Obrazy na stronie
PDF

Romam inermes et fortunâ et specie supplicum delati sunt; ibi benignè excepti divisique in hospitia. Curatis vulneribus, alii profecti domos, ntincii hospitaliam beneficiorum.— Multos Ê hospitum urbisque caritas tenuit ; his locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellârunt. XV. P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremùm legati ì Porsena de reducendo in regnum Tarquinio venerant: quibus quum responsum esset, missurum âd regem senatum legatos ; missi confestim horatissimus quisque ex Patribus. T* Non, quia breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potiùs delectos Patrum ad eum missos, quàm legatis ejus Romæ daretur responsum: sed ut in perpetum imentio ejus rei finire. tur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur : quum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset ; Romani, nisi in perniciem suam faciles ésse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. Non in regno populum Roinanùm, séïíïìïéíáíe esse ; ita induxisse in animum, hostibus potiùs, quàm regibus, portas patefacere. Eam esse voluntatem omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare.” Rex, verecundiâ victus, “ Quando id certum atque obstinatum est,” inquit, “ neque ego obtundam $æpiùs eadem nequicquam agendo : nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinè, seu bello opus est, seu quiete, exsilio $it'; locum, ne quid meam vobiscum pacém distineat.” igtis facta amiciora adjecit : obsidum quòd reliquum erat, reddidit ; agrum Vejentem, fædere àd Janiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius, spe omni reditûs incisâ, exsulatum ad generum Mamilium Oétaviam Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsena fuit. XVI Consules M. Valerius, P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis ; consules triumphârunt. Majore inde mole Sabini bellum parabant; adversus eos, et ne quid simul ab Tusculo (unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat) repentini periculi ofiretur, P. Valerius quartùm, T. Lucretius iterum consules facti. Seditio, inter belli pacisque auctQres orta in Sabinis, ali quantum inde virium transtulit ad Romanos ; namque Attuâ clausus, cui ostea Ap.Clagdigfuit Romæ nomen, cum pacis ipse auctor à turbatoribus belli premeretur, nec par fäctioni'esset, ab

Regillo, magnâ clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data agerque trans Anienem ; vetus Ciauda tribus, additis posteà novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius, inter Patres lectus, haud ita multò post in principum dignationem pervenit. Consules, infesto exercitu in agrum Sabinum profecti, quum ita vastatione, dein

« prœlio, afflixissent opes hóstium, ut diu nihil inde rebellio-

nis timere possent, triumphantes Romam redierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post, Agrippâ Mienenio, P. Postumio Consulibus, moritur, gloriâ ingenti, copiis familiaribus adeò exiguis, ut funeri sumptus deesset : de publico est elatus. I,uxere ma

[ocr errors]

mefia, et Cora, ad Auruncos deficiunt; cum Aut uncis bellum initum : fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum

Pometiam compulsum est. Nec magis post prœlium, quàm

[ocr errors]

res erant, quàm capti ; et captos passim trucidaverunt ; ne , ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant,

iram belli hostis abstinuit. Et hoc anno Romæ triumphatum. XVII. Secuti consules, Opiter Virginius et Sp. Cassius,

' Pometiam primò vi, deinde vineis aliisque operibus, 9ppugnaverunt ; `in quos Aurunci, magis jàm inexpiabili odio,

quàm spe aliquâ aut occasione, coorti, quum plures igni,

quàm férro, armati excucurrissent, cæde incendioque cunc{a complent; vineis incensis, multis hostium vulneratis et

occisis, consulum quoque alterum, (sed utrum, nomen auc

tores non adjiciunt) gravi vulnere ex equo dejectum, prope interfecerunt. Romam inde, malè gestâ re, reditum : inter multos saucios consul spe incertâ vitæ relictus. Imterjecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curan

, di§ supplendoque exercitui satis esset, tum irâ majore belli,

tum vìrìbus etiam auctis, Pometiæ arma illata ; et quum, vineis refectis aliâque mole belli, jam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta ; ceterùm nihilo minùs foedè, deditâ urbe, quàm si capta foret, Aurunci passim principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii ; ôppidüm dirutum, ager veniit. Consules, magis ob iras gra

viter ultas, quàm ob magnitudinem perfecti belli, triumphá

runt. • • XVIII. Insequens annus Postumum Cominium et T.

