Obrazy na stronie
PDF
ePub

Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi judicio: dirutas publicè ædes; ea est area ante Telluris ædem; Ceterùm sive illud domesticum, sive publicum fuit judicium, damnatur Ser. Cornelio, Q. Fabio consulibus.

XLII. Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariæ legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos: accensaque ea cupiditas est malignitate Patrum; qui, devictis eo anno Volscis Aquisque, militem prædâ fraudavere; quicquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum. Invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem tenuere tamen Patres, ut cum L. Æmilio K. Fabius consul crearetur. Eo infes

tior facta plebes seditione domesticâ bellum externum excivit: bello deinde civiles discordiæ intermissæ, uno animo Patres ac plebes rebellantes Volscos et quos, duce Emilio, prosperâ pugnâ vicere. Plus tamen hostium fuga, quàm prælium, absumpsit; adeò pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris ædes eodem anno Idibus Quinctilibus dedicata est; vota erat Latino bello, Postumio dictatore; filius ejus, duumvir ad id ipsum creatus, dedicavit. Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariæ legis animi plebis. Tribuni plebis popularem potestatem lege populari celebrabant. Patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant; acerrimi Patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars reipublicæ vicit; nec in præsens modò, sed in venientem etiam annum M. Fabium Kæsonis fratrem, et magis invisum alterum plebi, accusatione Sp. Cassii, L. Valerium consules dedit. Certatum eo quoque anno cum tribunis est; vana lex, vanique legis auctores, jactando irritum munus, facti; Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus, unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene-locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. Bellum inde Ve jens initum; et Volsci rebellârunt, sed ad bella externa propè supererant vires: abutebanturque iis inter semet ipsos certando. Accessere ad ægras jam omnium mentes prodigia cœlestia, propè quotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique irâ numinis, causam nullam aliam vates canebant, publicè privatimque, nunc extis, nunc per aves, consulti, quàm haud ritè sacra fieri; qui terrores tamen eò evasere, ut Oppia, virgo Vestalis, damnata incesti pœnas dederit.

XLIII. Q. Fabius inde et C. Julius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi, et bellum foris atrocius fuit. Ab Equis arma sumpta. Vejentes agrum quoque Romanorum populantes inierunt; quorum bellorum crescente curâ, K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, qui oppugnabant. Vejentes, pleni jam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui terrores, quum compescere deberent, auxere insuper animos plebis: redibatque non suâ sponte plebi mos detrectandi militiam; sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariæ Patribus injungendæ, susceperat rem militarem impediendam.Ceterùm tota invidia tribuniciæ potestatis versa in auctorem est: nec in eum consules acriùs, quàm ipsius ejus collegæ, coorti sunt: auxilioque eorum delectum consules habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Æquos, in Vejentes Furio datur. Et in Venjenibus quidem nihil dignum memoriâ gestum est. Fabio aliquanto plus negotii cum civibus, quam cum hostibus, fuit; unus ille vir ipse consul rempublicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. Nam quum consul, præter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut, solo equitatu emisso, exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; nec illos, et si non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in præsentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare; aut si, aliud nibil, instare instructos. Injussu signa referunt, mœstique, (crederes victos,) exsecrantes nunc imperatorem, nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra. Nec huic tamp esti enti exemplo remedia ulla ab imperatore quæsita sunt; adeò excellentibus ingeniis citiùs defuerit ars, quâ civem regant, quàm quâ hostem superent. Consul Romam rediit, non tam belli gloriâ auctâ, quàm irritato exacerbatoque in se militum odio. Obtinuere tamen Patres, ut in Fabia gente consulatus maneret. M. Fabium cousulem creant: Fabio collega Cn. Manlius datur.

XLIV. Et hie annus tribunum auctorem legis agrariæ habuit. Ti. Pontificius fuit; is, eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus, delectum paulisper inpediit. Perturbatis iterum Patribus, Ap. Claudius, "Victam tribuniciam potestatem," dicere, "priore anno; in præsentia re ipsâ, exemplo in perpetuum : quando inventum sit, suis ip

1

sam viribus dissolvi. Neque enim unquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi, et gratiam melioris partis bono publico velit quæsitam. Et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore; et unum vel adversus omnes satis esse. Darent modò et consules et primores Patrum operam, ut, si minùs omnes, aliquos tamen ex tribunis reipublicæ ac senatui conciliarent." Præceptis Appii moniti Patres, et universi comiter ac benignè tribunos appellare; et consulares, ut cuique privatim aliquid juris adversus singulos erat, partim gratiá, partim auctoritate, obtinuere, ut tribuniciæ potestatis vires salubres vellent reipublicæ esse; quatuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio delectum consules habent. Inde ad Vejens bellum profecti; quò undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Vejentium gratiâ concitata, quàm quòd in spem ventum erat, discordiâ intestinâ dissolvi rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriæ populorum conciliis fremebant, "ternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus sæviant; id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum, partim Patrum consiliis, partim patientiâ plebis, jam ad extrema venisse. Duas civitates ex una factas: suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primùm in delectibus sævire solitos; eosdem in bello tamen paruisse ducibus; qualicunque urbis statu, manente disciplinâ militari, sisti potuisse : jam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitûs traditam ultro victoriam victis Equis; signa deserta, imperatorem in acie relictum, injussu in castra reditum. Profectò, si instetur, suo milite vinci Romam posse. Nihil aliud opus esse, quàin indici ostendique bellum: cetera suà sponte fata et Deos gesturos." Ea spes Etruscos armaverat; multis in vicem casibus victos victoresque.

