Obrazy na stronie
PDF
ePub

hacce sua Latina et antiquitate et auctoritate appareat inferior: simul in dogmata de invocatione Sanctorum aliaque acerrime invehitur.

Magna exinde orta contentio nec sequentibus saeculis lites Theologorum liturgicae compositae sunt, qui fidei capita vicissim in controversiam vocata venerandis antiquorum Christianorum formulis stabilire molirentur. Verum ex hoc litigantium studio nata est uberior priscarum liturgiarum notitia una cum doctis praeclarissimorum virorum voluminibus.

Constat, Lutheranos ac Reformatos libentissimo animo adversarios provocasse ad pugnam, pugnandam de Missa ac potissimum de Canone Missae; quem, gliscente in ecclesia superstitione consarcinatum, omnibus vitiis scatere ipsis tam certum erat quam quod certissimum. Romanae ecclesiae viri eruditi, ut demonstrata missae suae antiquitate atque apostolica fere auctoritate acerbissimos adversarios refellerent, desudarunt in explorandis et explanandis vetustorum Christianorum occidentalium Liturgiis, quas Romanae paene in omnibus convenientes esse, Protestantium animis inculcarunt. Prae ceteris magnae iis erat sollicitudini vetus Gregorii Sacramentarium, unde recentius missae officium est repetitum. Prodiit Coloniae 1571 Jacobi Pamelii (Canonici Brugensis) Missale SS. Patrum Latinorum sive Liturgicon latinum iuxta veterem ecclesiae catholicae ritum. 2 voll.

regis Galliarum P. 561 sq. Cointius atque Peyratius missam Illyrici existimarunt pro vetusta Gallicana: Honoratus de S. Maria (Animadv. in regulam et usum Critices Tom. III. lib. V. Diss. 3. §. 9.) immo fontem liturgiarum occidentalium asseruit. Sed nunc Protestantium quoque theologi (v. c. Augusti: Denkwürdigkeiten aus der christl. Archäologie IV. p. 291.) probant Bonae judicium: Missa Illyrici a Romana non differt, immo eadem est sed interpolata. Privata alicuius episcopi

[ocr errors]

institutione missae communi et Romanae tot orationes superadditae, ut in iis recitandis sacerdos occuparetur, cum missam sollemniter decantaret, ac praesertim tempore quo Introitum, Graduale, Symbolum et cetera hujus modi choris modulatur. Binterim: Denkwürdigkeiten der christkathol. Kirche IV. 3, 5057: Es hält schwer bei einer so dunkeln und äusserst verwirrten Sache ein entscheiden des Resultat auszumitteln. Neque ego tam placide in Bonae opinione conquiescere possum. Nescio qui factum sit, ut plurimae Flacianae orationes, privato episcopi cujusdam usui destinatae, in alia et quidem diversarum regionum Missalia abierint, Ipse Bona in Appendice libri praelaudati p. 955-964 addit fragmentum missae ex codice Bibliothecae Cardinalis Chisii, missae illi latinae simillimum. Martene in vetusto Salisburgensis ecclesiae Missali vidit missam, breviorem quidem Flaciana alias huic consentaneam. Ego vero nuper inspexi Codicem decimi saeculi, in Bibliotheca Darmstadiensi asservatum (No. 1946.), qui in fronte habebat missam vetustam ab Illyrico haud prorsus alieSufficit afferre orationes: Domine Deus omnipotens, qui es magnus etc. Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis etc. Ante conspectum inaestimabilis tuae maiestatis etc. Cum insit libro missa de S. Willibrordo cum Praefatione propria, ad provinciam Ultraiectensem pertinuisse videtur.

nam.

Gre

4. (Editio nova Colon. 1675 et saepius). Continetur Sacram. gorii, e codice Coloniensi descriptum tomo secundo. Alterum liturgiae Gregoriani codicem Vaticanum evulgavit Angelus Rocca, Ordinis S. Augustini, apostolici palatii Sacrista, in editione Operum S. Gregorii 1597. Tom. VIII. Tertius Hugo Menardus, S. Benedicti monachus, eruit Sacramentarium e membrana monasterii Corbiensis S. Eligii, alios codices editosque libros consuluit, doctissimarum adnotationum copiam adspersit. Paris. 1642. 4. Iterum una cum Scholiis A. Roccae dedere textum et notas Menardi PP. Benedictini e congregatione S. Mauri (vel rectius Dionysius Sammarthanus Prior abbatiae S. Germani) in nova editione Opp. Gregorii. Paris. 1705. Tom. III. p. 1-647. Sed Sacramentorum Liber Gregorio accensetur, non quod primus ipsius fuerit parens, sed quod summa cura meliorem in formam redegerit. Narrat enim Gennadius de Script. eccl. c. 94., Gelasium scripsisse tractatus diversarum scripturarum et Sacramentorum limato sermone; porro Ioannes Diaconus in Vita S. Gregorii refert, hunc pontificem Gelasianum codicem de missarum Sollemniis multa subtrahendo, pauca convertendo, nonnulla vero superadiiciendo in unius libri volumen coarctasse *). Rescidit opinor Praefationum copiam: nam in his multum fuisse Gelasium, testatnr antiquus Romanorum pontificum catalogus apud Blanchinium in Prolegg. ad Tom. IV. Anastasii: Fecit et Sacramentorum Praefationes cauto Immo saeculo nono superstites fuisse codices Gelasianos extra dubitationis aleam positum est. Habebat verbi causa monasterium Centulense libros missales Gelasianos tres, ut est apud Dacherium. Igitur omni cura atque industria id egerunt viri docti, ut uspiam inciderent in Gelasianum codicem quem cum Gregoriano conferre possent: neque eventus, ut putabatur, fefellit exspectationem. Iam iam I. Morinus in Appendice Manuscriptorum ad Commentarium de Poenitentia 1657. p. 52. et Bona Cardinalis affirmarunt, latere Gelasii liturgiam in insigni codice Christinae reginae e Gallia Romam asportato (Vatic. No. 1455.) **). Publici iuris fecit membra

sermone.

*) Monent tamen PP. Benedictini in Menardi Notis ad Sacramentarium Gregorii, in mss. Ioannis Diaconi, etiam antiquioribus Bernone verba haec non exstare neque ulla superesse abrasionis vestigia. Quodammodo suppletur testimonium Ioannis verbis Walafridi Strabonis de reb. ecc. c. 22: Gelasius papa tam a se quam ab aliis compositas preces dicitur ordinasse et Galliarum ecclesiae suis orationibus utebantur quae et adhuc a multis habentur. Et quia tam incertis auctoribus multa videbantur inserta et sensus integritatem non habentia, curavit B. Gregorius rationabilia quaeque coadunare, et seclusis iis, quae vel nimia vel inconcinna videbantur, composuit librnm Sacra

mentorum.

**) I. Morinus 1. 1. Antiquissimus omnium codicum, quos nancisci nobis contigit, ille est, quem in opere nostro Petavianum saepius vocavimus a possessore, viro amplissimo, Domino Petavio, Parlamenti Parisiensis senatore integerrimo, qui

nam J. M. Thomasius. Edidit 1680 Sacramentarium Gelasianum sive Liber Sacramentorum Romanae ecclesiae a S. Gelasio papa uti videtur concinnatus, ante annos paene mille exaratus *). Quod demonstrare ausi sunt J. Basnagius Hist. Eccl. Tom. II. lib. XVI. c. 10. et C. M. Pfaffius De Liturgiis etc. 1718., codicem saeculo demum decimo esse conscriptum, id optimis ac firmissimis argumentis refellit L. Muratorius in praeclarissimo opere: Liturgia Romana Vetus. Venetiis 1748. 2 voll. fol. 2. p. 54 sqq. **) Ostendit vir doctus, exhiberi in eo codice Sacramentarium pro ecclesia Romana constructum, circa annum DCCC. compositum: porro autumat, omnino nihil productum fuisse, quod Gelasio abiudicandum suadeat librum sub eius nomine editum. Sed ipse Muratorius confitetur codici, fortasse e Roma in Galliam misso varia facta fuisse additamenta ***) (quod iam viderat Thomasius); immo tacite innuit non stabiliri posse, ex illo codice genuinum nobis donatum esse Gelasianum Sacramentarium. Et sane suspicionem movet, quod offendit Binterimium (Denkwürdigkeiten etc. IV., III. p. 24.) desiderari amplum Praefationum numerum, quo Gelasium liturgiam ornasse vel cumulasse tradunt veteres. At plenissima lux implicatae quaestioni redundavit ex studiis M. Gerberti, Abbatis San-Blasiensis, viri de re liturgica optime meriti +). Tres in Praefatione ad Monumentorum Partem Primam enumerat codices Sacramentorum sua cura examinatos: Rheinaugiensem Merovingicae aetati propinquum; San-Gallensem vetustiorem, Carolingicis temporibus confectum qui cum priori ad apicem usque conveniat; denique San-Gallensem iuniorem vel Turicensem, saeculi decimi prolem. Qui hanc membranam elaboravit, Sacramentarium simul Gelasianum Gregorianum et Ambrosianum in uno volumine conscribendum suscepit, ita quidem, ut ad Gelasianum ritum retulerit, quid

