Obrazy na stronie
PDF
ePub

.

Lartium consules habuit. Eo anno Romæ, quam per ludos ab Sabinorum juventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope prælium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. Supra belli Latini metum id quoque accesserat, quòd triginta jam conjurâsse populos, concitante Octavio Mamilio, satis constabat. In hac tantarum exspectatione rerum sollicitâ civitate, dictatoris primùm creandi mentio orta; sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquinia essent, (id quoque enim traditur) parum creditum sit, nec quis primùm dictator creatus sit, satis constat; apud veterrimos tamen auctores T. Lartium dictatorem primum Sp. Cassium magistrum equitum, creatos invenio. Consulares legêre; ita lex jubebat, de dictatore creando lata. Eò magis adducor, ut credam, Lartium, qui consularis erat, potiùs, quam M. Valerium, M. filium, Volesii nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; qui, si maximè ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multò potiùs M. Valerium, spectatæ virtutis et consularem virum, legissent. Crcato dictatore primùm Romæ, postquam præferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto paren dum: neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat; neque ullum usquam, nisi in cura parendi, auxilium. Sabinis etiam creatus Romæ dictator (eò magis quòd propter se creatum crediderant) metum incussit; itaque legatos de pace mittunt; quibus, orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adolescentibus darent, responsum; "ignosci adolescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent;" actum tamen est de pace; impetrataque foret, si, quod impensæ factum in bellum erat, præstare Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum; tacitæ induciæ quietum annum tenuere.

His

XIX. Consules Ser. Sulpicius, M. Tullius; nihil dignum memoriâ actum. T. Æbutius deinde et C. Vetusius. consulibus Fidenæ obsesse, Crustumeria capta, Præneste ab Latinis ad Romanos descivit; nec ultrà bellum Latinum, gliscens jam per aliquot annos, dilatum. A. Postumious dictator, T. Æbutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque protecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurerunt; et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum aditum est, sustineri ira non potuit, quin

extemplo confligerent. Ergo etiam prælium aliquanto, quam cetere, gravius atque atrocius fuit; non enim duces a regendam modò consilio rem assuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina; nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, præter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam jam ætate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu butius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat ; nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et, ille concitat equum; tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Ebutio trajectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere. Æbutius, quum saucio brachio tenere telum non posset, pugnâ excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulnere, prælium ciet; et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquinii filius præerat; ea, quòd majore pugnabat irâ ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

XX. Referentibus jam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius, Publicolæ frater, conspicatus ferocem juvenem Tarquinium, ostentatem se in prima exsulum acie, domesti câ etiam gloriâ accensus, ut cujus familiæ decus ejecti reges erant, ejusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retrò in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit: nec quicquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti suæ, quam delectam manum presidii causâ circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant ; ita metu ancipiti versi à fuga Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoris tum primùm prælium iniit, integris corporibus animisque fessos adorti exsules cædunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum à dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit: hos agmine venientes. T. Herminius legatus

G

conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tantò vi majore, quàm paulò antè magister equitum, cum hostium duce prælium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, quum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.→ Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut, fesso jam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis parmas objiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam juventutis proceres æquato genere pugnæ secum partem periculi sustinentes vidit. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset: secuta et pedestris acies. Ibi, nihil nec divinæ nec humanæ opis dictator prætermittens, ædem Castori vovisse fertur; ac pronunciâsse militi præmia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrâsset; tantusque ardor fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

XXI. Triennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit.— Consules Q. Cloelius et T. Lartius. Inde A. Sempronius et M. Minutius. His consulibus ædes Saturno dedicata: Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Virginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum, apud quosdam invenio; A. Postumium, quia collega dubiæ fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, nec qui consules secundum quosdam, nec quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate, non rerum modò, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Servilius consules facti. Insignis hic annus est nuncio Tarquinii mortis.— Mortuus est Cumis, quò se, post fractas opes Latinorum, ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuncio erecti Patres, erecta plebes: sed Patribus nimis luxuriosa ea fuit lætitia: plebi, cui ad eam diem summâ ope inservitum erat, injuriæ à primoribus fieri cœpere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum, iterum deducta est. Romæ tribus una et viginti factæ. des Mercurii dedicata est Idibus Maiis..

XXII. Cum Volscorum gente Latino bello neque pax, neque bellum fuerat: nam et Volsci comparaverant auxilia, quæ mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset; et maturavit Romanus, ne prœlio uno cum Latino Volscoque contenderet. Hâc irâ consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos, consilii pœnam non metuentes, nec opinata res perculit. Armorum immemores obsides dant trecentos principum à Cora atque Pometia liberos; ita sine certamine inde abductæ legiones. Nec ita muito post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum assumptis. Legatos quoque ad solicitandum Latium passim dimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades Latinos irâ odioque ejus, quicuuque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus; indicatumque est, Volscos Hernicosque porare bellum Romanis. Relatâ re ad senatum, adeò fuit gratum Patribus, ut et captivorum sex millia Latinis remitterent, et de fædere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus rejicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Jovi donum in Capitolium mittunt: cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant: gratias agunt, liberaliter habiti cultique in calamitate, sua; inde hospitia jungunt. Nunquam alias antè publicè privatimque Latinum nomen Romano imperio conjunctius fuit.

XXIII. Sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors, intestino inter Patres plebemque flagrabat odio, maximè propter nexos ob æs alienum. Fremebant, "se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos et oppressos esse; tutioremque in bello, quàm in pace, inter hostes, quam inter cives, libertatem plebis esse :" invidiamque eam, suâ sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se inforum projecit: obsita erat squalore vestis, fœdior corporis habitus pallore ac macie perempti. Ad hoc, promissa barba et capili efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiæ decora vulgò, miserantes eum, jactabant: ipse, testes honestarum aliquot locis pugnarum, cicatrices adverso pectore ostentabat. Sciscit

antibus "unde ille habitus? unde deformitas ?" quum circumfusa turba esset prope in conscionis modum, "Sabino bello," ait, "se militantem, quia propter populationes agri non fructu modò caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, æs alienum fecisse: id, cumulatum usuris, primò se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis: postremo, velut tabem, pervenisse ad corpus. Ductum se ab ereditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse." Inde ostentare tergum, fœdum recentibus ves-tigiis verberum. Ad hæc visa auditaque clamor ingens oritur. Non jam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit. Nexu vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nulio loco deest seditionis voluntarius comes: multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo, qui forte Patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt: nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent. In eos multitudo versa, ostentare vincula sua deformitatemque aliam. Hæc se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam. Postulare multò minaciter magis, quàm suppliciter, ut senatum vocarent: curiamque ipsi, futuri arbitri moderatoresque publici consilii, circumsistunt. Pauci admodum Patrum, quos casus obtulerat, contracti ad consules: ceteros metus non curiâ modò, sed etiam foro arcebat; nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. Tum verò eludi atque extrahi se multitudo putare; et, Patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendæ rei causâ abesse, et consu les ipsos tergiversari; nec dubiè ludibriò essè miserias suas. Jam prope erat, ut ne consulum quidem majestas coërceret iras hominum; quum, incerti, morando, an veniendo, plas periculi contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique tandem curiâ, non modò inter Patres, sed ne inter consules quidem ipsos, safis conveniebat. Appius, vehe mentis ingenii vir, imperio consulari rem agendam cense bat: uno aut altero arrepto, quieturos alios. Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti, quàm frangi, putabat quum tutius, tum facilius, esse.

XXIV. Inter hæc major alius terror. Latini equites cum tumultuoso advolant nuncio: "Volscos infesto exerci in ad urbem oppugnandam venire:" quæ audita (adeò duas

« PoprzedniaDalej »