Obrazy na stronie
PDF

XL. Tum matronæ ad Veturiam, matrem Coriolani, Wo- !

lumniamque uxorem frequentes coëunt: id publicum congilium, ani muliebris timor fuerit, parum invenio. _Pervicere certè, ut et Veturia, magno nätu mulier, et Volumnia, duos parvos ex Marcio ferèns filios, secum in castra hostium irent: et, quam armis viri defendere urbem non pos: sent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen, in primo (ut qui nec publicâ majestate in legatis, nec in sacerdotibus tantâ offusâ oculis animoque religione motus esset) multo Obstinatior adversus lacrimas müliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem moestitiâ inter ceteras cognoverat Veturiam, inter murum nepotesque stantem, “ Nisi me frustantur,” inquit, * oca}i, mater tibi conjuxque et liberi adsunt.* Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua quum ferret matri öbviæ complexum, mulier in iram ex précibus versa, “Sine, priusqùam complexum accipio, sάiam,” inquit, “ad hostëm, an ad filium venerim: captiva materne in castris tuis sim? in hoc me longa vita, et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem ? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? non, quum in conspectu Roma fuit, succurrit, intra illa moenia domus ac penates.mei sunt, mater, conjux, liberique ? Ergo ego nisi perperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium iììéférâ, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quàm mihi miserius, possum : nec, ut sim miserrima, diu fütura sum. De his videris, qu9s, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet.* Uxor deinde ac liberi amplexi ; fletusque áb omni urba mulierum ortus, et comploratio §ui patriæque, fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit: ipse retrò

ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex *£ › 10

[ocr errors]

AEqui Attium Tullum haud ultrà tulere ducem. Hinc ex certamine, Volsci Æquine imperatorem conjuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortuiim. Ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus, haud minùs pernicioso quàm pertinaci certamine, confecit. Consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquillio Hernici £; ii qoque in armis erant) provincia evenit. Eo anno ernici devicti : cum Volscis æquo Marte discessum est. XLI. Sp. Cassius deinde et Proculus Virginius consules facti; cum Hernicis foedus ictum : agri partes duæ ademptæ, inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consül

Cassius erat. Adjiciebat huic muneri agri aliquantum, quem

publicum possideri à privatis criminabatur. Id multo§ quidem Patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat, sed et püblicâ Patribus sóllicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere. Tum primùm lex agraria promulgata est; nunquam deinde usque ad hanc memóriam sine maximis motibus rerum agitata. ' Consul alter largitioni resistebat, auctoribus Patribus, nec omni plebe adversante : quæ primò coeperat fastidire, munus vulgatum à civibus isse in socios; sæpe deinde et Virginium Consulem in conscionibus velut vaticinantem audiebat, “ PestiJens collegæ munus esse. Agros illos servitutem iis, qui acceperint, laturos ; regno viam fieri. Quid ita enim assumi socios et nomen Latinum ? Quid attinuisse, Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hæ gentes pro Coriólano duce Cassium habeant ?” Popularis jàm essé dissuasor et intercessor legis agrariæ cœperat ; ut3erque deinde consul certatim plebi indulgere. Virginius dicere, passurum se assignari agros, dum ne cui, nisi civi Romanò, assignentur, Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios, eòque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, jubere, pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id verò haud secus, Quìm præsentem mercedem regni, aspernata plebes; adeò propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, miunera ejus in animis hominum respuebantur.— Quem, ubi primùiii magistratu abiit, damnatum necatumque cönstät. Sunt, qui patrem auctorem ejus supplicii ferant: eum, cognitâ domi causâ, verberâsse ac necâsse, peculiumque filii Cereri consecravisse ; signum inde factum esse, et inscriptum, ex CAssiA FAMILIA DATUM. Invenio apud quosdam, idque propius fidem est, à quæstoribus K. Fabio et L

Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi judicio: dirutas publicè ædes ; ea est area ante Telluris ædem ; Ceterùm sive illud domesticum, sive publicum fuit judicium, damnatur Ser. Cornelio, Q. Fabio consulibus.

XLII. Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariæ legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos: accensaque eâ cupiditas est malignitate Patrum ; qui, devictis eo anno Volscis Æquisque, militem Εi fraudavere ; quicquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. Invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem : tenuere tamen Patres, ut cum L. Æmilio K. Fabius consul crearetur. Eo infestior-facta plebes seditione domesticâ bellum externum excivit: bello deinde civiles discordiæ intermissæ , uno animo Patres ac plebes rebellantes Volscos et Æquos, duce Æmilio, prosperâ pugn^ vicere. Plus tamen hostium fuga, quàm prœlium, absumpsit ; adeò pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris ædes eodem anno Idibus Quinctilibus dedicata est ; vota erat Latino bello, Postumio dictatore ; filius ejus, duumvir ad id ipsum creatus, dedicavit. Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariæ legis animi plebis. Tribuni plebis popularem potestatem lege populari celebrabant. Patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant; acerrimi Patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars reipublicæ vicit ; nec in præsens modò, sed in venientem etiam annum M. Fabium Kaesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi, accusatione Sp. Cassii, L. Valerium consules dedit. ' Certatum eo quoque anno cum tribunis est ; vana lex, vanique legis auctores, jactando irritum munus, facti ; Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus, unoque velut tenore omnes'expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bené- locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. Bellum inde Vejens initum ; et Volsci rebellârunt, sed ad bella externa propè supererant vires: abutebanturque iis inter semet ip§os certando. Accessere ad ægras jam omnium mentés prodigia coelestia, propè quotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique irâ numinis, causam nullam aliam vates canebant, publicè privatimque, nunc extis, nunc per aves, consulti, quàm haud ritè sacra fieri; qui terrores'tamen eò evasere, ut Oppia, virgo Vestalis, dámnata incesti pœnas dederit.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

XLIII. Q. Fabius inde et C. Julius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi, et bellum foris atrocius fuit. Ab Æquis arma sumpta. Vejentes agrum quoque 'TRomanorum populantes inierunt; quorum bellórum crescénte curâ, K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, ' Latinam urbem, Aequi oppugnabant. Vejentes, pleni jam populationum, Romám ipsam se oppugnatüros miiiabantur. Qui terrores, quum compescere debérént, auxere insuperanimos plebis: redibatque non suâ sponte plebi mos detrectandi militiam ; sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariæ Patribus injungendæ, susceperat rem militarem impediendam.— Ceterùm tota invidia tribuniciæ potestatis versa in auctorem est: nec in eum consules acriùs, quàm ipsius ejus collegae, coorti sunt : auxilioque eorum delectum consules habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur ; ducendus Fabio in Æquos, in Vejentes Furio datur. Et in Venjenibus quidem nihil dignum memoriâ gestum est. Fabio aliquanto plus negotii cum civibus, quàm cum hostibus, fuit ; unus ille vir ipse consul renpublicam sustinait, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. Nam quum consul, ÉÉ; ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque llo edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut, sólo equitatu emisso, exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit ; nec illos, et si non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in præsentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti rédisset, cogere potuit gradum accelerare ; aut si, aliud nihil, instare instructos. Injussu signa referunt, moestique, (crederes victos,) exsecrantes nunc imperatorem, nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra. Nec huic tamp estienti exemplo remedia ulla ab imperatore quæsita sunt; adeò excellentibus ingeniis citiùs defuerit ars, quâ civem regant, quàm quâ hostem superent. . Consul Romham rediit, non tam belli gloriâ auctâ, qu`m irritato exacerbatoque in se militum odio. Obtinuere tamen Patres, ut in Fabia gente consulatus maneret. M. Fabium cousulem creant : Fabio collega Cn. Manlius datur. XLIV. Et hic annus tribunum auctorem legis agrariæ habuit. Ti. Pontificius fuit ; is, eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus, delectum paulisper impediit. Perturbâtis iterum Patribus, Ap. Claudiüs, “Victam tribuniciam potestatem,” dicere, “ priore anno; in præsentia re ipsâ, exemplo in perpetuum : quando inventum sit, suis ip

sam viribus dissolvi. Neque enim unquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi, et gratiam melioris partis bono ublico velit quæsitam. Et plures, si pluribus opus sit, triÉ; ad auxilium consulum paratos fore; et unum vel adversus omnes satis esse. Dàrent modò et consules et primores Patrum operam, ut, si minùs omnes, aliquos tamen ex tribunis reipublicæ ac senatui conciliarent.* _ Præceptis Appii moniti Patres, et universi comiter ac benignètribùn9s íí pellare ; et consulares, ut cuique privatim aliquid juris adversus singulos erat, partim gratiâ, partim auctoritate, obtinuere, ut tribuniciæ potestatis vires salubres vellent reipublicæ esse; quatuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio delectum consules habent. Inde ad Vejens bellum profecti ; quò undique ex Etruria auxilia convénerant, non tam Vejentium gratiâ concitata, quàm uòd in spem ventum erat, discordiâ intestinâ dissolvi rem manam posse. Principesque in omnium Etruriæ populorum conciliis fremebant, ** Aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus sæviant ; id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu §ustentatuin id malum, partim Patrum consiliis, partim patientiâ plebis, jam ad extrema venisse. Duas civitates ex una factas: suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primùm in delectibus sævire solitos; eosdem in bello tamen paruisse ducibus; qualicunque urbis statu, manente disciplinâ militari, sisti potüisse : jam non parendi magistratibus morem in castra quóque Románum militem sequi. Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitûs traditam ultrò victoriam victis Æquis; signa deserta, imperatorem in acie relictum, injussu in castra reditum. Profectò, si instetur, suo milite vinci Romam posse. Nihil aliud opus esse, quàm indici ostendique belluim : cetera suâ sponte fata et Deos gesturos.” Ea spes Etruscos armaverat ; multis in vicem casibus victos victoresque. XLV. Consules quoque Romani nihil præterea aliud,

qu`m suas vires, suâ arma, horrebant : miemoria pessimi | proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent e6, ubi duæ simul acies timendæ essent. Itaque castris se ;

tenebant, tam ancipiti periculo aversi ; diem témpusque for

sitan ipsum leniturum iras, sanitatemque animis allaturum.

Vejens hostis Etruscique eò magis præpropere agere ; laeessere ad pugnam : primò obequitando casfris provocandoque ; postremò, ut nihil movebant, quâ consules ipsos, quâ

[graphic]
« PoprzedniaDalej »