perhumane illum nobis dedit utendum. Illius character nongentis annis non videtur inferior: est enim scriptus literis maioribus et quadratis, quas unciales aliqui vocant. Scriptor latinitatis parum peritus erat: saepe enim ignorantia potius quam negligentia παραγράφει Divisus est in tres libros et uniuscuiusque libri initium graphice admodum et literis magnis monocondiliis exaratum est..

*) Legitur praeterea in Muratori Liturg. Vet. Romana Tom. I. p. 484-763., in Nova editione operum Thomasii quam curavit Vezzosius tomo sexto, denique in Assemanni Codice Liturgico Lib. IV. I. p. 1–216.

**) Confer Vezzosium in Praefatione ad Tom. VI. Opp. Thomasii.

***) Commemorantur in Canone nomina S. Dionysii, Chlodoaldi aliorumque Gallicanae ecclesiae Sanctorum. Honoratus a S. Maria 1. c. Gallicanum librum existimat Sacramentarium Thomasii.

+) Vetus Liturgia Alemannica, disquisitionibus praeviis notis et observationibus illustrata. Partes III. MDCCLXXVI. · Monumenta Veteris Liturgiae Alemannicae.

Partes II. MDCCLXXVII.

quid in iis vetustissimis libris Rheinaugiensi et San-Gallensi priori continebatur. Hunc tertium codicem publici iuris fecit Gerbertus tomo primo Monumentorum p. 1-210. Habemus igitur liturgiam Gelasii nomine insignitam, Thomasiano codici antiquitate non nisi parem sed superiorem, quem propter ingentem Praefationum multitudinem genuinum Gelasii foetum dixeris. Manet tamen, cum suspicionem moveat vulgata Ioannis Diaconi scriptura (p. 5.) perdifficilis et perobscura quaestio de Sacramentario Gelasii, quam non prius solvere poterunt viri docti quam ex aliis longae antiquitatis codicibus textus Gelasianus erutus sit. Tunc demum largus et amplus praebetur iudicibus locus.

Erat vero procul dubio ante Gelasii tempora suum Romanae ecclesiae Sacramentarium; ac proinde illud Gelasius tantummodo instaurasse meliorique ordine donasse credendus est. Ita Muratorius: neque est quod huic sententiae refragemur. An vero vetustissimae huius liturgiae exemplaria ad nostram usquè aetatem pervenerint, prorsus alia est quaestio. Prodiit quidem cura Iosephi Blanchinii Codex Sacramentorum Vetus a S. Leone Papa confectus *), depromptus e libro Veronensis Capituli circa annum DCC. vel DCCC. conscripto. Sed nomen Leonis codici per meram coniecturam praefixum fuit. Mancus est a capite, ea scilicet parte qua suas origines prodere potuisset ac fontes; mutilus etiam calce. Ipse igitur Blanchinius, quae de hac re doctiorum virorum sententia foret, exquisivit. Respondit J. A. Ursius, Ordinis Praedicatorum, sibi minime videri Gelesianum illud Sacramentarium quod Thomasius ediderit; Gelasio potius tribuendum esse quod a Blanchinio evulgatum esset, altero sine dubitatione vetustius. Item Meratius ad Gavantii Thesaur. Tom. I. p. 4. codicem Veronensem Gelasianum appellare mavult. Contra cum Blanchinio facit Iac. Acami: Dal' antichita, autore e pregi del Sacramentario Veronese publicato dal M. R. P. Giuseppe Blanchini. 1748. Eusebius Amort, ecclesiae collegiatae ad S. Crucem Pollingae in Bavaria Canonicus Regularis, autumat, non esse compactum ab uno Romano pontifice, sed librum fuisse Romanorum pontificum ad usus privatos primis temporibus usu receptum, auctum tamen et interpolatum per varios pontifices usque ad tempora Gelasii papae: agnosci posse manus Sixti III., Leonis III. el Felicis III. At vero Muratorius, acerrimus vetustatis aestimator, ea sinceritate qua par est fatetur, certi aliquid praeberi non posse in re dubia. Suspicatur (quod argumentis satis idoneis commendat), Sacramentarium Blanchini post tempora S. Leonis, fortasse sub

