Obrazy na stronie
PDF
ePub

66

ex una civivitate discordia fecerat) longè aliter Patres ac plebem affecere. Exsultare gaudio plebes; "ultores superbiæ Petrum adesse" dicere "Deos :" alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potiùs, quàm solos, perituros. Patres militarent, Patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos præmia, essent.At verò curia, moesta ac trepida âncipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rempublicam. Tum consul, misso senatu, in concionem prodit. Ibi, curæ esse Patribus," ostendit, "ut consulatur plebi, ceturùm deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis, metum pro universa republica intervenisse: nec posse, quum hostes prope ad portas essent, bello prævertisse quicquam: nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede priùs acceptâ, arma pro patria non cepisse; neque Patribus satis decorum, per metum potiùs, quàm postmodo voluntate, afflictis civium suorum fortunis consuluisse." Concioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, "Ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quò minùs ei nominis edendi apud consules potestas fieret. Ne quis militis, donec in castris esset, - bona possideret, aut venderet: liberos nepotesve ejus moraretur." Hoc proposito edicto, et, qui aderant, nexi profite- ri extemplo nomina; et undique ex tota urbe proripentium se ex privato, quum retinendi jus creditori non-esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri. Magna ea manus fuit; neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit: parvo dirimente intervallo castra ponit.

XXV: Proximâ inde nocte Volsci, discordiâ Romanâ freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri possit, tentant castra. Sensere vigiles: excitatus exercitus, signo dato: concursum est ad arma. Ita frustra id inceptum Volscis fuit: reliquum noctis utrinque quieti datum. Postero die primâ luce Volsci, fossis repletis, vallum invadunt. Jamque ab omni parte munimenta vellebantur, quum consul, quanquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causâ parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo, militem avidum certaminis emittit. Primo statim incursu pulsi hostes: fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga cæsa: eques use ad

castra pavidos egit: mox ipsa castra, legionibus circumda tis, quum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam, quò confugerant hostes, legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur: captum prædæ datum: inde paulum recreatus egens miles. Consul cum maxima gloria sua victorem exercitum Romam reducit: decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes pos Pometiam captam, adeunt. His ex senatusconsulto data pax, ager ademptus.

XXVI. Confestim et Sabini Romanos territavere: tumultus enim fuit veriùs, quam bellum. Nocte in urbe nunciatum est, exercitum Sabinum prædabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas. Missus extemplo eò cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat, secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques circumvenit; nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi, tum itinere, tum populatione nocturnâ, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugæ quod satis esset virium habuere. Nocte unâ audito perfectoque bello Sabino, postero die, in magna jam spe undique parte pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cujus fama, haud procul jam ab Aricia visi, tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine Patres, nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur: nec procul inde cum Auruncis signa collata, prælioque uno debellatum est.

XXVII. Fusis Auruncis, victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatas exspectabat: quum Appius, et incitâ superbiâ animo, et ut collega vanam faceret fidem, quam asperimè poterat, jus de creditis pecuniis dicere; deinceps et, qui antè nexi fuerant, creditoribus tradebantur, et nectebantur alii. Quod ubi cui miliți inciderat, collegam appellabat: concursus ad Servilium fiebat, illius promissa jactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas; postulabant, ut aut referret ad senatum, aut ut auxilio esset consul civibus suis, -imperator militibus. Movebant consulem hæc; sed tergiversari res cogebat; adeò in alteram causam non collega solumceps ierat, sed omnis factio nobilium; ita, medium

se gerendo, nec plebis vitavit odium, nec apud Patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et ambitiosum rati : plebes fallacem ; brevique apparuit, æquâsse eum Appii odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercurii ædem. Senatus à se rem ad populum rejecit: utri eorum dedicatio jussu populi data esset, eum præesse annonæ, mercatorum collegium instituere, solennia propontifice jussit suscipere. Populus dedicationem ædis dat M. Lætorio, primi pili centurioni: quod facilè appareret, non tam ad honorem ejus, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum, quam ad consulum ignominiam. Sævire inde utique consulum alter, Patresque; sed plebi creverant animi; et longè aliâ, quam primò instituerant, viâ grassabantur. Desperato enim consulum senatusque auxilio, quum in jus duci debitorem vidissent, undique convolabant; neque decretum exaudiri consulsis præ strepitu et clamore poterat ; neque, quum decrêsset, quisquam obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum libertatis, quum in conspectu consulis singuli à pluribus violarentur, in creditores à debitoribus verterant. Super hæc timor incessit Sabini belli; delectuque decreto, nemo nomen dedit, furente Appio, et insectante ambitionem college; qui populari silentio rempublicam proderet, et ad id, quod de credita pecunia jus non dixisset, adjiceret, ut ne delectum quidem ex senatusconsulto baberet ; 66 non esse tamen desertam omnino rempubli cam, neque projectum consulare imperium. Se unum et sua et Patrum majestatis vindicem fore." Quum circumstaret quotidiana multitudo licentiâ accensa, arripi unum insignem ducem seditionum jussit. Ille, quum à lictoribus jam traheretur, provocavit: néc cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi judicium, nisi ægrè victa pertinacia foret, consilio magis et auctoritate principum, quam populi clamore; adeò supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in dies, non clamori bus modò apertis, sed, quod multò perniciosius erat, secessione occultisque colloquiis. Tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius Patribus mirè gratus.