XLV. Consules quoque Romani nihil præterea aliud, quem suas vires, sua arma, horrebant: memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eó, ubi duæ simul acies timendæ essent. Itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi; diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras, sanitatemque animis allaturum. Vejens hostis Etruscique eò magis præpropere agere; lacessere ad pugnam : primò obequitando castris provocandoque; postremò, ut nihil movebant, quà consules ipsos, quà

exercitum increpando: "Simulationem intestinæ discordiæ remedium timoris inventum: et consules magis non confidere, quam non credere, suis militibus. Novum seditionis

genus, silentium otiumque inter armatos;" ad hæc in novitatem generis originisque, quà falsa, qui vera jacere. Hæc, quum sub ipso vallo portisque streperent, haud ægrè consules pati; at imperita multitudinis nunc indignatio, nunc pudor, pectora versare, et ab intestinis avertere malis: nolle inultos hostes, nolle successum non Patrihus, non consulibus: Externa et domestica odia certare in animis,Tandem superant externa; adeò superbè insolenterque hostis eludebat; frequentes in prætorium conveniunt, poscunt pugnam, postulant, ut signum detur. Consules, velut deliberabundi, capita conferunt, diu colloquuntur; pugnare cupiebant; sed retrò revocanda et adenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. Redditur responsum, immaturam rem agi, nondum tempus pugnæ esse: castris se tenerent. Edicunt inde, ut abstineant pugnâ ; si quis injussu pugnaverit, ut in hostem animadversuros. Ita dimissis, quò minùs consules velle credunt, crescit ardor pugnadi; accedunt insuper hostes ferociùs mult, ut statuisse non pugnare consules cognitum est. Quippe impune se insultaturos; non credi militi arma; rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano imperio. His freti occursant portis, ingerunt probra, ægrè abstinent, quin castra oppugnent. Enim verò non ultra contumeliam pati Romanus posse: totis castris undique ad consules curritur; non jam sensim, ut antè, per centurionum principes postulant; sed passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiversantur tamen. Fabius deinde, ad crescentem tumultum jam metum seditionis collegâ concedente, quum silentium classico fecisset; Ego istos, Cn. Manli, posse vincere scio; velle ne scirem, ipsi fecerunt. Itaque certum atque decretum est, non dare signum, nisi, victores se redituros ex hac pugna, jurent.Consulem Romanum miles semel in acie fefellit; Deos nunquam fallet." Centurio erat M. Flavolejus, inter primores pugnæ flagitator, "Victor," inquit," M. Fabi, revertar ex acie." Si fallat, Jovem Patrem, Gradivumque Martem, aliosque iratos invocat Deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque jurat. Juratis datur signum, arma capiunt; eunt in pugnam, irarum speique pleni. Nunc jubent Etruscos probra jacere, nunc armatis sibi quisque linguâ promp

[ocr errors]

tum hostem offerri. Omnium illo die, quà plebis, quà Patrum, eximia virtus fuit. Fabium nomen, Fabia gens maximè enituit; multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illâ pugnâ sibi reconciliare statuunt. Instruitur acies: nec Vejens hostis Etruscæque legiones detrectant.

XLVI. Propè certa spes erat, non magis secum pugnaturos, quem pugnaverint cum quis; majis quoque aliquod, in tam irritatis animis et occasione ancipiti, haud desperandum esse facinus. Res aliter longe evenit; nam non alio antè bello infestior Romanus (adeò hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverant) prælium iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, quum, pilis inter primam trepidationem abjectis temere magis, quem emissis, pugna jam in manus, jam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat. Inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat; ex his Q. Fabiuin, (tertio hic anno antè consul fuerat) principem in confertos Vejentes euntem, ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto, præceps Fabius in vulnus abiit. Sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus; quum M. Fabius consul transiluit jacentis corpus, objectâque parmâ, "Hoc jurâstis," inquit, "milites, fugientes vos in castra redituros? adeò ignavissimos hostis magis timetis, quàm Jovem Martemque, per quos jurâstis? At ego injuratus aut victor revertar, aut prope te hîc, Q. Fabi, dimicans cadam. Consuli tum K. Fabius, prioris anni consul, "Verbisne istis, frater ut pugnent, te impetraturum credis? Dii impetrabunt, per quos juravere. Et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potiùs, quem adhortando, accendamus militum animos." Sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii, totamque moverunt secum aciem.

XLVII. Prælio ex parte una restituto, nihilo segniùs in altero cornu Cn. Manlius consul pugnam ciebat: ubi propè similis fortuna est versata; nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium, jam velut fusos agentem hostes, et impigrè milites secuti sunt: et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum rati, gradum retulere: cessissenique loco, ni consul alter, cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset. Manlius quoque ad restitu

« PoprzedniaDalej »