Obrazy na stronie
PDF
ePub

um. Secundum pœnam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, præmium indici, pecunia ex ærario, libertas et civitas, data. Îlle primùm dicitur vindictâ liberatus: quidam vindictæ quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti viderentur.

VI. His, sicut acta erant, nunciatis, incensus Tarquinius non dolore solùm tantæ ad irritum cadentis spei, sed etiam odio irâque, postquam dolo viam obseptam vidit, bellum apertè moliendum ratus, circumire supplex Etruriæ urbes: orare maximè Vejentes Tarquiniensesque, "ne se or tum, ejusdem sanguinis, extorrem egentem ex tanto modò regno, cum liberis adolescentibus ante oculos suos perire sinerent. Alios peregrè in regnum Romam accitos; se regem, augentem bello Romanum imperium, à proximis sceleratâ conjuratione pulsum; eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset.Patriam se regnumque suum repetere, et persequi ingratos cives velle, Ferrent opem, adjuvarent; suas quoque veteres injurias ultum irent, toties cæsas legiones, agrum ademptum." Hæc moverunt Vejentes; ac pro se quisque, Romano saltem duce, ignominias demedas, belloque amissa repentenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet: pulchrum videbatur, suos Romæ regnare. Ita duo duarum civitatum exercitus, ad repentendum reg num belloque persequendos Romanos, secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explor: m cum equitatu antecessit. Eodem mo do primus eq aostium agminis fuit, (præerat Aruns Tarquinius, filius regis) rex ipse cum legionibus sequebatur.Aruns, ubi ex lictoribus procul consulem esse; deinde jam propiùs ac certiùs facie quoque Brutum cognovit, infiammatus ira, "Ille est vir," inquit, "qui nos extorres expulit patria. Ipse, en, ille, nostris decoratus insignibus, magnificè incedit. Dii regum ultores adeste." Concitat calcaribus equum, atque in ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus: avidè itaque se certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut, contrariq ictu per par

mam uterque transfixus, duabus hærentes hastis moribundi ex equis lapsi sint: simul et cetera equestris pugna coepit; neque ita multò post et pedites superveniunt. Ibi variâ victoriâ, et velut æquo Marte pugnatum est; dextra utrinque cornua vicere, læva superata. Vejentes, vinci ab Romano milite assueti, fusi fugatique. Tarquiniensis, no vus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.

VII. Ita quum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut, omissâ irritâ re nocte ambo exercitus, Vejens Tarquiniensisque, suas quisque, abirent domos. Adjiciunt miracula huic pugnæ; silentio proximæ noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem eam creditam; hæc dicta, "Uno plus Etruscorum cecidisse in acie; vincere bello Romanum." Ita certè inde abiere Romani, ut victores; Etrusci pro victis. Nam, post quam illuxit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit, triumphansque inde Romam rediit: college funus, quanto tum potuit apparatu, fecit; sed multò mujus morti decus publica fuit mœstitia, eò ante omnia insignis, quia matronæ annum, ut parentem, eum luxerunt, quod tam acer ultor violatæ pucicitiæ fuisset. Consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles vulgi animi, ex favore non invidia modò, sed suspicio etiam cum atroci crimine, orta. Regnum eum affectare, fama ferebat; quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti, et ædificabat in summa Velia; ibisalto atque munito loco arcem inexpugnabilem fore. Hæc dicta vulgò creditaque quum indignitate angerent consulis animum, vocato ad consilium populo, summissis fascibus in concionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit; summissa sibi esse imperii insignia; confessionemque fâctam, populi, quam consulis, majestatem vimque majorem esse. Ubi audire jussi, consul "laudare fortunam collegæ, quòd, liberatâ patriâ, in summo honore, pro republica dimicans, maturâ gloriâ, nec dum se vertente in invidiam, mortem occubuisset; se superstitem gloriæ suæ ad crimen atque invidiam superesse; ex liberatore patriæ ad Aquillios se Vitelliosque recidisse. Nunquamne ergo," inquit, "ulla adeò à vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari nequeat? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem? Ego, si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem posse à civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama

pendet? adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quàm qui sim magis referat? Non obstabunt P. Valerii ædes libertati vestræ, Quirites ; tuta erit vobis Velia. Deferam non in planum modò ædes, sed colli etiam subjiciam; ut vos supra suspectum me civem habitetis. In Velia ædificent, quibus meliùs, quàm P. Valerio, creditur libertas." Delata confestim materia omnis infra Veliam; et, ubi nunc Vicæpotæ est, domus in infimo clivo ædificata.