XXVIII. A. Virginius inde et T. Vetusius consulatum incunt. Tum verò plebes, inserta quales habitura consules. esset, cœtus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Aventino, facere; ne in foro subitis trepidaret consiliis, et omnia temerè ac fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perni

[ocr errors]

ciosam, ad Patres deferunt: sed delatam consulere ordine non licuit; adeò tumultuosè excepta est clamoribus undique et indignatione Patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam ejus consules ad senatum rejicerent.— "Profectò si essent in republica magistratus, nullum futurum fuisse Romæ, nisi publicum, consilium. Nunc in mille curias concionesque (quum alia in Esquiliis, alia in Aventi no fiant concilia) dispersam et dissipatam esse rempublicam. Unum Hercule, virum, (id enim plus esse, quam consulem,) qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis dicussurum illos cœtus fuisse." Correpti consules quum, quid ergo se facere vellent, (nihil enim segnius molliusve, quàm Patribus placeat, acturos,) percunctarentur, decernunt, ut delectum qum acerrimum habeant; otio lascivere plebem. Dimisso senatu, consules in tribunal ascendunt; citant nominatim juniores. Quum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in concionis modum negare," Ultrà decipi plebem posse. Nunquam unum militem habituros, ni præstaretur fides publica; libertatem unicuique priùs reddendam esse, quàm arma danda: ut pro patria civibusque, non pro donnis, pugnent." Consules, quid mandatum esset senatu, videbant: sed eorum, qui intra parietes curiæ ferociter loquerentur, neminem adesse, invidiæ suæ participem: et apparebat atrox cum plebe certamen. Priùs itaque, quàm ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit; tum verò ad sellas consulum propè convolavere minimus quisque natu Patrum abdicari consulatum jubentes, et deponere imperium, ad quod tuendum animus decesset.

XXIX. Utraque re satis expertâ, tum demum consules: "Ne prædictum negetis, Patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus, ut ii, qui maximè ignaviam increpant, adsint nobis habentibus delectum. Acerrimi cujusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus." Redeunt in tribunal; citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, deditâ operâ jubent. Quum staret tacitus, et circa eum aliquot hominum, ne fortè violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt; quo repulso, tum verò, "indignum facinus esse," clamitantes, qui Patrum consulibus aderant, devolant de tribunali, ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore, nihil aliud quàm prehendere prohibito, quum conversus in Patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est: in qua tamen, sine lapide, sine telo, plus clamoris atque irarum, quàm injuriæ, fuerat. Senatus, tumultu

osè vocatus; tumultuosiùs consulitur, quæstionem postulantibus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque, non sententiis magis, quàm clamore et strepitu. Tandem, quum iræ resedissent, exprobrantibus consulibus, nihilo plus sanitatis in curia, quam in foro, esse, ordine consuli cœpit. Tres fuere sententiæ. P. Virginius rem non vulgabat: "de iis tantùm, qui, fidem secuti P. Servilii consulis, Volsco, Aurunco, Sabinoque militâssent bello, agendum" censebat. T. Lartius, "Non id tempus esse, ut merita tantummodo exsolverentur; totam plebem ære alieno demersam esse : nec sisti posse, ni omnibus consulatur; quin, si alia aliorum sit conditio, accendi magis discordiam, quam sedari." Ap. Claudius, et naturâ immitis, et efferatus hinc plebis odio, illinc Patrum laudibus, "Non miseriis," ait," sed licentiâ, tantum concitum turbarum; et lascivire magis plebem, qu`m sævire. Id adeò malum ex provocatione natum; quippe minas esse consulum, non imperium; ubi ad eos, qui una peccaverint, provocare liceat. Agedum," inquit, "dictatorem, à quo provocatio non est, creemus. Jam hic, quo nunc omnia ardent, conticescet furor. Pulset tum mihi lictorem, qui sciet, jus de tergo vitaque sua penes unum illum esse, cujus majestatem violavit."

XXX. Multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appii sententia: rursus. Virginii Lartiique exemplo haud salubres; utique Lartii putabant sententiam, quæ totam fidem tolleret; medium maximè et moderatum utroque consilium Virginii habebatur. Sed factione respectuque rerum privatarum, quæ semper offecere officientque publicis consiliis, Ap pius vicit: ac prope fuit, ut dictator ille idem crearetur; quæ res utique alienâsset plebem periculosissimo tempore, quum Volsci Æquique et Sabini fortè un omnes in armis essent. Sed curæ fuit consulibus et senioribus Patrum, ut imperium, suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio. M. Valerium dictatorem Volesi filium creant. Plebes, etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, quum pro❤ vocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat. Edictum deinde, à dictatore proposi tum, confirmavit animos, Servilii fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati meliùs rati credi, omisso certamine nomina dedere. Quantús nunquam antè exercitus, legiones decem effectæ: ternæ inde datæ consulibus, quatuor dictator usus. Nec poterat jam bellum differ . qui Latinum agrum invaserant; oratores Latinorum

« PoprzedniaDalej »