capitibus praemissas, notas passim margini adspersas, quibus vel ritus ab antiquis temporibus repetuntur, vel caerimoniarum mysteria aperiuntur vel omnino difficultates explanantur, consulto arctioribus finibus continui, ne hic quoque liber in ingentem molem excresceret ac familiari omnium usui subduceretur. Eandem instituti rationem secutus, si Deo placebit, secundo Codicis tomo in Protestantium cultu divino quae memoratu digna sunt, percurram et illustrabo.

Scribebam Halis XXII Aprilis MDCCCXLVII.

Herm. Adalbertus Daniel.

« PoprzedniaDalej »