Lartium consules habuit. Eo anno Romæ, qutsm per ludos ab Sabinorum juventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope prœlium fuit , parvaque ex re ad rebellionem spectäre res videbatur. Süpra belli I.atimi metum id quoque accesserat, quòd triginta jam conjurâsse populos, concitante Octavio Mamilio, satis consta- bat. In hac tantarum exspectatione rerum sollicitâ civitate, dictatoris primùm creandi mentio orta ; sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquinia essent, (id quoque enim traditur) parum creditum sit, nec quis primùm dictator creatus sit, satis constat ; apud veterrimo§ tamen auctores T. Lartium dictatorem primum Sp. Cassium magistrum equitum, creatos invenio. Consularés legére ; ita lex jubebat, de dictatore creando lata. Eò magis adducor, ut credam, Lartium, qui consularis erat, potiùs, qu`m M. Valerium, M. filium, Volesii nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; qui, si maximè ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multò potiùs M. Valerium, spectatæ virtutis et consularem virum, legissent. Crcato dictatore primùm Romæ, postquam præferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parerìdum : neque enim, ut in consulibus, qui pari potestáte essent, alterius auxilium, neque provocatio erat; neque ullum usquam, nisi in cura parendi, auxilium. Sabinis etiam creatus Romæ dictator (eò magis quòd propter se creatum crediderant) metum incussit; itaque legatos de pace mittunt; quibus, orantibus dictatorem senätumque, ut veniam erroris hominibus adolescentibus darent, respónsum ; * ignosci adolescentibus posse, senibus non possé, qui bella ex bellis sererent;" actum tamen est de páce ; impetrataque foret, si, quod impensæ factum in bellüm erat, præstaré Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum ; tacitæ induciæ quietum annum tenuere. :

[ocr errors]

memoriâ actum. T. Æbutius deinde et C. Vetusius.T His consulibus Fidenæ obsesse, Crustumeria capta, Præneste ab Latinis ad Romanos descivit ; nec ultrô bellum Latinum, gliscens jam per aliquot annos, dilatum. A. Postumious dictator, T. Æbutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque protecti, ad lacum Regillum in agro Tüsculano agnini hostium occurerunt ; et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum aditum est, sustineri ira non potuit, quin

[graphic]

extemplo eonfligerent. Ergo etiam prœlium aliquanto, qu`m cetere, gravius atque atrocius fuit ; non enim duces a regendam modò consilio rem assuere, sed, suisnet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina ; nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, præter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in

| acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Super

bus, quanquam jam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu • /Ebutius magi§ter equitum in Octavium Mamilium impetum dederat ; nec fefellit veniens Tusculanum ducem ; contra quem et, ille concitat equum ; tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Æbutio trajectum sit, Mamilio pectus percussum._ Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere. Æbutius, quum saucio brachio tenere telum non posset, pugnâ excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulhere, prœlium ciet; et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanoram, cui L. Tarquinii filius

[ocr errors]

triamque ademptam, pugnam parumper restituit. XX. Referentibus jam pedém ab ea parte Romanis, M. Valerius, Publicolæ frater, conspicatus ferocem juvenem Tarquinium, ostentatem se in priúa exsulum acie, domesticâ etiam gloriâ accensus, ut cùjus familiæ decus ejecti reges erant, ejusdem interfecti fórent, subdit calcaria equo êt Tarquiniüm infesto spiculo petit. .Tarquinius retrò in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere in

véctum in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus

transfigit : nec quicquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse *talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti suæ, quam delectam manum presidii causâ circa se habebat, dat signum, -ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant ; ita mefù ancipiti versi à fuga Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoris tum primùm prœlium iniit, integris corporibus animisque fessos adorti exsules cædunt. Ibi älia intér proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem èxsulum à dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam, aci£ie secum rapit: hos guine venientes T. Herminius legatu* oonspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilivum hoscitans, tantò vi majore, qu`m paulò antè magister equitum, cum hostium duce prœlium iniit, ut et uno ictu trànsfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, quum victor in castra esset rélatus, inter primam curationem exspiraverit.Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut, fess9 jam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruere : desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis parmas objiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam juventutis proceres æquato genere pugnæ secum partem periculi sustinentes vidit. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostea posset: secuta et pedestris acies. Ibi, nihil nec divinæ néc humanæ opis dictator prætermittens, ædem Castori vovisse fertur; ac pronunciâsse militi præmia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrâsset; tantusque ardor fuit, ut eodem impetta, qu0 fuderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphante§ in urbem rediere. XXI. Triennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit.— Consules Q. Cloelius et T.Lartius. Inde A. Sempronius et NM. Minutius. His consulibus ædes Saturno dedicata : Sa.turnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Virginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum ÉÉ'$; apud quosdam invenio ; A. Postumium, quia collega dubiæ fidei füerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus,'ut, nec qui consules secundum quosdam, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate, non rerum modò, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deindeetP.Servilius coçîê facti. Insignis hic annus est nuncio Tarquinii mortis.— NMortuus est Cumis, quò se, post fractas opes Latinorum, ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuncio erecti Patres, erecta plebes : sed Patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia: plebi, cui ad eam diem summâ ope inservitum erat, injuriæ à primoribus fieri coepere. Eodem anno Signia colomia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colojyorum, iterum $educta, est... Romæ tríbus una et viginti factæ, Ædes Mercurii dedicata est Idibus Maiis.

[graphic]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »