Obrazy na stronie
PDF
ePub

pitio utebatur Attii Tulli. Longè is tum princeps Volsci nominis erat, Romanisque semper infestus ; ita quum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facilè credebant, plebem suam impelli posse, ut toties infeliciter tentata arma caperent; multis sæpe bellis, pestilentiâ postremò amissâ juventute, fractos spiritus esse: arte agendum in exoleto jam vetustate odio, ut recenti aliquâ irâ exacerbarentur animi.

XXXVI. Ludi fortè ex instauratione magni Romæ parabantur; instaurandi hæc causa fuerat. Ludis mane servum quidam paterfamiliæ, nondum commisso spectaculo, sub furca cæsum medio egerat circo: cœpti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multò post, Ti. Atinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Jupiter dicere, "Sibi ludis præsultatorem displicuisse ; nisi magnificè instaurarentur hi ludi, periculum urbi fore: iret, ea consulibus nunciaret." Quanquam haud sanè liber erat religione animus, verecundia tamen majestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit, filium namque intra paucos dies amisit: cujus repentinæ cladis ne causa dubia esset, ægro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, "Satin" magnam spreti "numinis haberet mercedem ? majorem instare, ni eat propere, ac nunciet consulibus." Jam præsentior res erat: cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subitâ.

Tum enimvero Deorum ira admonuit: fessus igitur malis præteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito quum visa atque audita, et obversatum toties somno Jovem, minas irasque cœlestes, repræsentatas casibus suis, exposuisset; consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lecticâ adfertur; inde in curiam jussu consulum delatus, eadem illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrâsset; ecce aliud miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriæ est.

XXXVII. Ludi quàm amplissimi ut fierent, senatus decrevit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullo, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tullus, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit: dicit esse, quæ secretò agere de republica velit. Arbitris

remotis, "Invitus," inquit, "quod sequius sit, de meis civibus loquor. Non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant. Nimio plus, quàm velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus. Quippe qui non nostro merito, sed vestrâ patientiâ, incolumes simus. Magna hîc nunc Volscorum multitudo est: ludi sunt: spectaculo intenta civitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum juventute in hac urbe commissum sit: horret animus, nė quid inconsultè ac temerè fiat. Hæc, nostrâ vestrâque causâ, priùs dicenda vobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cujus facti dictive contagione præsens violer." Hæc locutus abiit. Consules quum ad Patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quàm res, ad præcavendum vel ex supervacuo movit: factoque senatusconsulto, ut urbem excederent Volsci, præcones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem juberent. Ingens pavor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit. Proficiscentibus deinde indignatio oborta: "Se, ut consceleratos contaminatosque, ab ludis, festis diebus, cœtu quodammodo hominum Deorumque, abactos esse."

XXXVIII. Quum prope continuato agmine irent, prægressus Tullus ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens, quærendo indignandoque, et eos ipsos sedulò audientes secunda iræ verba, et per eos multititudinem aliam in subjectum viæ campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus, "Veteres populi Romani injurias, cladesque gentis Volscorum, ut omnia," inquit, "obliviscamini, alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, quâ per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis, triumphatum hodie de vobis esse? Vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? Vestras conjuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivere vocem præconis? quid, qui vos videre abeuntes? quid eos, qui buic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis ? nisi aliquod profectò nefas esse, quo, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos, piaculumque merituri ideo nos ab sede piorum, cœtu, concilioque abigi.Quid, deinde? illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci? si hoc profectio, et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium dncitis, ubi, si unum diem mo

rati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est; magno eorum malo, qui indixere, si viri estis.”Ita et suâ sponte irarum pleni, et incitati, domos inde digressi sunt; instigandoque suos quisque populos effecere, ut omne Volscum nomen deficeret.

XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullus et C. Marcius exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit; ut facilè appareret, ducibus validiorem, quam cxercitu, rem Romanam esse. Circejos profectus, primùm colonos inde Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit. Inde, in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella hæc Romanis oppida ademit. Inde Lavinium recepit: tunc deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebiam, Lavicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem à Pedo ducit; et, ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum; custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent: sive infensas plebi magis, sive ut discordia inde inter Patres plebemque oriretur. Quæ profectò orta esset, adeò tribuni jam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant: sed externus timor, maximum concordiæ vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se jungebat animos. Id modò non conveniebat; quòd senatus consulesque nusquam alibi spem, quàm in armis, ponebant: plebes omnia, quam bellum, malebat. Sp. Nautius jam et Sex. Furius consules erant. Eos, recensentes legiones, præsidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primùm seditioso clamore conterruit; deinde vocare senatum, referre de legatis ad C. Marcium mittendis coëgit. Acceperunt relationem Patres; postquam apparuit, labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt: "Si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si prædâ belli per otium frui velint, memorem se et civium injuriæ, et hospitum beneficii, adnisurum, ut appareat, exsilio sibi irritatos, non fractos, animos esse." Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, suis insignibus velatos, îsse supplices ad castra hostium, traditum est, nihilo magis quàm legatos flexisse animum.

