Obrazy na stronie
PDF

XXII. Cum Volscoram gente Latinobello neque pax, neque bellum fuerat : nam et Volsci comparaveränt auxilia, quæ mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset; et maturavit Romanus, ne prœlio uno cum Latino Volscoque contenderet. _ Hâc irâ consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos, consilii poenam non metüentes, nec opinata res perculit. ' Armorum immemores obsides dant trecentos principum à Cora atque Pometia liberos; ita sine certamine inde abductæ légiones. Nec ita muitò post Volscis levatis metu suum rediit ingenium ; rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum assumptis. . Legatos quoque ad solicitandum Latium passim dimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades Latinos irâ odioque ejus, quicuuque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus ; indicatumque est, Volscos Hernicosque porare bellum Romanis. Relatâ re ad senatum, adeò fuit gratum Patribus, ut et captivorum sex millia Latinis remitterent, et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistrátus ?ejicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Jovi donum in Capitolium mittunt: cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant : gra- ' tias águnt, liberaliter habiti cultique in calamitate,sua; inde hospitia jungunt. Nunquam aliàs antè publicè privatimque Lafimumi nomen Romano imperio conjunctius fuit. XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors, intestino inter Patres plebemque flagrabat odio, maximè propter nex9s ob æs alienum. IFremebant, ** se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et oppressos esse ; tutioremque in bello, quàm in ace, inter hostës, quam inter cives, libertatem plebis esse :* invidiamque eam, suâ sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se inforum projecit: obsita erat squalore yestis, foedior corporis habitus pallgre ac macie perempti. Ad hoc, promi§sa barba et capili efferayerant $peciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiæ decora,vulgò, miserantes eum, jactabant: ipse, testes honestarum aliquot locis pugnarum, cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscit

antibus ** unde ille habitus ? unde deformitas?” quum circumfusa turba esset prope in conscionis modum, “Sabino bello,” ait, “ se militàntèm, quia propter populationes agri non fructu modò caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, æs alienum fecisse : id, cumulatum usuris, primò se agro paterio avitoque exuisse, deinde fortunis aliis : postremô, velut tabem, pervenisse ad corpus. - Ductum se ab ereditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.* Inde ostentare tergum, foedum recentibus ves-tigiis verberum. Ad hæc visa auditaque clamor ingens oritur. Non jam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervădit. Nexu vincti solutique se unt i'J; in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nulio loco deest seditionis voluntarius comes: multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. TMagno cum periculo suo, qui forte Patrum in foro erant, in eaim turbam inciderunt: nèc temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimìendam seditionem intervenissent. ' In eos multitudo versa, ostentare vincula sua deformitatemque aliam. Hæc se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam. Postulare maltò minaqjter magis, quàm suppliciter, ut senatum vocarent: curiamque ipsi, futuri arbitri moderatoresque publici consilii, circumsistunt. Pauci admodum Patrüm, quos casus obtulerat, contracti ad consules : ceteros metus non curiâ modò, sed etiam foro arcebat ; nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. Tum verò elüdi atque extrahi se multitudo putare ; et, Patrum qui abessent, mion casu, non metu, sed impediendæ rei causâ abesse, et consules ipsos tergiversari ; nec dubiè ludibriò essè miserias suas. Jam prope erat, ut ne consulum quidem majestas coërceret iras hominum ; quum, incerti, mörando, an veniendo, plas pericul, contraherent, tandem in senatum veniunt ; freqüentique tandem curiâ, non modò inter Patres, sed ne inter consules quidem ipsos, satis conveniebat. Appius, veheAmentis ingenii vir, imperio consulari rem agendam cerfsebat: uno aut altero arrepto, quieturos alios. TServilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti, quàm frangi, putabat quum tutius, tum facilius, esse. XXIV. Inter hæc major alius terror. Latini equites cum tumultuoso advolant nuncio : “ Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire:” quæ audita (adeò duas

[ocr errors]

ex una civivitate discordia fecerat) longè aliter Patres ac Debem affecere. Exsultare gaudio plebes; * ultores superiæ Petrum adesse” dicere * Deo$ :° alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus potiùs, quàm solos, perituros. Patres militarent, Patres `arma caperent, ut penes eo$dem pericula belli, penes qu9s præmia, essent.— At verò curia, moesta ac trepida áncipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rempublicam. • Tum consul, misso senatu, in concionem prodit. Ibi, * curæ esse Patribus,” ostendit, * ut consulatur plebi, ceturùm deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis, metum pro universa' republica intervenisse: nec posse, quum hostes prope ad portas essent, bello prævertisse quicquam : nec, §i sit laxainenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede priùs acceptâ, àrmâ pro patria non cepisse ; neque Patribus satis decórum, per metum potiùs, quàm postmodo voluntate, afflictis civiüm suorum fortunis consuluisse.” Concioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, “ Ne quis civem Romanum vinctum aut clausum teneret, quò minùs ei nominis edendi apud consules potestas fieret. Ne quis militis, donec in castris esset, ' - boha possideret, aut venderet : liberos nepotesve ejus mora' retur.” Hoc proposito edicto, et, qui aderant, nexi profite- ri extemplo nómina ; et undique ex tota urbe proripentium se ex privato, quum retinendi jus creditori non-esset, concursus in forum, ut sacramentó dicerent, fieri. Magna ea manus fuit ; neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit: parvo dirimente intervallo castra ponit. i* XXV: Proximâ inde nocte Vol$ci, discordiâ Romanâ fre' ti, si qua nocturna transitio proditiove fieri possit, tentant * castrà. Sensere vigiles: excitatus exercitus, signo dato: ' concursum est ad arma. . Ita frustra id inceptum Volscis fuit: reliquum noctis utrinque quieti datum. Postero die primâ luce Volsci, fossis repletis, yallum invadunt. Jamque ab omni parte munimenta vellebantur, quum consul, . $. cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum * daret, clamabant, experiendi animos militum causâ parum, per moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo, militem avidum certaminis emittit. Primo`statim incursu pulsi hostes : fugientibus; quoad insequi pedes guit, terga cæsa : eques us-** ** 2

