Obrazy na stronie
PDF

sissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, fortè in statione Marcius fuit. Is, cum delecta militum manu, non modò impetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox irrupit; cædeque in proxima urbis factâ, ignem, temere arreptüm, imminéntibus muro ædificiis injecit. Clamor indè oppidanorum. mixtus muliebri puerilique ploratu, ad terrorem, ut solet, primo ortu, et Romanis auxit animum, et turbavit Volscos, utpote captâ urDe, cui ad ferendam opem venerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum ; tantumque suâ laude obstitit íamæ consulis Marcius, ut, nisi fœdus cum Latinis, columnâ æneâ insculptum, monumento esset, ab Sp, Cassio uno, :{uia collega abfuerat, ictum, Postumum Coniinium bellum gessisse cum Volscis, memoriâ cessisset. Eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni vitâ pariter Patribus ac plebi carus ; post secessionem carior plebi factus. Huic nterpreti arbitroque concordiæ civium, legato Patrum. ad. plebem, reductori plebis Romanae in urbem [sumptus funeri lefuit : extulit euim plebs sextantibus collatis in capita. XXXIV. Consules deinde T. Geganius, P. Minucius facti. Eo anno, quum et foris quieta omnia à bello essent, et domi sanata discordia, aliud multò gravius malum civitatem invasit: caritas primùm annonæ, ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet; ventumqüe ad interitum servitiorum ütique et plebis esset, ni consùles providissent, dimissis passim ad frumentum coëmendum, hon in Etruriam modò dextris ab Ostia littoribus, laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quæsitum in Siéiliain quoque: adeò finitimorum odia longinquis coëgerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis quum coêmptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum, ab Aristolemo tyranno, qui hæres erat, retentæ sunt : in Volscis Pomptiiioque ne emi quidem potuit: periculum qugjue ab impetn horùinum ipsis' frumenitatoribus fuit. Ex Tuscis frumen, tum Tiberi venit : eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam arctis commeatibus vexati forent, ni Volscos, jam moventes arma, pestilentia ingens i;rvasisset: eâ clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere nuperum colonovum Rómani, et Norbæ in montes novam coloniam, (juae arx in Pomptino esset, miserunt., M. Minucio deináe et , A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia $ vecta ; agitatumque '};sénatì, quanti plebi daretur. Mu* ti venisse tempus premendæ plebis putubant, recuperandi- !

que jura, quæ extorta secessióne ac vi Patribus essent ; in primiis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciæ potestatis, * Si Annonam,” inquit, “ veterem volunt, jus pristinum reddant Patribus. Cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium p0tentem video, sub jügum missus, tanquam à latronibus redemptus? Egone hàs indignitates diutiùs patiar quàm necessè est ? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram ? Secedat nunc, avocet plebem : patet via in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris, uemadmodum tertio anno rapuere. Utantur annonâ quam iurore suo fecere. Audeo dicere, hoc malo domitos ipsos potiùs cultores agrorum fore, quàm ut armati per secessiohem coli prohibeant.” Haud tam facile dictu est, faciendumne fuerit, qu`m potuisse arbitror fieri, ut, conditionibus laxandi annonam, et tribuniciam potestatem, et omnia invitis jura imposita patres demerent sibi. XXXV. Et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit. “ Fame se jam, sicut hostes, peti; cigo victuque fraudari ; peregritum fiumentum, quæ sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi, nisi C Marcio vincti dédantur tribuni, nisi de tergo plebis Romamæ satisfiat. Eum sibi carnificem novum exórtum, qui aut mori, aut servire jubeat.” In exeuntem è curia impetus factus esset, ni peropportunè tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressâ: se judicem quisque, se dominum vitæ necisque inimici, factu;n videbat. Contemptim primò Mar. cius audiebat minas tribunicias ; auxi}ii, non poenæ, jus datum illi potestati ; plebisque. nom Patrum, tribunos esse. Sed adeò infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset Patribus. Restiterunt tamen ädversâ invidiâ, usique sunt, quâ suis quisque, quî totius ordinis viri. bus. Ac primò tentata res est, si, dispositis clientibus, absterrendo $ingulos à cgitionibus consiliisque, disjicere rem possent. Universi deinde processere, (quicquid erat Pa. trum, reos diceres) precibus plebem exposcentes ; * unum sibi civem, unum senatorem, si innocenitem absolvere nollent, pro nocente donarent.” Ipse quum die dictâ non adesset, perseverafum in ira est. ` Daminatus absens in Vol. sc9s exsulatum abjit, minitans patriæ, hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem Völsci benignè excepere; benigniúsque in dies colebant quo major irâ in suos éminébát, crebræque nunc querelæ, nunc minæ percipiebantur. Hos.