« ocu

XL. Tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coëunt: id publicum consilium, an muliebris timor fuerit, parum invenio. Pervicere certè, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia, duos parvos ex Marcio ferens filios, secum in castra hostium irent: et, quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen, in primo (ut qui nec publicâ majestate in legatis, nec in sacerdotibus tantâ offusâ oculis animoque religione motus esset) multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem mæstitiâ inter ceteras cognoverat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, "Nisi me frustantur," inquit, li, mater tibi conjuxque et liberi adsunt." Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua quum ferret matri obviæ complexum, mulier in iram ex precibus versa, "Sine, priusquam complexum accipio, sciam," inquit, "ad hostem, an ad filium venerim: captiva materne in castris tuis sim? in hoc me longa vita, et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem ? Potuisti popular i hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? non, quum in conspectu Roma fuit, succurrit, intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique? Ergo ego nisi perperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quàm mihi miserius, possum: nec, ut sim miserrima, diu futura sum. De his videris, quos, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet." Uxor deinde ac liberi amplexi ; fletusque ab omni urba mulierum ortus, et comploratio sui patriæque, fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit: ipse retrò ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex agro Romano, invidiâ rei oppressum periisse tradunt; alii alio leto. Apud Fabium, longè antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio. Refert certè, hanc sæpe eum exactà ætate usurpâsse vocem, "Multo miserius seni exsilium esse." Non inviderunt laudes suas mulieribus viri Romani; adeò sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur. Monumento quoque quod esset, templum Fortunæ muliebri ædificatum dedicatumque est. Rediere deinde Volsci, adjunctis quis, in agrum Romanum; sech

[ocr errors]

Equi Attium Tullum haud ultrà tulere ducem. Hinc ex certamine, Volsci Æquine imperatorem conjuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox prælium ortum. Ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus, haud minùs pernicioso quam pertinaci certamine, confecit. Consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquillio Hernici (nam ii qoque in armis erant) provincia evenit. Eo anno Hernici devicti: cum Volscis æquo Marte discessum est.

XLI. Sp. Cassius deinde et Proculus Virginius consules facti; cum Hernicis fœdus ictum : agri partes duæ ademptæ, inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat. Adjiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri à privatis criminabatur. Id multos quidem Patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat, sed et publica Patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere. Tum primùm lex agraria promulgata est; nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata. Consul alter largitioni resistebat, auctoribus Patribus, nec omni plebe adversante: quæ primò cœperat fastidire, munus vulgatum à civibus isse in socios; sæpe deinde et Virginium consulem in conscionibus velut vaticinantem audiebat, "Pestilens collega munus esse. Agros illos servitutem iis, qui acceperint, laturos; regno viam fieri. Quid ita enim assumi socios et nomen Latinum? Quid attinuisse, Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hæ gentes pro Coriolano duce Cassium habeant " Popularis jam esse dissuasor et intercessor legis agrariæ cœperat ; uterque deinde consul certatim plebi indulgere. Virginius dicere, passurum se assignari agros, dum ne cui, nisi civi Romano, assignentur, Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios, eòque civibus vilior erat, ut asio munere sibi reconciliaret civium animos, jubere, pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id verò haud secus, Quam præsentem mercedem regni, aspernata plebes; adeò propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera ejus in animis hominum respuebantur.— Quem, ubi primùm magistratu abiit, damnatum necatumque constat. Sunt, qui patrem auctorem ejus supplicii ferant: eum, cognitâ domi causâ, verberâsse ac necâsse, peculiumque filii Cereri consecravisse; signum inde factum esse, et inscriptum, EX CASSIA FAMILIA DATUM. Invenio apud quosdam, idque propius fidem est, à quæstoribus K. Fabio et L

« PoprzedniaDalej »