*) InProlegomenis ad Tomum quartum Anastasii Bibliothecarii p.XII—LVII., quem addidit tribus prioribus a Francisco Blanchinio illustratis anno 1735 et apud Muratorium Lit. Rom. I. p. 291-484 et Assemannum III. p. 1–180. Cf. Ballerinios Fratres in Tomo II. Opp. S. Leonis.

**) Loci S. Scripturae e vetusta Itala descripti sunt. Occurrit lactis et mellis degustatio in baptismo. Desiderantur festa Assumptionis et Nativitatis Mariae, Inventionis Crucis e. a. Sed ipsum adeas Muratorium Lit. Rom. I. P. 16-37.

Felice III., inclinante ad finem saeculo quinto, consarcinatum esse ab homine quodam, qui, quascumque reperisset Orationes et Praefationes ab ipso Leone eiusque praedecessoribus confectas, in unum codicem coegerit et quidem sine exquisito, quem rei gravitas exposcebat, ordine. Est igitur Blanchinii codex vetustissimus omnium qui habentur *): minus tamen ad nostros usus pertinet, quoniam desunt gravissimae partes, Ordo et Canon Missae. Binterimius (Denkwürdigkeiten etc. IV., 3. p. 17.) iis se adiungit, qui non dubitant quin hac lacuna expleta Canon S. Leonis genuinus inventus sit. Exstat enim in Codice Vaticanae Bibliothecae post homiliam S. Leonis Praefatio et Canon Missae, quem una cum homilia Leonis esse pro certo habuit Cacciarius, haud sobrio, opinor, usus iudicio. Verba diesque nostros in pace tua disponas, quae Gregorium Canoni adiecisse scriptores uno ore tradunt, liturgiae inserta vides: alio loco commemoratur oratio quaedam. S. Gregorii **). Denique quis est qui nesciat, quam leviter atque inconsulte librarii diversorum virorum opuscula interdum spatio explendo intenti, commiscuerint atque disiecerint.

Tria quae énumeravimus Sacramentaria, Gelasianum Thomasii, Leoninum Blanchinii ac Gregorianum, complexus est Muratorius in optimo libro de Liturgia Romana, praevia prolixa et eruditissima de Rebus Liturgicis dissertatione, affixis Missali Gothico et Gallicano vetustisque Ordinibus Romanis ***). In textu Gregoriano constituendo geminos in auxilium vocavit codices mirae antiquitatis, a Blanchinio, indefesso eruditionis ecclesiasticae venatore, sibi suppeditatos. Alter Vaticanus, saltem ineunte saeculo nono exaratus, in Muratorii libro typis redditus est, adiecta scriptura alterius codicis haud recentioris Vaticano. Hic olim in Gallia spectavit ad Paulum Petavium, Parisiensem senatorem; tum ad Christinam Sueciae reginam pervenit; denique in Othobonianam bibliothecam illatus. At vero in neutro codice exhibetur purum Sacramentarium, quale e manibus Gregorii prodiit. Aliquot additamenta festivitatum, collectarum subinde ad illud utrobique sunt facta, id quod vides in omnibus Gregoriani Sacramentarii codicibus evenisse, prout postulabat ecclesiastica singularum

*) Vezzosius in Praefatione ad VI. tomum Opp. Thomasii putat rei adhuc non plene satisfactum fuisse. Gerbertus Vet. Lit. Al. I. p. 80. Tantum vero abest, ut, quod antiquitatem eius liturgiae attinet, Blanchinius, vir alioquin modestissimus, concedendum aliquid ratus sit, ut anno 1763 adhuc in vivis Romae mihi significaverit, sibi iam eam S. Silvestro P. vindicare propositum esse.

**) Cacciarius quidem prorsus aliam eamque miram affert opinionem: Adiectum est uni collectae nomen Gregorii, reliquae sunt a Leone profectae. Opp. Leonis I. p. 196. Sed talia argumenta futilia et ridicula haud immerito iudicamus.

***) Sequitur Muratorium in Sacramentariis exhibendis Bibliotheca Patrum Veneta.

« PoprzedniaDalej »