castra pavidos egit: mox ipsa castra, legionibus circumdatis, quüm Volscos inde etiam pavor expülisset, capta direpuè, Postero die ad Suessam Pometiam, quò confugerafit hostes, legionibüs ductis, intra paucos dies oppidum capitur : captum prædæ datum : inde paulum recreatus egens miles. Cohsul cum maxima gloriâ sua victorem exervitum Romam reducit : decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes pos Poinetiam captam, adeunt. THis ex senatusconsulto data pax, ager ademptus. XXVI. Confestim et Sabini Romanos territavere : tumultus enim fuit veriùs, qu`m bellum. Nocte in urbe nunciatum est, exercitum Sabinum prædabundum ad Anienem amnem pervenisse ; ibi passim diripi atque incendi villas, Missus extemplo eò cum omnibus copiis équitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat, secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques circumvenit; nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi, tum itinere, tum populatione nocturnâ, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugæ quod satis esset virium habuere. Nocte unâ audito perfectoque bello Sabino, postero die, in magna jam spe undique partæ • pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cujus fama, haud procul jam ab Aricia visi, tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine Patres, nec pacatum responsum arma infer

entibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto'

agmine itur : nec prqcul inde cuim Auruncis signa collata, prœlioque uno debellatum est. XXVII. Fusis Auruncis, victor tot intra paucos dies bel!is Romanus promissa consulis fidemque sgnatás exspectabat: quum Appius, et incitâ superbiâ`animo, et ut cóllegæ vanam faceret fidem, quàm aspérimè poterat, jus de creditis pecuniis dicere; deinceps et, qui antè nexi fuerant, creditoribus tradebantur, et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat: concursus ad Servilium fiebat, illius promissa jactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas;`postulabant, ut aut referret ad senatum, aut ut auxilio esset consul civibus suis, 3®'; militibus. Moyebant consulem hæc ; sed tergiv< £sari res cogebat ; adeò in alteram causam non collega solùm » eceps ierat, sed oinnis factio nobilium ; ita, médium

na

[ocr errors]

se gerendo, nec plebis vitavit odium, nec apud Patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et ambitiosum rati : plebes fallacem ; brevique apparuit, æquásse eum. Appii odium. Certamen consulibus inciderat, üter dedicaret Mercurii ædem. Senatus à se rem ad populum rejecit : utri eorum dedicatio jussu populi data esset, eum præesse annonæ, mercatorum collegium instituere, solennia §¤; jussit suscipere. Populus dedicationem ædis dat M. Lætório, Ê pili centurioni : quod facilè appareret, non tam ad onorem ejus, cui curatio altior fastigió suo data esset, factum, quàm ad consulum ignominiam. Sævire inde utique consulum alter, Patresque; sed plebi creverant animi ; et longè aliâ, quàm primò instituerant, viâ grassabantur. Desperato enim consulum senatúsque auxiliò, quum in jus duci debitorem vidissent, undique cónvolabant; neque decretum exaudiri consulsis præ strepitu et clamore poterat ; neque, quum decrésset, quisquam obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum libertatis, quum in conspectu con$ulis singuli à pluribus violarentur, in creditores à debitoribus verterant, * Super hæc timor incessit Sabini belli; delectuque decreto, némo nomen dedit, furente Appio, et insectante ambitionem collegæ ; qui populari silentio rempublicam proderet, et ad id, quòd de credita pecunia jus non dixisset, âdjiceret, ut ne delectum quidem ex senatusconsulto baberet ; ** non esse tamen desertam omnino rempublicam, neque projectum consulare imperium. Se unum et sua et Patrum majestatis vindicem fore.* Quum circumstaret quotidiana mültitudo licentiâ accensa, arripi unum in... signêm ducem seditionum jussit. Ille, quum à lictQribus jam traheretur, provocavit : néc cessisset proyocationi com$ul, quia non dubium erat populi judicium, nisi ægrè victa pertinacia foret, consilio magis et auctoritate principum, u`m populi clamore; adeò supererant animi ad sustinenŠ inviìliam. Crescere inde imalum in dies, mon clamoribus modò apertis, sed, quod multò perniciosius erat, secessione occultisque colloqüiis. Tandem invisi plebi consules magistratu abéunt, Servilius neutris, Appius Patribus mirè gratus. • XXVIII. A. Virginius inde et T. Vetusius consulatum incunt. Tum verò plebes, iwserta quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Aventino, fa- ' cere; ne in foro subitis trepidarét consiliis, et omnia temerè ac fortuito ageret, Eam rem consules rati, ut erat, permi

[graphic]
[graphic]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »