Obrazy na stronie
PDF
ePub

Audiet cives acuisse ferrum,

Quo graves Persæ melius perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet Divûm populus ruentis

Imperi rebus?

prece qua fatigent Virgines sanctæ minus audientem Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Jupiter? Tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,
Augur Apollo!

25

30

Sive tu mavis, Erycina ridens,

Quam Jocus circumvolat et Cupido;

Sive neglectum genus et nepotes

35

Respicis, auctor,

Heu! nimis longo satiate ludo,

Quem juvat clamor, galeæque leves,

Acer et Marsi peditis cruentum

Vultus in hostem.

Sive mutata juvenem figura,
Ales, in terris imitaris, almæ

36. Auctor, Mars Romuli pater.

40

39. Sic in Edd. vett. Marsi legit Dacerius, quanquam lectio vulg.

Mauri a pluribus defenditur.

41. Juvenem, Augustum.

[blocks in formation]

Tollat! Hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Cæsar!

50

ODE III.

AD NAVEM QUA VEHEBATUR VIRGILIUS ATHENAS PROFICISCENS.

Secundam Virgilio navigationem precatur: deinde occasionem nactus, hominum audaciam detestatur.

SIC te Diva potens Cypri,

Sic fratres Helena, lucida sidera,

Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, præter lapyga,
tibi creditum

Navis, quæ

Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem, precor,

Et serves animæ dimidium mex.

1 et seq. Initium duci videtur e Callimachi fragmento 114.

5

Illi robur et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadria

Major, tollere seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum, et

Infames scopulos, Acroceraunia?
Nequicquam Deus abscidit,

Prudens, Oceano dissociabili

Terras, si tamen impia

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti

10

15

20

25

[blocks in formation]

Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus arduum est:

Cœlum ipsum petimus stultitia; neque

Per nostrum patimur scelus

[ocr errors]

Iracunda Jovem ponere fulmina.

40

ODE IV.

AD L. SESTIUM CONSULAREM.

Adventu veris, et communi moriendi conditione proposita, hortatur ad voluptates.

SOLVITUR acris hiems grata vice veris et Favouî,
Trahuntque siccas machinæ carinas;

Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni;
Nec prata canis albicant pruinis.

Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Luna; 5 Junctæque Nymphis Gratiæ decentes

Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas.

10

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore terræ quem ferunt solutæ.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agna, sive malit hædo.

2. Siccas carinas. Hiberno tempore naves ex aqua protractæ conquies

cebant in navalibus.

8. Al. visit, loco urit.

12. Servius sic legit, min. vulg. quam hædum et agnṛn.

E

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turres. O beate Sesti,

Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15
Jam te premet nox, fabulæque Manes,

Et domus exilis Plutonia : quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

16. Fabula Manes, de quibus multa fabulantur poëtæ.
18. Regna vini. Talorum jactus Magistrum bibendi efficiebat.

20

ODE V.

AD PYRRHAM.

Miseros esse, qui illius amore teneantur. Se ex eo, tanquam e naufragio, enatasse.

QUIS multa gracilis te puer in rosa

Perfusus liquidis urget odoribus,

Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu! quoties fidem
Mutatosque Deos flebit, et aspera

Nigris æquora ventis

Emirabitur insolens,

8. Insolens, inexpertus.

5

« PoprzedniaDalej »