VIII. Late deinde leges, non solùm quæ regni suspicine consulem absolverent, sed quæ adeò in contrarium verterent, ut popularem etiam facerent: inde cognomen factum Publicolæ est. Ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum, sacrandoque cum bonis capite ejus, qui regni occupandi consilia inîsset, gratæ in vulgus leges fuere. Quas quum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia college subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius Consul, qui magno natu, non sufficientibus jam viribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucretii locum M. Horatius Pulvillus. Apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem: Bruto statim Horatium suggerunt: credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriâ intercidisse. Nondum dedicata erat in Capitolio Jovis ædes. Valerius Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit. Publicola ad Vejentium bellum profectus. Egriùs, quàm dignum erat, tulere Valerii necessarii, dedicationem tam inclyti templi Horatio dari: id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra tentata erant, postem jam tenenti consulí fœdum inter precationem Deum nuncium incutiunt; "mortuum ejus filium esse, funestâque familiâ dedicare eum templum non posse." Non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum, nec interpretatio est facilis. Nihil aliud ad eum nuncium à proposito aversus, quam ut cadaver efferri juberet, tenens postem, precautionem peragit, et dedicat templum. Hæc post exactos reges domi militæ que gesta primo anno. Inde P. Valerius iterum, T. Lucretius consules facti.

66

IX. Jam Tarquinii ad Lartem Porsenam, Clusinum regem, perfugerant ibi. miscendo consilium precesque, nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis. ejusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur; nunc monebant etiam, "ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.

Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi, quantâ vi civitates eam expetant, tantâ regna reges defendant, æquari summa infimis; nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore. Adesse finem regnis, rei inter Deos hominesque pulcherrimæ." Porsena, tum regem esse Romæ, tum Etruscæ gentis regem, amplum Tuscîs ratus. Romam, infesto exercitu venit. Non unquam aliàs antè tantus terror sanatum invasit. Adeò valida res tum Clusina erat, magnumque Porsenæ nomen: nec hostes modò timibant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data: annonæ in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi, alii in Volscos, alii Cumas. Salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omni sumptu, ademptum privatis. Portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. Itaque hæc indulgentia Patrum, asperis postmodum rebus in obsidione ac fame, adeò concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis, quam infimi, horrerent: nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imperando universus senatus fuit.

X. Quum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant: urbem ipsam sepiunt præsidiis: alia muris, alia Tiberi objecto videbantur tuta. Pons sublicius iter penè hostibus dedit; ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; (id munimentum illo die fortuna urbis Romanæ habuit) qui, positus forte in statione pontis, quum captum repentino impetu Janiculam, atque inde citatos decurrare hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens, obtestansque Deûm et hominum fidem, testabatur: "nequicquam deserto præsidio eos fugere. Si transitum pontem à tergo reliquissent, jam plus hostium in Palatio Capitolioque, quam in Janiculo, fore. Itaque monere, prædicere, ut pontem ferro, igni, quacunque yi possent, interrumpant. Se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum." Vadit inde in primum aditum pontis; insignisque inter conspecta cedentium pugnæ terga, obversis cominus ad ineundum prælium armis, ipso miraculo audaciæ obstupefecit hostes: duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Lartium ac T. Herminium,

[ocr errors]

umbos claros genere factisque. Cum his primam periculi procellam, et quod tumultuosissimum pugnæ erat, parumper sustinuit: deinde eos quoque ipsos, exiguâ parte pontis relictâ, revocantibus, qui rescindebant, cedere in tutum coëgit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum, nunc singulos provocare, nunc increpare omnes, "Servitia regum superborum, suæ libertatis immemores, alienam oppugnatum venire." Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut prælium incipiant, circumspectant: pudor deinde commovit aciem, et, clamore sublato, undique in unum hostem tela conjiciant. Quæ quum in objecto cuncta scuto hæsissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, jam impetu conabantur detrudere virum; quum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles, "Tiberine pater," inquit, "te sancte precor, hæc arma et hunc militem propitio flumine accipias." Ita sic armatus in Tiberim desiluit ; multisque super incidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famæ habituram ad posteros, quàm fidei.— Grata erga tantam virtutem civitas fuit; statua in comitio posita, agri quantum uno die circumaravit, datum.— Privata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro demesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit.

XI. Porsena, primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, præsidio in Janiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit; navibus undique accitis, et ad cusdodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut prædatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis trajiceret; brevique adeò infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solùm ex agris, sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiæ Etruscis. non metu magis, quam consilio, concessum: namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improvisò adoriundi, in parvis rebus negligens ultor, gravem se ad majora vindicem servabat. Itaque, ut eliceret prædatores, edicit suis postero die frequentes portâ Esquilinâ, quæ, aversissima ab hoste erat, expellerent pecus; scituros id hostes ratus, quòd in obsidione et fame servitia infida transfugerent. Et sciêre perfugæ indicio multóque plures, ut in spem universæ prædæ,

« PoprzedniaDalej »