, pitio utebatur Attii Tulli. Longè is tum princeps Volsci , nominis erat, Romanisque semper infestus ; ita quum alte, rum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia , conferunt de Romano bello. Haud facilè credebant, ple, bem suam impelli posse, ut toties infeliciter tentata arma caperent ; multis sæpe bellis, pestilentiâ postremò amissâ juventute, fractos spiritus essé : arte agefidum in exoleto jam yetustate odio, ut recenti aliquâ irâ exacerbarentur an1mI. XXXVI. Ludi fortè ex instauratione magni Romæ parabantur ; instaurandi hæc causa fuerat. Ludis manè servum quidam paterfamiliæ, nondum commisso spectaculo, sub furca cæsum medio egerat circo : coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multò post, Ti. Atinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Jupiter dicere, “ Sibi ludis præsultatorem displicuisse ; nisi magnificè instaurarentur hi ludi, periculum urbi fore: iret, ea consulibus nunciaret.” Quanquam haud sanè liber erat religione animus, verecundia tamen majestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit, filium namque intra paucos dies amisit: cujus repentinæ cladis ne causa dubia esset, ægro animi eadem illa in somnis obversata species visa est Trogitare, “Satin' magnam spreti “ numinis haberet mercedem ? majorem instare, ni eat propere, ac nunciet consulibus.” Jam præsentior res erat: cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subitâ.” Tum enimvero Deorum ira admonuit : fessus igitur malis præteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito quum visa atque audita, et obversátum toties somno Jovem, minas irasque coelestes, repræsentatas casibus suis, exposuisset; consensu inde haud dubio omnium, qui aderafit, in forum ad consules lecticâ adfertur ; inde in curiam jussu consulum delatus, eadem illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrâsset; ecce aliud miraculum : ui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum Š officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriæ est. -** XXXVII. I.udi quàm amplissimi ut fierent, senatus decrevit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullo, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tullus, ut , domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit : , dicit esse, quæ secretò agere de republica velit. Arbitris remotis, ** Invitus,” inquit, * quod sequius sit, de meis civ

ibus loquor. Non tamén admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant. Nimio plus, quàm velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus. Quippe qui non nostro merito, sed vestrâ patientiâ, incolumes simus. Magna hic nunc Volscóruni multitudo est: ludi sunt : spectaculo intenta civitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum juventute in hac urbe commissum sit : horret animus, n? quid inconsultè ac temerè fiat. Haec, nostrâ vestrâque causâ, priùs dicenda vobis, consules, ratus $um. Quod ad me attihet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cujus facti dictive contagione præsens violer.” Hæc locutus abiit. Consules quum ad Patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quàm res, ad præcavendum vel ex supervacuo movit: factoque senatusêonsul\to, ut urbem excederent Volsci, præcones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem juberent. Ingens pavor gno discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perct. it. Proficiscentibus deinde indignatio oborta : ** Se, ut consceleratos contaminatosque, ab ludis, festis diebus, coetu uodammodo hominum Deorumque, abactos esse.” ' XXXVII!. Quum , prope continuato agmine irent, prægressus Tullus ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens, quærendo indignandoque, et eos ipsos sedulò audientes secunda iræ verba, et per eos multititudinem aliam in subjectum viæ campum deduxit. Ibiin concionis modum orationem exorsus, * Veteres populi Romani injurias, cladesque gentis Volscorum, ut ómnia,” inquit, “ obliviscamini, alia, hodiernam hanc contumeliam í' tandem animo fertis, quâ per nostram ignominiam luos commisere ? An non sensistis, triumphatum hodie de vobis esse ? Vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? Vestras conjuges, vestros liberos traductos per ora hominum ? Quid eos, qui audivere vocem præconis ? quid, qui vos videre abeúntes? quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis ? nisi aliquod profectò nefas esse, quo, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos, piaculumque merituri : ideo nos ab sede piorum, coetu, concilioque abigi.— Quid, deinde ? illud non succurrit, vivere nos, quod matugarimus proficisci? si hoc profectio, et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium dncitis, tibi, si unum diem mao

E rati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis, indic5 tum est ; magno eorum malo, qui indixere, si viri estis.”i Ita et suâ sponte irarum pleni, et ihcitati, domos inde di| gressi sunt; instigandoque suos quisque populos effecere, * ut omne Volscum nomen deficeret. XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populoruam sententia lecti Attius Tullus et C. Marcius exsul Romanus, in quo aliquanto {'; spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit ; ut facilè appareret, ducibus validiorem, quàm cxercitu, rem Romanam esse. Circejos profec„ tus, primùm colonos inde Romanos expulit, liberamque eam s urbem Volscis tradidit. Inde, in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novellaThæc Romanis oppida ädemit._ Inde Lavinium recepit: tunc deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebiam, Lavicos, Pedum cepit. Postremùm ad urbem à Pedo ducit ; et, ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum ; custodibus inter pópulatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent : `sive infensas plebi magis, sive ut discordia inde in„ ter Patres plebemque oriretur. Quæ profectò orta esset, adeò tribuni jam ferocem per se plebemi criminando in pri, mores civitatis instigabant : sed externus timor, maximum , concordiæ vinculum, quamvis suspectos infensosque inter , se jungebat animos. Id modò noiì conveniebat ; quòd senatus consulesque nusquam alibi spem, quàm in armis, ponebant : plebes^ omnia, quam bellum, malebat. Sp. Nautius jam ét Sex. Furius consules erant. Eos, recensentes legiönes, præsidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primùm seditioso clamore conter, ruit; deinde vocare senatum, referre de legatis ad C. Mar, cium mittendis coëgit. Acceperunt relationem Patres ; , postquam apparuit, labare plebis animos ; missique de pace , ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt: “ Si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si prædâ belli per otium frui velint, memorem se et civium injuriæ, et hospitum beneficii, adnisurum, ut appareat, exsilio sibi irritatos, non fractos, animos esse.“ Iterum deinde iidem missi , non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, suis insignij bus velatos, isse supplices ad castra hostium, traditum est, nihilo magis quàm i;;;• flexisse animum. 2

[graphic]
« PoprzedniaDalej »