Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER SECUNDUS.

EPITOME.

I. BRUTUS jurejurando populum adstrinxit, neminem regnare Rome passuros, II, &c. Tarquinium Collatinum, collegam suum, propter affini tatem Tarquiniorum suspectum, coegit consulatu se abdicare, et civitate cedere. V. Bona regum diripi jussit; agrum Marti consecravit, qui Campus Martius nominatus est; adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sororis filios, quia conjuraverant de recipiendis regibus, securi percussit; servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex cujus nomine vindicta est appellata. VI. Quum adversus reges, qui, contractis Vejentium et Tarquiniensium copiis, bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arunte, filio Superbi, com mortuus est. VII. Eumque matronæ annum luxerunt. VIII. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. IX. X. Porsena, Rex Clusinorum bello pro Tarquiniis suscepto, quum ad Janiculum venisset; ne Tiberim transiret, virtute Coclitis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit; et, ponte rupto, armatus se in flumen misit, et ad suos tranavit. XII. Alterum accessit virtutis exemplum a Mucio; qui, quum ad feriendum Porsenam castra hostium intrâsset, occiso scribâ, quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus manum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est; dixitque, tales trecentos esse conjuratos in mortem ipsius regis; quorum admiratione coactus Porsena pacis conditiones ferre, bellum omisit, acceptis obsidibus. XIII. Ex quibas virgo una Clolia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos tranavit; et, quum reddita esset, à Porsena honorificè remissa, equestri statuâ donata est. XVI. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit; ob hoc Claudia tribus adjecta est. Numerus tribuum ampliatus est, ut essent viginti una.XIX. XX. Adversus Tarquinium Superbum, cum Latinorum exercitu bellum inferentem, A. Posthumius dictator prosperè pugnavit apud lacum Regillum. XXIII, &c. Plebs, quum propter nexos ob es alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippe à seditione revocata est. Idem Agrippa, quum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. XXXIII. Tribuni plebis quinque creati sunt. Oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et operâ C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. XXXVI, &c. Ti. Atinius, vir de plebe, quum in visu admonitus esset, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, et neglexisset, amisso filio, debilis factus, postquam, delatus ad senatum lecticà eadem illa indicaverat, usu pedum recepto, domum reversus est. XXXIX. XL. Quum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus, exercitum hostium urbi Rome admovisset, et missi ad eum primùm legati, postea sacerdotes, frustra deprecati essent, ne bellum patriæ inferret; Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet. XLI. Lex agraria primûm lata est. Sp. Cassius consularis regni crimine damnatus est necatusque. XLII, &c. Oppia, virgo vestalis, ob incestum viva defossa est. XLVI, &c. Quum vicini hostes Vejentes, incommodi magis, quàm graves,

essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposit; misitque in id trecentos sex armatos, qui ad Cremeram ad unum ab hostibus cœesi sunt uno impubere domi relicto. LVIII. LIX. Ap. Claudius consul, quum adversus Volscos contumaciâ exercitùs malè pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit. LX, &c. Res præterea adversum Volscos, et Equos, et Vejentes, et seditiones inter Patres plebemque continet.

I. LIBERI jam hinc populi Romani res, pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum, peragam. Quæ libertas ut lætior esset, proximi regis superbia fecerat; nam priores ita regnârunt, ut haud immeritò omnes deinceps conditores partium certè urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctæ multitudini addiderunt, numerentur; neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriæ, Superbo exacto rege, meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturæ cupidine priorum regum alicui regum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis popu is, sub tutela inviolati templi aut libertatem, aut certè impunitatem, adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribunitiis procellis? et in aliena urbe cum Patribus serere certamina, priusquam pignora conjugum ac liberorum, caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociâsset? Dissipatæ res nondum adultæ discordiâ forent; quas fovit tranquilla moderatio imperii, eóque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis jam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quàm quòd deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia jura, omnia insignia primi consules tenuere: id modò cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collegâ, fasces habuit; qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primùm avidum novæ libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, jurejurando adegit, neminem Romæ passuros regnare. Deinde, quò plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, cædibus regis deminutum Patrum numerum, primoribus equestris gradûs lectus, ad trecentorum summam explevit; traditumque inde fertur, ut in senatem vocarentur, qui Patres, quique conscripti essent; conscriptos, videlicet, in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis jungendosque Patribus plebis

animos.

