Obrazy na stronie
PDF

=== ======

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

- ... - *- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - . * - - - - - - - . - - ' - . - • s - - - - - , - - - - ... - - - - - . - - - - - - - - - - - - -

-

[ocr errors][graphic]
[ocr errors]

LIBER PRIMUS.

EPITOME.

I. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntæIII. Ascanii regnum Albæ, et, deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Rémus. V. Amulius obtruncatus. Urbs a Rorhulo condita VLI. VIII. Senatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. Populus in curias divisus. XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Pompilius ritùs sacrorum tradidit; Jano templum constituit: ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit: cum dea Egeria sibi congressns nocturnos esse simuians, feröces populi animos ad religioneam perpulit. XXII. &c. Tullus Hostiiius Albanos bello petiit. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptns. XXXII. Ancus Martius ceremoniäs, a Numa institutas renovavit. XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem ad$citis, montem Aventinuria assignavit; Politorium, urbém Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. Pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. E6 regnante, Lucnmo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit ; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, Patrum numerum auxit. I.atinos subegit, cireum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiae causa Atti Navii Auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret effici posset; quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præierea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. ' XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tultius, natus ex captiva nobili Corniculana ; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. XLII. XLIII. Vejewtes atque Etruscos prælio fudit. Censuna primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dictuntur. Classes centuriasque descripsit. XLIV. Pomgerúum protulit ; colles urbi, Quirinalem, Viminalem, [Esquilinumque adjecit._ XLV. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVUI. XLVIII. Inter

' fectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, eonsilio filiæ suæ Tulliæ, quum reg

nasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque pätrem, neque populi jussu, regnum invasit: quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus cârpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI.Turnum Herdonium fraude interemitlul. Bellia cum volscis gessit. Ly. Et ex eorum præda templum Je

*i in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere; quorum aræ moveri non potuerunt. LV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorùm regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum,qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset ; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, (quæ vocato patre ad se Tricipitino et viro collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit.) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules pr*mum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. .

« PoprzedniaDalej »