II. Rerum deinde divinarum habita cura; et, quia quædam publica sacra per ipsos reges factitata erant, ne ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subjecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cujus tunc prima erat cura, officeret; ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit. "Nimium Tarquinios regno assuêsse; initium à Prisco factum. Regnasse deinde Servium Tullium; ne intervallo quidem facto, oblitum, tanquam alieni, regni Superbum Tarquinium; velut hæreditatem gentis scelere ac vi repetisse. Pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse. Nescire Tarquinios privatos vivere; non placere nomen; periculosum libertati esse." Hic primò sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat. Ibi omnium primùm jusjurandum populi recitat; "Neminem regnare passuros, nec esse Romæ, unde periculum libertati foret. Id summâ ope tuendum esse; neque ullam rem, quæ eò pertineat, contemnendam.Invitum se dicere hominis causâ ; nec dicturum fuisse, ni caritas reipublicæ vinceret. Non credere populum Romanum, solidam libertatem recuperatam esse Regium genus, regium nomen, non solum in civitate, sed etiam in imperio esse. Id officere, id obstare libertati. Hunc tu," inquit," tuâ voluntate, L. Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, ejecisti reges. Absolve beneficium tuum. Aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solùm reddent cives tui, auctore me; sed, si quid deest, munificè augebunt. Amicus abi: exonera civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum." Consuli primò tam novæ rei ac subitæ admiratio incluserat Vocem. Dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant; et ceteri qui dem movebant minùs; postquam Sp. Lucretius, major ætate ac dignitate, socer præterea ipsius, agere variè, rogando alternis suadendoque, cœpit, ut vinci se consensu civitatis pateretur; timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione, additâque aliâ insuper ignominiâ, acciderent, abdicavit se consulatu; rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate cessit. Brutus ex senatusconsulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniæ gentis ex

sules essent: cellegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adjutore reges ejecerat.

III. Quum haud cuiquam in dubio esset, bellum ab Tar quiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterùm, id quod non timebant, per dolum ac proditionem propè libertas amissa est. Frant in Romana juventute adolescen tes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, æquales sodalesque adolecentium Tarquiniorum assueti more regio vivere. Fam tum, æquatojure omnium, licentiam quærentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur. "Regem hominem esse, à quo impetres, ubi jus, ubi injuria opus sit; esse gratiæ locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere posse; inter amicum atque inimicum discrimen nôsse. Leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi, quam potenti; nihil laxamenti nec veniæ habere, si modum excesseris; periculosum esse, in tot humanis erroribus solâ innocentiâ vivere." Ita, jam sua sponte ægris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditus bona fantum repetentes. Eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit; ne non reddita, belli causa; reddita, belli materia et adjumentum essent.Interim legati alii alia moliri, apertè bona repententes, clam recuperandi regni consilia struere; et, tanquam ad id, quod age videbatur, ambientes nobilium adolescentium animos pertentant; à quibus placidè oratio accepta est, his literas ab Tarquiniis reddunt; et de accipiendis clam nocte in urbem regibus colloquuntur.

IV. Vitelliis Aquilliisque fratribus primò commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat: jamque ex eo matrimonio adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque "in societatem consilii avunculi assumunt; præterea et nobiles aliquot adolescentes conscii assumpti, quorum vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sententia, quæ censebat reddenda bona; eamque ipsam causam moræ in urbe haberent legati, quòd spatium ad vehicula comparanda à consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res; omne id tempus cum conju ratis consultando absumunt, evincuntque instando, ut lite. ræ sibi ad Tarquinios darentur; nam aliter quî credituros eos, non vana ab legatis super rebus tantis afferri? Datæ literæ, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt. Nam quum, pridie quàm legati ad Tarquinios proficisceren

f

a

tur, et conatum fortè apud Vitellios esset, conjuratique ibi; remotis arbitris, multa inter se de novo, ut fit, consilio egis sent; sermonem eorum ex servis unus excepit, qui jam antea id senserat agi; sed eam occasionem, ut literæ legatis darentur, quæ deprehensæ rem coarguere possent, expectabat; postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules, ad deprehendendos legatos conjuratosque profecti domo, sine tumultu rem omnem oppressere: literarum in primis habita cura, ne interciderent; proditoribus extemplo in vincula conjectis, de legatis paululum addubitatum est; et quanquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent jus tamen gentium valuit.

V. De bonis regiis, quæ reddi antè censuerant, res integra refertur ad Patres; illi victi irâ vetuere reddi, vetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data; ut, contacta regiâ præda, spem in perpetuum cum his pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi; quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim, tenui fluentem aquâ, ut mediis caloribus solet; ita in vadis hæsitantis frumenti acervos sedisse illitos limo. Insulam inde paulatim, et aliis, quæ fert temerè flumen, eodem invectis, factam ; postea credo additas moles, manuque adjutum, ut tam eminens area, firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati preditores, sumptumque supplicium, conspectius eò, quòd pœnæ capiendæ ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilisimi juvenes; sed à ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non pœnæ magis homines, quàm sceleris, quo pœnam meriti essent; illos, eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Junia, Patres, plebem, quicquid Deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tuin infesto exsuli, proderent. Consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium nudatos virgis cedunt, securique feriunt; quum inter omne tempus pater, vultusque, et os ejus, spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicæ pœnæ ministeri

« PoprzedniaDalej »